a.d. X Kal. Iul. dominos Grubb, Grubb Burrowesque ab auctione uendituros esse bona Domini Bagginsis mortui, Bag-Fine, Sub-Colle, Hobbitoni. uenditionem incepturam esse decima hora ipsa. nunc paene hora prandii fuit, et plurimae res iam uenditae erant, pretiis diuersis a paene nihilo ad cantus ueteres (ex more auctionum). re uera, consobrini Bilbonis, Sackuille-Bagginses, conclauia eius sedulo metiebantur ut cognoscerent num supellectiles suas accomodari possent. scilicet, Bilbo mortuus esse putabatur, neque omnem, qui sic putabat, paenitebat cognoscere se falso putauisse.
regressus Domini Bilbonis Bagginsis effecit ut admodum esset commotio, et sub Colle et supra Collem et trans Aquam; quae fuit multo magis quam res per dies nouem admiranda. molestia legalis quidem annos nescio quos permanebat. diu post Bilbo iterum uiuere non credebatur. difficile fuit illis, qui res uilissimo emerant, persuadere; ut postremo Bilbo, ad compendium temporis faciendum, magnam partem supellectilum suarum redimeret. multa cochlearia sua argentea nescio quomodo euanuerant, cuius rei ratio numquam reddi poterat. ipse Sackuille-Bagginses suspicatus est. qui, ex parte sua, numquam confessi sunt Bilbonem regressum esse uerum, neque Bilboni postea fuerunt amici, adeo in foramine-hobbito amoeno eius habitare uoluerant.
Bilbo quidem cognoscit se plura quam cochlearia amisisse – nam honorem suum amiserat. postea uero dryadibus amicus semper erat, et a nanis, magis, atque omnibus talibus gentibus, quae umquam illa uia praeteribant, honorabatur; sed non iam satis honestus erat. re uera, ab omnibus hobbitis in propinquo “insolitus” habebatur – praeter a nepotibus neptibusque de stirpe Tookense, ne amicitia quidem quorum a maioribus confirmabatur.
me paenitet dicere mentem eius fuisse aequum. satis contentus fuit; et postea sonitus aenei in foco eius magis modulatus, quam etiam in diebus tranquilis ante Conuiuium Inopinatum fuerat, semper erat. ensis super tabulam supra focum pendebat. lorica in atrio erecta ponebatur (donec eam Museo cuidam mutuatus est). auro atque argento suo dona et utilia et sumptuosa plerumque emit, quae res amorem nepotum neptiumque eius aliquatenus explicauit. anulum magicum omnino secretum seruabat, nam plerumque cum salutatores iniucundi aduenissent, eo uti solebat.
carmina scribere atque dryades uisitare coepit; et, quamquam multi capita quassare atque frontes tangere et dicere: “miser Baggins senex!” solebant, et quamquam pauci fabulis eius ullis credebant, nihilominus laetissmus usque ad supremos dies, qui admodum diuturni erant, manebat.
uesperi quodam autumnali nonnullis post annis, Bilbo in bibliotheca sua sedebat commentarios suos scribens – quos in animo habuit nominare “Illuc atque Rursus Retrorsum, Vacatio Hobbiti” – cum tintinnabulum ianuae tinniuit. fuerunt Gandalphus et nanus; et nanus uero fuit Balinus.
“intrate! intrate” Bilbo inquit, et mox in sellis iuxta ignem commode sedebant. si Balinus animaduertit subuculam (quae orbiculos aureos ueros habuit) Domini Bagginsis ampliorem esse, Bilbo quoque animaduertit barbam Balini unciis nonnullis longiorem esse, et balteum gemmatum eius splendidissimum esse.
de temporibus, quibus consociati erant, sane, loqui coeperunt, et Bilbo rogauit quomodo res in terris Montis agerentur. res optime agi uisae sunt. Vates oppidum Conuallis restaurauerat, et homines e Lacu atque Meridie Occidenteque ad eum se congregauerant, et omnis uallis rursus culta erat et fertilis facta erat, et uastitas nunc auium atque florum uere et frugum atque epulantium autumno impleta est. porro Oppidum-Lacus restitutum nunc prosperius quam umquam antea erat, et multae diuitiae secundo aduersoque Flumine Fluenti ferebantur; et in illis regionibus inter dryades nanosque hominesque fuit amicitia.
Dominus prior mortuum taetrum obierat. cui Vates multum auri ad Homines-Lacus adiuuandos dederat, sed quia talis erat qualis tantum morbum facile contrahit, in aegritudinem draconis cecidit, et cum plurimo auro rapto effugit, tum a comitibus suis desertus in Vastitate fame enecatus est.
“Dominus nouus sapientior est,” Balinus inquit,“et gratissimus, nam, sane, plurimam gratiam prosperitate praesenti init. cantus nunc componunt, qui tradunt flumina in diebus eius auro fluere.”
“tum uaticinationes cantuum ueterorum uerae factae sunt, nescio quo modo!” Bilbo inquit.
“sane!” Gandalphus inquit. “quare non licet illas fieri ueras? num uaticinationibus non credis, quod te adiuuante illae effectae sunt? num tu uero putas omnia facinora effugiaque tua casu ipso gesta esse, quae tibi soli prodessent? tu dignissimus es, Domine Baggins, et tibi amicissimus sum; sed nihilominus tu in orbe terrarum lato solum satis es salaputium!”
“dis gratias habeo!” Bilbo ridens inquit, et ollam tabaci ei tradidit.
NOMINA PROPRIA
Aculeus, -i Sting
Altus Transitus The High Pass
Arkenlapis, -idis The Arkenstone
Azog, -is Azog, a goblin
Bag-Finis Bag-End
Balinus, -i Balin, a dwarf
Barbaelongae, -arum Longbeards, a dwarf clan
Belladonna, -ae Took, -is Belladonna Took, Bilbo’s mother
Beorn, -is Beorn, a skin-changer
Bertus, -i Bert, a troll
Bifur, -ris Bifur, a dwarf
Bilbo, -onis Baggins, -is Bilbo Baggins, a hobbit
Bladorthinus, -i Bladorthin, a king
Bofur, -ris Bofur, a dwarf
Bolg, -is Bolg, a goblin
Bombur, -ris Bombur, a dwarf
Bungo, -onis Baggins, -is Bungo, Bilbo’s father
Calluna uulgaris heather
Carc, -is Carc, a raven
Carrec, -is(n.) Carrock, a rock
Colles Ferrei Iron Hills
Conuallis, -is Dale, a