id conari non ausus est. tum res fuit quasi *lusus horribilis uiri oculis obligatis. locus erat gobelinorum discurrentium plenus, et paruum hobbitus miser huc et illuc elapsus, a gobelino quodam, qui intellegere quid offendisset non poterat, deicebatur, iterum quadrupes se ferebat, in tempore ipso inter crura ducis lapsus, surrexit, et ad ianuam cucurrit.
quae etiam aperta est, sed gobelinus quidam eam pepulit ut paene clauderetur. Bilbo nixus est sed eam mouere non potuit. per rimam se comprimere conatus est. se compressit atque compressit, tum fixus est! res fuit horribilis. orbiculi eius inter limen ianuae et postem cunebantur. foris in aerem apertam uidere potuit: fuerunt scalae in uallem angustam inter montes altos descendentes; sol a tergo nubis egressus extrinsecus in ianuam clare lucebat – per quam transire non potuit.
subito gobelinus quidam intrinsecus clamauit: “est umbra iuxta ianuam. nescio quid foris est!”
cor Bilbonis in os saluit. maxime se elisus est. orbiculi ubique eruperunt. tum pertransiit, tunica *subuculaque scissa, sicut capra de scalis desiliens, dum gobelini perturbati orbiculos aereos bonos in foribus tollent.
sane, mox descenderunt ut eum sequerentur, gementes clamantesque, atque inter arbores uenantes. quibus autem sol non placet: qui efficit ut crura quassentur et capita uertantur. Bilbonem anulum induentem, per umbras arborum labentem, celeriter et tacite currentum, et e sole manentem, inuenire non potuerunt; itaque mox mussantes et maledicentes redierunt ut ianuam custodirent. Bilbo effugerat.
CAPVT SEXTVM
E SARTAGINE IN IGNEM
Bilbo e gobelinis effugerat, sed ubi esset nesciuit. cucullum, amiculum, cibum, mannum, orbiculos, et amicos amiserat. ulterius et ulterius errabat, donec sol ad occidentem occidere coepit – pone montes. umbrae quorum trans uiam Bilbonis descenderunt, qui rursum aspexit. tum prorsum aspexit et ante eum solum iuga atque decliuia descendentia ad campos et locos planos rare dispectos inter arbores uidere potuit.
“pro di immortales!” exclamauit. “ego usque ad latus alterum Montium Nebulosorum aduenisse uideor, usque ad limen Terrae Vlterioris! quo et o quo Gandalphus atque nani ierunt? pro fidem utinam in tergo illic in potestate gobelinorum adhuc non sint!”
ulterius etiam errabat, e parua ualle alta, super limen eius, et deorsum decliuia ultra; sed semper sententia incommoda intra eum crescebat. miratus est num, nunc anulum magicum habuit, se in horribiles, horribiles cuniculos redire oporteret ad amicos quaerendos. animum modo induxit rem esse officium suum, sibi reuertendum esse – de qua re miserrimus fuit – cum uoces audiuit.
constitit et auscultauit. sonitus non gobelinorum esse uisus est; ita prorsus caute reptauit. in semita lapidosa fuit, quae deorsum se insinuabat, cum muro saxeo ad sinistram; ad alterum terra fuit decliuis, et sub semita fuerunt luci fruticibus atque arboribus humilibus pendentibus. in luco quodam sub fruticibus loquebantur homines.
propius reptauit, et subito inter dua ingentia saxa caput cum cucullo rubro despiciens uidit: fuit Balinus circumspectans. pro gaudio plaudauerit atque clamauerit, sed nihil fecit. anulum adhuc induebat, ueritus ne nescio cui inopinato atque iniucundo obuiam iret, et uidit Balinum directe aspicere ad eum sed non animaduertere eum.
“efficiam ut illi obstupefacti sint,” cogitauit, dum in frutices in limine luci reptat. Gandalphus cum nanis disputabat. de omnibus, quae in cuniculis sibi euenissent, loquebantur et mirabantur atque secum agitabant quid nunc agerent. nani mussabant, et Gandalphus dicebat se, Domino Bagginse in manibus gobelinorum relicto, nequaquam iter pergere posse quin inuenire conarent utrum uiuus esset an mortuus, et quin eum seruare conarent.
“saltem amicus meus est,” magus inquit, “neque malum salaputium. sentio me de eo praestare. pro fidem utinam eum non amisissetis.”
nani uoluerunt scire quamobrem ille umquam latus esset, quamobrem ille amicis adhaerere atque cum illis progredi non potuisset, et quamobrem magus nescio quem maiore ingenio non elegisset. “adhuc molestior quam utilior fuit,” unus inquit. “si nunc nobis reddendum est in illos cuniculos abominandos ut eum quaeramus, tum di eum perdant, ita dico.”
Gandalphus iratus respondit: “ego eum tuli, neque res inutiles fero. aut me iuuatis ad eum quaerendum, aut discedam et uos hic relinquam ut ipsi e turba ista, quam maxime possitis, effugiatis. si modo eum iterum inuenire possimus, gratias mihi dabitis antequam omnia finita erunt. quamobrem eum demittere uis, Dori?”
“tu eum demiseris,” Dorius inquit, “si repente gobelinus a tergo in tenebris crura tua prehenderit, pedes tuos supplantauerit et te in tergo tuo calcauerit!”
“tum quare eum non iterum sustulit?”
“pro di immortales! dicisne! gobelinis pugnantibus atque mordentibus in tenebris, omnibus supra corpora incidentibus atque inter se uerberantibus! tu me Glamdringe paene decollauit, et Thorinus huc et illuc et ubique Orcristo omnia fodiebat. subito tu unum fulgorem splendidum tuum emisisti, et gobelinos retrorsum currentes stridentes uidimus. tu ‘omnes me sequimini!’ clamauit, et omnes secuti esse oportuit. putauimus omnes id fecisse. fuit nihil temporis ad numerandum, ut rectissime scis, donec per custodes-portae,