apothecas regis apertae sunt. ibi cupae steterunt, atque cupae, atque cupae; nam Dryades-Siluestres, praecipue rex earum, uino ualde delectatae sunt, quamquam nullae uineae in illis partibus crescebant. quod uinum, et cibariae aliae, a longe a suis in Meridie, uel a uinetis hominum in terris quae longe absunt, ferebatur.
post unam cuparum maximarum celatus, Bilbo fores in tabulato et usum quarum inuenit, et ibi latens, sermonem seruorum regis audiens, quomodo uinum et aliae cibariae fluminibus aduersis ferebantur, aut trans terram ad Lacum Longum, didicit. illic oppidum hominum etiam florere uidebatur, in pontibus longe in aquam aedificatum, quod hostibus generum omnium, et praecipue draconi Montis, praesidio fuit. ex Oppido-Lacus cupae Flumine Siluestri aduerso subuehebantur, saepe inter se modo iunctae sicut rates contis uel remigiis flumine aduerso subigebantur; aliquando in lintres planas imponebantur.
cum cupae exhaustae essent, dryades illas per fores in tabulato iecerunt, et, porta-aquaria aperta, cupae, sursum deorsum se mouentes, in riuo effluebant, donec flumine secundo longe ad locum, in quo ripa prominuit iuxta marginem orientalem ipsum Mirksiluae, ferebantur. illic collectae atque inter se iunctae ad Oppidum-Lacus, quod iuxta locum stetit, in quo Flumen Siluestre in Lacum Longum fluebat, defluebantur.
aliquando Bilbo sedebat et de hac porta-aquaria cogitabat, et miratus est num illa ad amicos liberandos uti posset, et demum inceptum periculosum consilii habuit.
cena captiuis data, custodes secundum meatus exibant, lucem facum secum auferentes ut tenebrae ubique essent. tum Bilbo *promum regis audiuit, qui ducem custodum bene quiescere iubebat.
“nunc mecum ueni,” ille inquit, “ut tu uinum nouum, quod modo aduenit, gustes. per noctem in lignum uacuum egerendo de apothecis laborabo, ergo primum bibamus ad laborem iuuandum.”
“optime,” dux custodum risit. “tecum gustabo ut uideam num id ad mensam regis idoneum sit. hac nocte est conuiuium et submittere nugas non satis erit!”
his auditis, Bilbo ualde commotus est, nam uidit se fortunatum esse et occasionem experiendi consilium periculosum statim habere. duas dryades secutus est, donec illae apothecam paruam introierunt et ad mensam, in qua duae lagonae magnae positae sunt, consederunt. mox bibere atque iucunde ridere coeperunt. fortuna generis insoliti Bilboni illo tempore fuit. uinum necesse est merum quod efficit ut Dryas-Siluestris somnolenta fiat; sed hoc uinum, ut uidetur, fuit uindemia feruida ingentium hortorum in Doruinio, quae non militibus eius nec seruis sed conuiuiis regis solum, et catillis minoribus neque lagonis magnis promi, destinata est.
mox dux custodum nutabat tum, capite in mensam demisso, dormiebat. promus, qui non animaduertere uidebatur, aliquando secum dictitabat atque ridebat, sed mox etiam capite in mensam demisso, dormiebat et prope amicum stertebat. tum hobbitus irrepsit. mox, clauibus ducis custodum spoliatis, Bilbo quam celerrime potuit secundum meatus ad cellas festinauit. magnus globus bracchiis ponderosus esse uisus est, et saepe cor conturbatum est, anulo non excepto, nam claues non potuit prohibere quominus aliquando clare tinnirent crepitarentque, quamobrem ualde tremescebat.
primum ianuam Balini reclusit, tum iterum eam diligenter occlusit cum primum nanus exierat. admiratio maxima Balino incessit, sicut putare possis; sed, quamquam e paruo conclaui operoso egredi gauisus est, uoluit manere ut quaestiones rogaret et sciret quid Bilbo acturus esset, et omnia de illa re.
“nihil temporis nunc!” hobbitus inquit. “me modo sequere! nobis una manendum est neque periclitandum est ne separemini. nobis omnibus effugiendum est aut nemini, et haec est opportunitas ultima nobis. quam si inueniatur, nescio quis sciat in quo loco rex te, manibus pedibusque uinctis ut puto, deinceps deponat. noli disputare, mi lepidissime!”
tum a ianua ad ianuam iit, donec illi, qui eum sequebantur, in duodecim creti sunt – nemo quorum praecipue agilis fuit, propter tenebras et propter captiuitatem quorum diuturnam. quandocumque alius alium offendebat, aut grunniebat, aut in tenebris susurrabat, cor Bilbonis micabat. “strepitum nanorum perdat!” secum inquit. omnia autem bene facta s unt, et custodibus nullis obuiam ierunt. re uera, illa nocte erat magnum conuiuium autumnale in siluis et in aulis supra. paene omnis populus regis epulabantur.
demum, postquam multum offenderant, ad carcerem Thorini, longe infra in loco profundo et fortuito non procul ab apothecis, aduenerunt.
cum Bilbo ei susurrauisset eum exire atque cum amicis coniungere, “pro fidem!” Thorinus inquit, “Gandalphus uera dixit, ut solet! tu effractarius satis bene esse uidetur, cum tempus adest. certus sum nos tibi semper seruituros esse, quidquid post hanc rem efficiatur. sed quid deinceps agendum est?”
Bilbo uidit tempus adesse ad consilium explicandum, quam maxime potuit; sed nequaquam certus fuit quomodo nani responsuri essent. merito timebat, nam id illis omnino displicuit, et, periculo non excepto, mussare coeperunt.
“nos omnes contundemur atque comminuemur, et porro submergemur, certo!” mugiuerunt.“cum claues rapere potuisses, putauimus te consilium prudens habuisse. haec est notio insana!”
“esto!” Bilbo ualde deiectus et quoque iratius inquit.“reuenite in cellas bonas uestras, et iterum nos omnes