multos annos longos uiderat.
ibi cenauerunt, aut tarde pranderunt, in tali modo quali non fecerant ex quo e Domu Familiari Vltima discesserant et Elrondi ualedixerant. lux facum et ignis circum eos coruscabat, et in mensa erant duae candelae cereae altae rubrae. per omnem tempus edendi, Beorn uoce profunda undulata fabulas de terris uastis in hoc latere montium narrabat, et praeterea de silua atra atque periculosa, quae longe ad Septentrionem et Meridiem iacebat, cursu die ante eos, uiae ad Orientem obstante, saltu terribili Mirksiluae.
his auditis, nani barbas agitauerunt, nam sciuerunt sibi mox in siluam illam iter faciendum esse quam, post montes, esse periculum pessimum per quod sibi transeundum esse antequam ad arcem draconis aduenirent. postquam cenauerunt, fabulas suas narrare coeperunt, sed Beorn somnolentus fieri uisus est et paulo eos animaduertit. de auro atque argento atque gemmis atque rebus a fabris fabricatis multum dixerunt, et Beorn tales res curare non uisus est: erant in aula nullae res aureae aut argenteae, et paucae sane praeter cultros a metallo fabricatae sunt.
diu apud mensam cum poculis ligneis mulsi plenis sederunt. foris nox tenebrosa aduenit. ignibus in media aula ab tignis nouis aedifcatis et facibus exstinctis etiam in luce flammarum saltantarum cum columnis domus post illos tenebrosis et altis stantibus ad uertices sicut arboribus siluae sederunt. utrum magia erat annon, Bilboni uisum est se audire sonitum in trabibus mouentem sicut uentum in ramis et gemitum bubonum. mox somnolentus nutare coepit et uoces hebetes fieri uisae sunt, donec repente excitatus est.
magna ianua striderat et strepitu aperta erat. Beorn aberat. nani poplitibus alternis genibus impositis humi circum ignem sedebant, et mox cantare coeperunt. uersus aliqui erant huic similes, sed multi plures erant, et diu cantabant:
deserta uentus marcida transigit,
sed frondeis in saltibus est quies,
qua per dies noctesque reptant
in tenebris tacitis mala atra.
de montibus nunc frigidus aduenit
uentus uolutans undique fluctuans;
fremere rami, silua luxit
frondibus hic et ubique stratis.
uentisque pulsis ab Orientibus
ad solis Ortus, silua quiescitur;
sed trans paludes liberatae
cum strepituque fragore uoces.
flexis ab aura crinibus herbidis,
ultra crepantes prorsus harundines,
super paludes subter astra
quis secat et laceratque nimbos.
solumque Montem praeterit irritum,
draconis antrum desuper incidit;
hic rupibus caliginosis
flectitur aere fumus ater.
terris relictis, spiritus euolat
noctu peragrans alta per aequora;
nunc nauigat remisque luna
aeriis salientia astra.
Bilbone iterum nutare incipiente, subito surrexit Gandalphus.
qui “nunc est dormiendum,” inquit, “– nobis, sed non, puto, Beorni. in hac aula arte atque tute requiescamus, sed cauete ne obliuiscamini quid Beorn dixisset antequam a nobis discessit: nolite foris errare donec sol ortus est, aut in periculum uocabimini.”
Bilbo inuenit lectos iam depositos esse ad latus aulae, in quasi suggesto sublato inter columnas et parietem exteriorem. ei erat *culcitula straminea atque stragula lanata. in quibus laetissimus se inuoluit, etsi aestas fuit. igne deficiente obdormiuit. nihilominus nocte experrectus est; ignis in fauillas paucas ceciderat, nani et Gandalphus, ita e spirantibus uisum est, dormiebant; macula alba in solo e luna alta uenit, quae per foramen-fumum in tecto despiciebat.
foris erat fremitus, et sonitus sicut magnum animal in foribus rixabatur. Bilbo admiratus est quid esset, et num Beorn in figura incantata esset, et num ille ursus introiret ut eos necaret. sub stragulis se mersit et caput suum celauit, tum, metibus neglectis, iterum obdormiuit.
mane plenum fuit cum ex somno excitatus est. nanus quidam trans eum iacentem in umbris ceciderat, et contusus e suggesto in solum deuolutus erat. fuit Bofur, qui de re mussabat cum Bilbo oculos aperuit.
“excita, tu ossibus pigris,” ille inquit,“aliter nullum ientaculum tibi supererit.”
exsiluit Bilbo. “ientaculum!” clamauit. “ubi est ientaculum?”
“maxima pars intus nos est,” ceteri nani responderunt, qui circum aulam deambulabant; “sed quod superest extrinsecus in subdiali est. cum sol ortus esset Beornem quaesiuimus; sed nec ullum uestigium illius uspiam est, tametsi cum primum egressi sumus ientaculum instructum esse inuenimus.”
“ubi est Gandalphus?” Bilbo rogauit, quam celerrime aliquid cibi quaerens.
“o! in locis nonnullis foris,” ei inquiunt. sed per totum diem nullum uestigium magi uidit donec uesper fuit. paulo ante solis occasum ille in aulam ambulauit, in qua hobbitus et nani cenabant, animalibus mirabilibus seruientibus, ut per totum diem seruiuerant. de Beorne nulla aut uiderant aut audierant a nocte priore, et de re dubitabant.
“ubi est hospes noster, et ubi totum diem tu solus eras?” omnes clamauerunt.
“una quaestio in uno tempore – et nullae donec cenaui! non morsum habui ex ientaculo.”
demum Gandalphus, patella urceoque expulsis – duos panes totos (butyro multo et melle et flore lactis concreto) comederat et quadrans minime mulsi biberat – fumisugium extraxit. “primum ad quaestionem secundam respondero,” inquit, “– sed di me ament! hic est locus splendidus ad coronas fumi emittendas!” re uera, per longus tempus nihil magis ab illo non elicere poterunt, adeo occupatus est in coronas fumi emittendo,