uoces populi Esgarothis et oppidum atque bona deleta et domus ruinosas deplorantis uenerunt. sed re uera multa grata et accepta habuerunt, si de illis cogitauerint, quamquam uix illo tempore de talibus rebus cogitare potuerunt: dodrans saltem populi ex oppido effugerant uiui; siluae quorum et agri et pascua et boues et plurimae lintres etiam fuerunt incolumes; et draco mortuus est. quid significaret non iam intellexerunt.
se in turbas maestas conglobatis in litoribus occidentalibus, in uento frigido horrentibus, primum queruli et irati sunt contra Dominum, qui oppidum tam mature reliquerat, cum nonnullis etiam id defendere uolentibus.
“fortasse caput bonum habeat ad negotium transigendum – praecipue negotium suum,” aliqui murmurauerunt, “sed inutilis est ille cum quidquid grauis accidit!” et uirtus Vatis et ictum eius ultimum fortissimumque laudauerunt. “si ille non necatus esset!” omnes inquiunt, “rex a nobis factus sit. Vates Draconis-deiector, e stirpe Girionis! heu quod ille amissus est!”
et in medio ipso eorum sermone, nescio quis celsus ex umbris egressus est. qui aqua maduit, capilli longi super faciem eius et umeros madidi pependerunt, et fuit in oculis eius lux ferox.
“Vates non amittitur!” ille clamauit. “ille, hoste interfecto, ab Esgarothe se mersit. Vates sum, e stirpe Girionis; interfector draconis sum!”
“Rex Vates! Rex Vates!” clamauerunt; sed Dominus dentibus horrentibus frensit.
“Girion dominus Conuallis, non rex Esgarothis, fuit,” inquit. “in oppido-lacus dominos semper e senibus atque sapientibus elegimus, neque passi sumus nos ab hominibus pugnantibus regnari. redeat ‘Rex Vates’ ad regnum suum – a uirtute eius Conuallis nunc est liberatus, et nihil reditui eius obstat. quisquis, qui ita uult, cum eo eat, si saxa frigida sub umbra Montis litoribus uiridibus lacus malunt. sapientes hic manebunt in spe oppidum restituendi, et rursus in tempore in pace cuius atque diuitiis gaudendi.”
“habeamus Regem Vatem!” homines, qui apud eum adfuerunt, respondentes clamauerunt. “satis senum et illorum, qui pecuniam numerant, habuimus!” et homines, qui ulterius fuerunt, clamorem sustulerunt: “sursum Sagitarrius tollatur, et deorsum Auarus deponatur,” donec clamor secundum litus resonabat.
“sum ultimus homo qui Vatem Sagitarrium tenuissime aestimat,” Dominus trepidus inquit (nam Vates nunc prope eum stabat). “qui hac nocte locum clarum apud eos, qui plurima beneficia ciuitati contulerunt, meruit; et cantuum multorum perenniumque dignus est. sed, quamobrem o ciuitates?” – et hic Dominus in pedes surrexit et maxima clarissimaque uoce quidem locutus est – “quamobrem me omnino culpatis? pro qua culpa remotus ero? qui draconem e somno eius excitauerunt, quaesam? qui dona diuitia atque auxilium amplum a nobis ceperunt, et nos duxerunt ut crederemus cantus ueteres fieri posse ueros. qui cordibus nostris mollibus et imaginationibus iucundis indulserunt? quale aurum secundo flumine demiserunt ad nos remunerandos? ignem-draconis et ruinam! a quibus nos postulare remunerationem damni nostri oportet, et uiduis atque orbis auxilium?”
ut uides, Dominus statum suum de nihilo non habuit. cuius uerba effecerunt ut paulisper populus sententiae de rege nouo omnino obliuisceretur, et cogitationes iratas ad Thorinum atque comites eius uerteret. multi uerba ferocia acerbaque passim clamauerunt; et aliqui, qui cantus ueteres maximis uocibus ante cantauerant, nunc eisdem uocibus clamitantes nanos draconem contra se de industria excitasse audiebantur!
“stulti!” Vates inquit. “cur uerba et iram in illos miserandos consumunt? non dubium est quin primi in igne mortui sint, antequam Smaug ad nos uenit.” etiam haec loquens, in cor suum sententia de thesauro claro Montis sine custode uel possessore iacenti uenit, et repente siluit. de uerbis Domini et Conualle restituta, tintinnabulis aureis impleta, si modo homines inuenire potuerit, cogitauit.
postremo iterum locutus est: “hoc est tempus nec uerborum iratorum, Domine, nec de consiliis grauibus rerum nouarum cogitare. nam laborandum est. ego etiam tibi seruio – quamquam post breue tempus fortasse de uerbis tuis recogitabo et ad Septentrionem cum quibus, qui me sequentur, discedam.”
tum egressus est ad castra ponenda et aegros uulneratosque curandos. Dominus autem frontem ad tergum eius exeuntis contraxit, et humi sedens mansit. multa cogitauit sed pauca dixit, nisi magna uoce homines, qui ignem atque cibum ad eum portarent, flagitauit.
nunc quocumque Vates uenit, sermonem apud populum currentem quasi ignem de ingenti thesauro, quod nunc incustoditum erat, inuenit. homines de remuneratione omnis damni, quam ab illo recepturi, et de diuitiis satis superque, cum quibus res diuites a Meridie empturi, locuti sunt; quae res animos perditos multum erexit. bene fuit, nam nox fuit acerba et miserabilis. tegimenta pro paucis moliri potuerunt (Dominus unum habuit), et cibus fuit exiguus (qui Domino etiam defuit). illa nocte multi a madore et frigido et dolore aegrotabant et postea mortui sunt, qui illaesi ex oppido perdito effugerant; et in diebus sequentibus fuit multum aegritudinis atque ingens esuritio.
interim, Vate ducente, res disposita sunt sicut ille uoluit, quamquam semper in nomine Domini, et operose et ciues