tabulam filio custodienti dedit. postquam auus necatus est, pater tuus, ut fortunam cum tabula sequeretur, abscessit atque multa facinora audacia generis molestissimi habuit, sed numquam prope Montem appropinquauit. quomodo ibi aduenerit nescio, sed eum reum in carceribus Necromantici inueni.”
“quidquid illic agebas?” Thorinus horrens rogauit, dum nani ceteri quassant.
“nihil praeter tuum negotium age. res comperiebam, ut soleo; et res fuit foeda periculosaque. etiam ego, Gandalphus, modo effugit. patrem tuum seruare conatus sum, sed serius eram. ille amens erransque fuit atque omnium paene praeter tabulam et clauem oblitus erat.”
“diutissime poenas gobelinis Moriae dedimus,” Thorinus inquit: “nobis de Necromantico cogitandum est.”
“noli esse absurdus! ille est hostis longe ultra uires nanorum omnium una, si illi rursus ab angulis quattuor orbis collecturi sint. pater unam rem solam cupiuit, scilicet filium eius legere tabulam et claue uti. draco atque Mons sunt opera magna, quae magis quam satis tibi sunt!”
“auscultate, auscultate!” Bilbo casu inquit clara uoce loquens.
“cui auscultate?” inquiunt omnes subito se uertentes ad eum, qui adeo perturbatus ut responderet, “illis, quae loqui uolo, auscultate.”
“quae sunt?” rogauerunt.
“mihi liceat dicere uos ad Orientem ire oportere ut circumspiciatis. est tamen Posticum, ac draconibus aliquando dormiendum est, ut puto. si in limine perdiu sedebitis, non nego uos de aliquo cogitaturos esse. praeterea, scitisne, puto nos nocte una diutius locutos esse, si quid dicam intellegitis. quid de cubili ac prima luce profectione ac ceteris rebus? antequam proficiscamini ientaculum bonum uobis dedero.”
“antequam proficisamur, uidelicet dicis,” Thorinus inquit. “nonne effractarius es? estne officium tuum in limine sedere primum, tum ianuam introire praeterea? sed de cubili ientaculoque tecum consentio. sex oua cum perna mea mihi placent cum iter incepi: fricta non elixa, atque caue ne illa frangas.”
postquam ceteri ientacula sua illepide (quae res Bilbonem multum uexauit) elegerunt, omnes surrexerunt. hobbito spatium pro omnibus inuenire necesse fuit, cubicula subsiciua sua impleuit atque cathedras lectulosque ad cubandum strauit antequam omnes depositi sunt et non omnino felix in cubili paruo suo cubitum iit. de una re statuit, se nequaquam prima luce surrecturum nec ientaculum damnatum pro omnibus cocturum esse. mos Tookensis detergebatur, non iam certus fuit se mane iter facturum esse.
dum cubat Thorinum in cubiculo optimo, quod proximum ei fuit, secum mussantem audiuit:
trans Montes Nebulae frigore dissitos
altas ad latebras et ueteres specus
discedamus abhinc, ante oritur dies,
inuentum auriferas diuitias diu
Bilbo cum illo, quod ei somnia incommodissima dedit, in auribus suis cubitum iit. diu fuit post solis orientem cum e somno excitatus est.
CAPVT SECVNDVM
OVILLA ASSA
Bilbo exsiluit, et amictum cubicularem induens in triclinium introiit. ibi neminem, sed signa omnia ientaculi magni citique, uidit. in conclaui squalor horribilis fuit, in culina acerui fictilium illotorum. paene omnibus ollis patinisque, quas is possedit, usi esse uisi sunt. adeo maeste certae fuerunt res lauandae ut Bilbo conuiuium noctis prioris non fuisse partem somnium malorum credere cogeretur, ut aliquantulum sperauerat. ualde quidem eum delectauit quod illi sine ipso discesserant neque eum excitare conati erant (“sed cum gratiis nullis,” cogitauit); nihilominus mirum in modum non potuit sentire quin spes sua paululum falsa sit. de quo sensu admiratus est.
“noli stultus esse, Bilbo Baggins!” secum inquit, “cogitare de draconibus atque omnibus nugis stultis aetate sua!” ergo *succinctorio induto, ignibus accensis, aqua cocta, fictilia eluit. tum in culina ientaculum bonum paruum edit antequam triclinium mundauit. iam sol lucebat, et ianua aperta auram tepidam uernam admisit. Bilbo, noctis prioris oblitus, sibilis ex ore clare canere coepit. re uera, modo ad ientaculum secundum bonum paruumque edendum prope fenestram apertam considebat, cum Gandalphus introiit.
qui “carissime amice,” inquit, “quando uenturus es? quid de prima luce profectione? – hic es ientans, aut quidcumque hoc appellas, semihora post decem! illi tibi nuntium reliquerunt, quod manere nequiuerunt.”
“quid nuntii?” miser Dominus Baggins conturbatus inquit.
“magni elephanti!” Gandalphus inquit, “mane hoc tu non omnino ipse es – numquam tabulam supra focum detersisti!”
“quid id refert? satis mihi fuit fictilia pro quattuordecim eluere!”
“si tu tabulam supra focum deterseris, hoc modo sub horologio inueneris,” Gandalphus inquit, epistolium (scriptum, scilicet, in *schida eius) Bilboni dans.
qui haec legit:
“Thorinus atque Comites Effractario Bilboni salutem plurimam dicunt! pro hospitio tuo gratias maximas, et pro auxilio perito tuo, quod obtulisti, acceptionem nostram gratam. condiciones: nummos re perfecta, quarto decimo tenus sed non ultra omnium lucrorum (si aliqua); omnes sumptus itineris quidcumque euenerit satisdabuntur; sumptus funeris aut a nobis aut uicariis nostris soluentur si, re non aliter composita, occasio exsistet.
“non necesse esse otium tuum disturbare putantes, iam profecti sumus ad res necessarias parandas, atque tuum illustrem ipsum Deuersorii Draconis Viridis, Propeaquam, exspectabimus undecima hora ipsa. credimus te ad tempus futurum esse,
“honor nobis est ut maneamus
“tuos amanter,
“Thorinus Comitesque”
“decem partes sexagesimae horae modo restant. tibi currendum erit,” Gandalphus inquit.
“sed –,”