benedicor! ita id est quomodo ille praeter me subripuerit, estne? nunc scio! tune modo lente reptauisti, Domine Baggins? orbiculi ubique in limen! bone Bilbo – Bilbo – Bilbo – bo – bo – bo –” itaque obdormiuit, et perdiu erat quies omnis.
repente Dwalinus oculo aperto illos circumspexit. “ubi est Thorinus,” rogauit.
ualde obstupefacti sunt. sane, fuerunt solum tredecim, duodecim nani atque hobbitus. ubi quidem esset Thorinus? quid fortuna mala – magia aut beluae atrae – illi euenisset mirati sunt; et in silua amissi iacentes horruerunt. ibi, crepusculo deficiente in noctem nigram, singulariter in somnum incommodum somniorum horribilium plenum obdormiuerunt; et ibi illi nobis relinquendi sunt in praesenti, adeo aegri atque defessi ut uigiles non ponerent nec uicissim uigilias seruarent.
Thorinus multo celerius captus erat quam ceteri. recordarisne Bilbonem, dum in circulum lucis graditur, sicut stipitem obdormire? proximo tempore fuerat Thorinus, qui progressus erat, et qui lucibus exstinctis incantatus sicut saxum deciderat. omnes sonitus nanorum in nocte amissorum, clamores quorum ut araneae eos capiebant atque alligabant, et proximo die omnes sonitus proelii, inauditi eum praeterierant. tum Dryades-Siluestres ad eum uenerant, atque eum alligatum abstulerant.
homines, qui epulabantur, sane Dryades-Siluestres erant, quae non sunt gens mala. fortasse in culpa sunt quod alienis non credunt. quamquam magia illarum fortis erat, etiam illis in diebus cautae erant. a Dryadibus-Altis Occidentis distulerunt, et magis infestiores et minus sapientiores erant. nam plurimae (cum cognatis in collibus montibusque sparsis) ab antiquis generibus, quae numquam ad Fata in Occidente uenerunt, ortae sunt. il luc Dryades-Clarae et Dryades-Profundae et Dryades-Maritimae uenerant atque per saecula habitabant, et pulchriores et sapientiores et doctiores factae sunt, et magiam suam et artem astutam in res pulchras atque admirandas fabricando reppererant, antequam aliae in Orbem Latum reuenerunt. in Orbe Lato Dryades-Siluestres in crepsuculo Solis nostri atque Lunae moratae sunt, sed stellas optime dilexerunt; et in siluis magnis, quae in terris nunc amissis procerae creuerant, errabant. saepissime iuxta margines siluarum habitabant, e quibus aliquando effugere poterant ad uenandum uel equitandum et currendum trans terras apertas sub luce lunae aut stellis; et post aduentum hominum ad umbras crepusculumque magis reuersae sunt. nihilominus, dryades erant et sunt, id est Homines Boni.
hoc tempore, in antro magno milia passuum nonnulla intra marginem Mirksiluae ad latus eius orientale, rex earum maximus habitabat. ante ianuas cuius ingentes saxeas flumen e cacuminibus siluae excurrebat tum praeterfluebat et in paludes ad imum terrarum altarum siluestrium effluebat. hoc antrum magnum, ex quo innumera minora in lateribus omnibus aperta sunt, longe sub terra se insinuauit et meatus multos habuit atque aulas latas; sed clarius et sanius fuit quam domus ulla gobelinorum, neque tam profundum nec tam periculosum. re uera, subiecti regis plerique in siluis apertis habitabant atque uenati sunt, et domus uel tuguria humi et in ramis habuerunt. fagi illis optime placuerunt. antrum regis fuit regia sua, et thesauri sui arx, et ciuium castra contra hostes eorum.
fuit quoque captiuorum eius carcer. itaque Thorinum ad antrum traxerunt – nequaquam leniter, nam nanos non amauerunt et putauerunt eum esse hostem. in diebus antiquis bella cum nanis nonnullis gestae erant, quos de furto thesauri sui accusauerant. modo aequum est dicere nanos rem aliter habuisse, et dixisse se modo abstulisse quod illis debitum fuisset, nam regem-dryadum cum illis pactum esse ad fabricandum aureum suum atque argentum rudem, et postea recusauisse illis pecuniam soluere. rex-dryadum infirmitatem animi habuit, qui scilicet cupidus thesauri fuit, praecipue argenti atque gemmarum albarum; et quamquam arceruus eius diues fuit, ille semper plurimi cupidus fuit, quia non iam tantum thesaurum habuit quantum alteri ueteres dominidryadum. populus eius nec fodinas fodit nec metalla aut gemmas fabricauit, nec mercatura aut agri cultura multo usus est. omnis nanus omnia illa bene cognouit, quamquam gens Thorini in pugna uetere, de qua dixi, non implicata est. ergo Thorinus, cum incantamentum ab eo remotum esset et reuixisset, iratus est quod illi eum male tractauerunt; et porro constituit ut nulla uerba de auro aut gemmis ex eo traherentur.
rex ad Thorinum, cum ille apud eum productus esset, seuere spectauit et quaestiones multas illi rogauit. Thorinus autem modo dictitabat se esurientem esse.
“quare tu et gens tua ter impetum facere in populum meum epulantem conati sunt?” rex rogauit.
“in illos impetum non fecimus,”Thorinus respondit;“uenimus ut fidem obsecraremus, quod esurientes eramus.”
“ubi sunt amici nunc, et quid agunt?”
“nescio, sed puto in silua esurientes esse.”
“quid in silua agebatis?”
“cibum atque potionem quaerebamus, quod esurientes eramus.”
“sed quid uos in siluam primum duxit?” rex iratus rogauit.
his dictis Thorinus os clausit neque uerbum alium dixit.
“esto!” rex inquit, “eum auferte et eum seruate, donec ad ueritatem dicendam inclinatus erit, etiamsi centum annos manserit.”
tum dryades lora ei imposuerunt, atque