e partibus illis cum quantis uiribus, quae eis superfuerunt, se agerent.
duos post dies, inuenerunt semitam deorsum tendere, et mox in ualle ingentium quercuum paene plena adfuerunt.
“estne nullus finis huius siluae exsecrabilis?”Thorinus inquit. “arbor alicui ascendenda est qui, capite eius sublato super tectum, circumspiceret. solus modus est eligere arborem procerissimam, quae semitae imminet.”
sane “alicui” Bilbonem significauit. eum elegerunt, quod, ut ascensor usui sit, caput suum tollendum est super folia superiora, ergo illum satis leuem esse oportet ut rami excelsissimi atque tenuissimi illum ferant. arbores ascendendae numquam misero Domino Bagginsi usu uenerant, sed eum in ramos inferiores ingentis quercus, quae usque in semitam creuerat, subleuauerunt, et ei ascendendum fuit quam maxime potuit. per ramulos tortos cum alapis multis in oculum se impulit; uiridis atque sordidus a cortice uetere ramorum maiorum factus, et magis quam semel lapsus atque in tempore a se susceptus; demum, post certamen terribile in loco quo rami commodi nequaquam esse uisi sunt, prope uerticem uenit. per omne tempus num *araneae in arbore essent et quomodo iterum (nisi decidat) descensurus esset demirabatur.
in fine caput suum super tectum foliorum impulit, et tunc sane araneas inuenit. illae autem paruae fuerunt magnitudinis usitatae, quae papiliones uenabantur. oculi Bilbonis a luce paene caecati sunt. nanos ad eum exclamantes a longe infra audire potuit, sed respondere non potuit, solum se tenere et coniuere. sol clare lucebat, quem solum post longum tempus pati potuit. cum illum pateretur, mare glaucum, hic et illic ab aura turbatum, circum eum uidit; et ubique sescenti papiliones erant. puto eos fuisse generis “*apatura iris”, papilio quidam qui uertices quercussiluestris amabat, sed illi quidem purpurei non fuerunt, color illis fuit ater, ater sericus-niger sine notis uisibilibus ullis.
diu “apaturas irides” aspexit, et sensu aurae in crinibus atque uultu gauisus est; sed demum clamores nanorum, qui infra impatientes nunc uerum humum pedibus pulsabant, eum de negotio uero monuerunt. inutile fuit. intuitus quam maxime potuerit, finem arborum et foliorum in parte qualibet non uidere potuit. cor suum, quod ab aspectu solis atque sensu uenti leuatum erat, in digitos pedum remeauit: ei ad nullum cibi infra redeundum est.
re uera, ut tibi dixi, non procul a margine siluae afuerunt; et si Bilboni ingenium esset ad rem uidendam, arbor, quam ascenderat, quamquam procera in ipsa fuit, iuxta fundum uallis latae stabat, ut e uertice eius arbores circum margines omnes ingentis crateris tumescere uisae essent, neque ille quousque silua extenderetur uidendo exspecaret. nihilominus rem non uidit, et desperationis plenus descendit. demum ad fundum iterum peruenit, rasus, calidus atque miserabilis, neque, cum illuc aduenisset, aliquid in caligine infra uidere potuit. nuntius eius effecit ut ceteri tam miserabiles quam ille fierent.
“silua ubique et ubique et ubique in omnibus partibus extenditur! quodcumque agemus? et quid usus est mittendi hobbitum?” clamauerunt, sicut ille in culpa esset. papiliones nihili putauerunt, et, cum de aura amoena, quam sentire non potuerunt quod ad ascendendum grauiores fuerunt, illis dixisset, modo iratiores facti sunt.
illa nocte, frusta ultima atque micas cibi ederunt; et mane proximo cum experrecti essent primo animaduerterunt se etiam esurienter esurire, et secundo pluere, guttis hic et illic grauiter cadentibus in solum siluae. quae res modo eos monuit etiam sitienter sitire, sed non effecit ut releuarentur: non sitim terribilem leuare potes astando sub quercibus giganteis et exspectando guttam fortuitam quae in linguam tuam decideret. frustum solum consolationis a Bombure casu uenit.
qui, repente experrectus, caput suum radens surrexit. ubi esset, nec quare se esse adeo esuriens sentiret, nequaquam intellexit; nam omnium rerum, quae acciderant cum iter illo mane Maio iampridem incepissent, oblitus est. conuiuium apud hobbitum fuit nouissima res quam ille meminerat, et uix potuerunt facere quin fabulae eorum de multis facinoribus, quae ex quo tempore susceperant, crederet.
cum nihil cibi esse audiuisset, consedit et lacrimauit, nam sensit se infirmissimum atque instabilem in cruribus esse. “quare umquam experrectus sum?” clamauit. “somnia tam pulchra habebam. somniabam me ambulare in silua similis huic, modo a facibus in arboribus atque lucernis e ramis pendentibus atque ignibus humi illuminata; ibi magnum conuiuium agitabatur, per aeternum agitabatur. rex siluestris aderat, corona foliata, et ibi erat cantus iocosus, neque illa edenda et bibenda numerare aut describere poteram.”
“tibi non opus est conari,” Thorinus inquit. “re uera, si de aliquo loqui non potes, te tacere oportet. tibi iam satis irati sumus. si non experrectus sis, te cum somniis fatuis tuis in silua reliquerimus; non est iocus te ferre, etiam post hebdomades cibariorum paruorum.”
nunc non potuerunt facere quin, cingulis circum uentres inanes cinctis et sarcinis saccisque inanibus sublatis, pedibus fessis progressi sint sine magna spe quadam ad finem aduenturos esse antequam iacuerint et fame enecati erunt. quam