et praeparationes ad eos tuendos atque tegendos rexit. probabiliter plurimi in hieme, quae nunc autumnum festinanter sequebatur, mortui esset, si auxilium non adfuit. auxilium autem cito uenit; nam Vates nuntios aduerso flumine ad siluam statim misit, qui auxilium a Rege Dryadum Siluae peterent, et hi nuntii copiam iam iter facientem inuenerant, quamquam nunc fuit dies tertius solum post occisum Smaugem.
Rex-dryadum nuntium a nuntiis suis et auibus, quae gentem eius amauerunt, ceperat, itaque iam multa de rebus gestis sciuit. commotio apud omnia uolitantia, quae in marginibus Vastitatis Draconis habitabant, ualde fuit magna. greges circumuolitantes aerem impleuerunt, et nuntii celeriter uolantes hic et illic trans caelum uolitabant. super margines Siluae fuit sibilans, stridens et pipians. longe trans Mirksiluam nuntius diffusus est: “Smaug mortuus est!” folia crepitabant et aures attonitae erigebantur. ante etiam Rex-dryadum euectus est, nuntius ad occidentem uectus erat usque ad pinetum Montium Nebulosorum; quem Beorn in domo lignea audiuerat, et gobelini in antris suis in consilium ibant.
“uereor ne id sit ultimum quod audiemus de Thorino Scutumquerceo,” rex inquit. “qui rem melius gessisset si hospes meus remansisset. nihilominus, est uentus malus,” addidit, “qui pro nemine bene flat” nam is quoque fabulae de diuitiis Throris non oblitus est. itaque nuntii Vatis nunc eum iter facientem cum multis hastatis et sagittariis inuenit; et super eum cornices dense congregatae sunt, nam illae putauerunt tale bellum rursus excitari quale in illis partibus per saecula longa non adfuisse.
sed rex, cum preces Vatis accepisset, miserebatur, nam dominus gentis bonae atque amicae fuit; itaque itinere uerso, quod primum directo ad Montem tetenderat, nunc secundo flumine ad Lacum Longum festinauit. nec lintrum nec ratum satis habuit ad copiam portandam, quae pedibus lentius ire coacta est; sed magnam copiam bonorum secunda aqua praemisit. nihilominus dryades pedibus leuibus progrediuntur, ut, quamquam illis in diebus itinera facere per terras dolosas inter Siluam et Lacum non multum solebant, cito progrederentur. quinque dies solum post occisum draconem ad litora peruenerunt et oppidum ruinosum aspexerunt. amantissime exceptae sunt, ut creditum est, et homines et Dominus se parabant pactionem quamlibet de futuro facere pro auxilio Regis-dryadum.
mox consilia ceperunt. cum mulieribus atque liberis, senibus atque inualidis, in tergo mansit Dominus; cum quo fuerunt nonnulli artifices et multae dryades peritae; in arbores caedendo et materiam a Silua demissam colligendo se occupabant. tum multa tuguria iuxta litus contra hiemem appropinquantem erigere coeperunt; et quoque Domino ducente consilia capere coeperunt oppidi noui, amoenioris et ingentioris designati quam ante, sed non in eodem loco. se ad septentrionem in aduersum litoris remouerunt; nam semper in posterum aquam, in qua draco iacebat, formidauerunt. ille numquam ad lectum aureum rursus rediit, sed tam frigidus quam saxum, tortus in imis uadis extentus est. ibi per saecula, tempestate serena, ingentia illius ossa apud sublicas ruinosas oppidi ueteris uideri potuerunt. pauci autem locum exsecratum transire ausi sunt, nec quisquam aut in aquam horrentem se demergere aut saxa pretiosa, quae de corpore putrescente deciderunt, recipere ausus est.
sed omnes homines armati, qui etiam ualidi fuerunt, et plurima acies Rex-dryadum, se parauerunt ad iter faciendum ad septentrionem ad Montem. itaque undecimo die postquam oppidum ruit, caput copiae portas saxeas in extremo lacus praeteriit et in terras uastas peruenerunt.
CAPVT QVINTVM DECIMVM
NVBES CONGREGANTVR
nunc ad Bilbonem et nanos redeamus. per totam noctem unus uigilabat, sed sole redeunte signum periculi ullum nec audiuerant nec uiderant. aues autem densius semper se congregabant. greges a Meridie uolabant; et cornices, quae etiam circum Montem habitabant, supra circumuolabant atque sine intermissione stridebant.
“aliquid insolitum fit,” Thorinus inquit. “tempus errantium autumnalium praeteriit; et hae sunt aues quae semper in terra habitant; sturni adsunt et greges fingillarum; et procul absunt multae aues, quae carnem morticinam edunt, sicut proelium committatur!”
subito Bilbo monstrauit: “ibi est senex turdus rursus!” clamauit. “qui, cum Smaug latus-montis fregisset, effugisse uidetur, sed non puto cochleas item rem effecisse!”
re uera, senex turdus adfuit, et, ut Bilbo monstrabat, ad eos uolauit et in lapide propinquo insedit. tum alis plausis cecinit; tum caput ad latus unum uertit, quasi auscultans; et iterum cecinit, et iterum auscultauit.
“credo eum aliquid nobis dicere conari,” Balinus inquit, “sed sermonem talium auium sequi non possum, nam rapidissimum atque difficillimum est. potesne intellegere illum, Baggins?”
“non optime possum,” Bilbo inquit (re uera, omnino nihil intellegere potuit); “sed senex commotissimus esse uidetur.”
“utinam ille sit coruus!” Balinus inquit.
“putaui eos tibi non placere! quorum tu, cum ab hac uia ante uenissemus, timidissimus esse uisus est.”
“illi fuerunt cornices! et animalia aspectu foeda suspiciosaque, et porro insolentia. nonne nomina turpia, quae ad nos uocabant, audiuisti. corui autem dissimiles sunt. inter quos et gentem Throris olim erat magna amicitia; et saepe nuntios arcanos nobis tulerunt,