in quibus nani fuerunt non exstinxerunt. quem ignem foliis et ramis mortuis et filicibus pascebant. mox anulum fumi atque flammae circum nanos habuerunt, anulum quem extrinsecus extendi non siuerunt; sed qui lente intrinsecus progressus est donec ignis currens *cremia sub arboribus aceruata lambebat. erat fumus in oculis Bilbonis, qui calorem flammarum sentire poterat; et per odorem gobelinos circum et circum in circulo saltantes sicut homines circum ignem media-aestatis uidere poterat. in exteriore anuli militum cum hastis et securibus saltantorum, lupi longinque obseruanter, aspicientes atque manentes, stabant.
is aud ire poterat gobelinos carmen horribile coepisse:
quinque aues quindecim arboribus
pennis pulsis flatibus flagrantibus!
aues sine alis quam insolitis!
quid agemus de iocosis paruulis?
aut torrete aut in aula coquite;
frictas, coctas calidas nunc edite?
tum destiterunt atque exclamauerunt: “euolate, aues paruae! euolate si possitis! de scendite, aues paruae, aut in nidis torrebitis! cantate, cantate aues paruae! quare non cantatis?”
“abite! pueri parui!” Gandalphus responde ns clamauit. “non est tempus nidificandi. porro pueri improbi, qui cum igne ludunt, poenas dabunt.” haec dixit ut illi irascerentur, atque illis monstraret se de illis non timere – quamquam re uera timebat, etiam magus fuit. sed eo non animaduerso illi cantare perseuerabant:
arde silua, filex arde,
sicut faces nunc incende
fiat lux in laeta nocte,
euge!
coque, torre, illos frige
barbae flagrent atque orbes
foede coquas pellem, crines,
sebum, ossa tum liquesce,
soluent illa
in fauilla
subter astra
fiat lux in laeta nocte,
euge!
eugepae!
eugae!
cum illa eugae! flammae sub arbore Gandalphi erant. quae in puncto temporis ad alteras diffundebantur. cortex inflammabatur, rami inferiores frangebantur.
tum Gandalphus ad uerticem arboris suis ascendit. splendorem subitum quasi fulgur e uirga sua emisit dum se parat de excelso usque inter hastas gobelinorum desilire. id finem eius fecerit, etiamsi desiliens quasi fulmen multos probabiliter necauerit. sed numquam saluit.
tunc cum maxime Dominus Aquilarum desuper deuolauit et, illo in unguibus suis rapto, afuit.
gobelini irati atque attoniti ululauerunt. magna uoce Dominus Aquilarum, cui Gandalphus iam dixerat, stridit. reuenerunt magnae aues, comites eius, et quasi ingentes umbrae nigrae descenderunt. lupi ululabant et dentibus frendebant; gobelini clamabant et iratissimi, hastibus grauibus in aerem frustra iactis, humum pedibus pulsabant. supra quos aquilae deuolauerunt; cursus ater alarum palpitantium illos uel humum feriuit uel longe depulit; ungues facies gobelinorum laniauerunt. aliae aues ad uertices arborum uolauerunt et nanos, nunc ascendentes quatenus umquam ire ausi sunt, rapuerunt.
miser paruulus Bilbo paene rursus relinquebatur! uix crura Dorii prehendere poterat, ut Dorius nouissimus omnium auferebatur; ita supra turbam et flagrantiam, Bilbone in aere pendente cum bracchiis paene frangentibus, una ascenderunt.
nunc longe infra gobelini atque lupi longe lateque in silua spargebantur. paruae aquilae supra locum pugnae circumuolitabant uerrebantque. flammae circum arbores repente super ramos altissimos surrexerunt. qui in ignibus crepitantibus consumebantur. fuit concitatio repentina scintillarum atque fumi. Bilbo modo in tempore effugerat!
mox lux flagrantiae fuit hebes infra, rubra micans in solo atro; et excelsi fuerunt in caelo, semper ascendentes in circulis fortibus uerrentibus. Bilbo uolatus illius numquam oblitus est, talariis Dorii adhaerescens. “bracchia mea, bracchia mea!” gemuit; sed Dorius “crura mea misera, crura mea misera!” ingemuit.
in temporibus optimis, loci excelsi Bilbonem uertigine affecerunt. insolitus fieri solebat si de margine rupis satis paruae despexit; atque scalae ei numquam placuerunt, arboribus non omissis (nam numquam effugere e lupis ei opus fuit antea). ita fingere possis quomodo nunc caput eius nataret cum is, inter digitos pedum pendentes, despiceret et terras tenebrosas late aperientes, quas hic et illic luce lunae in saxo quodam in latere collis aut in fluuio quodam in campis tactas, sub se uideret.
uertices pallidi montium propius ueniebant, cuspides saxeae ab umbris nigris eminentes a luce lunae illuminatae. aestas aut non, frigidissimum esse uisum est. oculis clausis cogitabat num diutius tenere posset. tum fingebat quid ageret si non teneret. nauseabat.
modo in tempore ei uolatus finitus est, antequam bracchia sua defecerunt. talariis Dorii demissis, anhelans in suggestum durum nidi aquilae decidit. sine sermone ibi iacuit, et cogitationes fuerunt mixtura admirationis, quod ab igne seruatus erat, atque metus ne e loco angusto in umbras profundas in utroque latere decideret. hoc tempore sensit se insolitissimum esse quidem in capite suo, post facinora horribilia trium dierum proximorum cum paene nullis rebus, quae esui fuerunt, et cognouit se clara uoce dicere: “nunc intellego quomodo pars laridi sentiat ubi in furca e sartagine subito sublata in pluteum reponatur.”
montes nebulosi, in Occidentem e nido ad portam Gobelinorum prospectans
Dorium “non intellegis!” respondentem audiuit, “quod laridum scit se in sartaginem serius aut ocius rediturum esse; et spes est nos non rediturum. praeterea aquilae non furcae sunt!”
“minime! non omnino similes furibus – furcis, dico,” Bilbo inquit, resurgens et aquilam, quae propinqua assidebat, anxie aspiciens. cogitauit quid nugas alteras dixisset, et num aquila eas esse rusticas putaret. dicere aquilae rustice te