non oportet, ubi tibi paruitas hobbiti est, et in nido alto eius nocte es!
aquila, nequaquam eum animaduertens, modo rostrum in saxo acuit et pennas compsit.
mox aquila alia inuolauit. “Dominus Aquilarum rogauit te ferre captiuos ad Magnum Pluteum,” clamauit, et abscessit. alia, Dorio in unguibus rapto, in noctem euolauit, Bilbone solo relicto. cui solum satis fortis fuit ut miraretur quid nuntius a “captiuis” uoluisset, et inciperet cogitare se uicissim sicut cuniculum rescissurum esse ad cenandum.
aquila rediuit et, illo in unguibus a tergo tunicae rapto, euolauit. nunc modo breui tempore uolabat. mox Bilbo, metu horrens, in pluteum latum saxeum in latere montis depositus est. ad quem fuit nulla uia, nisi uolando; nec uia de quo, nisi ex praecipiti saliendo. ibi omnes ceteros cum tergis ad murum montis sedentes inuenit. Dominus Aquilarum etiam ibi fuit, cum Gandalpho loquens.
uisum est fore ut Bilbo non tamen ederetur. apparuit magum et aquilam-dominum inter se paulum noscere, et etiam amicos inter se esse. re uera, Gandalphus, qui saepe in montibus fuerat, olim aquilis beneficium dederat cum dominum eorum a sagitta uulneratum sanauerat. itaque uides “captiuos” significauisse modo “captiuos a gobelinis liberatos”, neque captiuos aquilarum. dum Bilbo sermonem Gandalphi auscultat, intellexit se uerum quidem a montibus terribilibus postremo effugituros esse. ille cum Magna Aquila loquebatur de consiliis ad nanos et ipsum et Bilbonem longe auferendos ut ulterius in itinere trans campos infra deponerentur.
Dominus Aquilarum negauit se ferre eos aliquo prope locos in quibus homines habitabant. “illi arcus ingentes taxeos in nos intendent,” inquit, “nam nos uenari oues suas putauerint. aliis temporibus recte iudicauerint. minime! laetamur nos fraudauisse gobelinos uenationis suae, et laetamur gratias tibi nostras referre, sed nos pro nanis non periclitabimur in campis meridianis.”
“ita sit,” Gandalphus inquit. “ferte nos quo et tam quatenus quam uultis! iam ualde fecistis pergratum nobis. sed interim ad extremam inopiae uenimus.”
“fame paene morior,” Bilbo tenui uoce parua inquit, quam nemo audiuit.
“quae res fortasse reficeri potest,” Dominus Aquilarum inquit.
serius ignem clarum in pluteo saxi, circum quem figuras nanorum coquentes et odorem iucundum torrentis facientes uidere potueris. aquilae cuniculos, lepores, et ouem paruam portauerant. nani omnia parauerunt. Bilbo adeo fessus fuit ut rem non iuuaret, praeterea cuniculos deglubendi aut carnem consecandi non satis peritus, nam eam accipere a lanione iam paratam ad coquendam solitus. Gandalphus quoque, parte sua in accendendo ignis perfecta, iacebat, quod Oinus et Gloinus *igniaria sua amiserant. (nani etiamnunc filis sulphuratis non utuntur.)
itaque facinora audacia Monium Nebulosorum finita sunt. mox Bilbo sensit et stomachum suum esse plenum atque rursus commodum, et se aequo animo dormire posse, quamquam panem et butyrum magis quam carnem in baculis tostam sibi placuerint. se glomerato, in saxo duro dormiebat arctius quam umquam in lecto pennato in foramine suo domi dormiuerat. totam autem noctem de domu sua somniabat et in somnio per conclauia omnia errabat nescio quid quaerens quod nec inuenire nec quomodo appareretur meminisse potuit.
CAPVT SEPTIMVM
DEVERSORIA INSOLITA
mane proximo Bilbo cum sole matutino in oculis excitatus est. ad tempus uidendum et aeneum suum calefacendum exsiluit – tum cognouit se nequaquam domi esse. itaque consedit et frustra lauare atque se detergere uoluit. neutrum ei datum est, nec thea nec panis tostus nec laridum ientaculo fuit, modo ouilla frigida et cuniculus. postquam opus fuit se parare ad denuo discedendum.
hoc tempore in tergo aquilae ascendere et inter alas eius adhaerere situs est. aer super eum ruebat ut oculos suos clauderet. nani ualedicebant atque se remuneraturos Dominum Aquilarum si umquam possint promittebant, dum quindecim magnae aues e latere montis surgunt. sol adhuc prope marginem orientem rerum erat. mane erat frigidum, nebulae in uallibus atque lacunis erant et huc et illuc uerticibus fastigiisque collium circumuolutae. Bilbo uno oculo aperto ad aspiciendas aues iam in excelso esse et orbem terrarum longe abesse et montes pone recidere in distantiam uidit. oculis iterum clausis artius adhaesit.
“noli uellicare!” aquila eius inquit. “non tibi opus est timere sicut cuniculo, etiamsi uni similior es. est mane serenum, uento paruo. quid est melius quam uolare?”
Bilboni placuerit dicere: “balneum calidum et postea ientaculum tardum in prato;” sed melius putauit se nihil dicere oportere, et manus paululum laxauit.
post nonnullum tempus apparuit aquilas uidisse locum, quo progressi sunt, etiam ex magna altitudine, nam in magnis spiris circumuolantes descendere coeperunt, quae res diu fecerunt, et postremo hobbitus oculos iterum aperuit. terra multo propior fuit, et sub eis fuerunt arbores, quae quercus et ulmi esse uisae sunt, et campi lati graminei, et flumen per omnia currens. sed e terra eminens, in medio cursu ipso fluminis, quod circum id se circumagebat, fuit saxum magnum, paene collis saxeus, quasi statio extrema montium, qui longe afuerunt, aut