uideris, sed ego meminisse non uideor ut te olfecissem ante. quis es tu et unde uenis, quaeso?”
“ita quaesis! sub colle uenio, et subter colles et supra colles uiae meae tetenderunt. atque per aerem. ego sum qui inuisus ambulat.”
“ita credo,” Smaug inquit, “sed id uix est nomen solitum.”
“sum inuentor rerum reconditarum, sector araneorum, musca cum aculeo. propter numerum fortunatum electus sum.”
“tituli iucundi!” Smaug rem naso suspendit. “sed numeris fortunatis non semper uincere potes.”
“sum qui amicos uiuos sepelit et eos submergit et eos iterum ex aqua uiuos tollit. a fine sacci ueni, sed nullus saccus super me ueniebatur.”
“haec non tam credibilia uisa sunt,” Smaug risit.
“sum ursis amicus, et aquilarum hospes. sum Anuli-uictor et Fortunae-gestor; et sum Cupae-rector,” Bilbo continuabat, qui in aenigmatibus suis delectari incipiebat.
“melius est!” Smaug inquit, “sed noli permittere ingenio tuo ut te auferat!”
hic, sane, est modus aptus ad draconibus loquendum, si nomen proprium tuum patefacere non uis (quae est res sapiens), neque uis eos a recusatione plana irritare (quae quoque est res sapientissima). omnis draco nec blanditiae loquendi in aenigmatibus, nec perdendo tempus ad illa intellegere temptandum resistere potest. hic fuerunt multa, quae Smaug nequaquam intellexit (quamquam exspecto te intellegere, nam omnia de facinoribus Bilbonis audacibus, quae ille attingebat, scis), sed putauit se satis intellegere, et intra se cachinnauit.
“sic priori nocte cogitaui,” secum subrisit. “Homines-Lacus, aliquid consilium foedum istorum miserorum mercatorumcuparum Hominum-Lacus, aliter lacertus sum. ad illum locum per saeculum atque saeculum non ueni; sed mox id mutabo!”
“maxime, O Cupae-rector!” magna uoce inquit. “fortasse manno tuo fuit nomen Cupa; fortasse non, quamquam ille satis pinguis fuit. inuisus ambules, sed totum iter non ambulauisti. mihi licet tibi dicere me priori nocte sex mannos edisse, et mox omnes ceteros capturum atque esurum esse. pro cena optima, unum consilium pro salute tua tibi dabo: noli magis agere cum nanis quam potes!”
“nani!” Bilbo inquit fingens se mirari.
“noli mecum loqui!” Smaug inquit. “odorem (atque gustum) nani scio – nemo melior. noli mihi dicere me mannum a nano equitatum edere posse neque id scire! ad finem malum uenies, si cum talibus amicis ieris, Fur Cupae-rector. non recuso quominus tu redeas atque ita a me illis dicas.” sed non Bilboni dixit unum odorem esse quod nequaquam intellegere potuit, scilicet odoremhobbitum; cuius omnino expers fuit, et de quo quid agat maxime non habuit.
“puto te priori nocte pro illa pocula pretium aequum habuisse?” continuabat. “nunc ueni, habuistine? omnino nihil! ita, sic est mos illorum. porro puto illos foris delitiscere, et tibi opus esse ut omnem laborem periculosum facias et, me non aspiciente, auferas quidquid possis – pro illis? habebisne partem aequam? noli rei credere! si uiuus abscesseris, felix eris.”
nunc Bilbo sentire coepit se ualde incommodum esse. quandocumque oculus Smaugis errabundus, eum in umbris quaerens, trans eum fulgebat, ille horruit et a desiderio inexplicabili excurrendi atque se patefaciendi atque Smaugi omnia uera dicendi captus est. re uera, male periclitatus est ne a dracone incantaretur. animo autem a pauore recepto, rursus locutus est.
“omnia non scis, O Smaug Magne,” inquit. “non aureum solum nos huc tulit.”
“ha! ha! ‘nos’ confiteris,” Smaug risit. “quare non dicis ‘nos quattuordecim’ ut rem perficias, Domine Numere Fortunate? mihi placet audire te officia altera in his regionibus praeter aurum meum habuisse. ergo, forsitan, tempus tuum non omnino perdas.
“nescio si tibi occureret te, etiamsi aurum minutatim furari posses – quae res circa centum annos occupabit – id iampridem ferre non posse? in latere montis non multum usui est? in silua non multum usui est? pro fidem! quid de uectura? quid de custodibus armatis atque uectigale?” et Smaug magna uoce risit. ei fuit cor malum atque callidum, et sciuit coniecturas suas non longe abesse, quamquam suspicatus est Homines-Lacus consilia praestare, quos in animo habere ut maximam partem spoliae in oppido iuxta litus, quod in diebus eius iunioribus Esgaroth appellatum est, remaneat.
huic uix credes, sed Bilbo quidem ualde admiratus est. usque ad hoc tempus omnes sententias atque uires in Montem attingendum atque thesaurum inueniendum intenderat. numquam sollicitus erat mirari quomodo thesaurus auferretur, numquam certe quomodo aliqua pars, quae sors eius esset, usque ad Bag-Finem, Sub-Colle referretur.
nunc suspicio foeda in mente eius crescere coepit – suntne nani etiam huius rei magni momenti obliti, aut ridebantne eum in manicis suis per omne tempus? hic est modus in quo sermo draconis aliquem imperitum afficit. Bilbonem sane uigilantem fuisse oportuit; sed Smaug ingenium, cui uix resisti poterat, habuit.
“tibi dico,” inquit ille nitens ut et amicis suis fidelis maneat et ipse fortis remaneat, “illum aurum modo nobiscum posterior cogitatio fuit. supra collem atque subter collem, ab unda atque uento uenimus, pro Poena. nonne, O Smaug