araneae eum, dum appropinquat, nec uidit nec audiuit.
furtiue aliquamdiu progressus erat, cum locum umbrae densae nigrae, locum nigrum etiam in illa silua, quasi maculam mediae noctis, quae numquam detersa erat, in fronte animaduertit. propius appropinquans, uidit illum a telis, alia cum alia in tergo et supra et implicata, factum esse. subito etiam uidit araneas adesse ingentes atque horribiles, quae in ramis super eum sedebant, et anulus aut nullus anulus, metu tremuit ne eum inuenirent. post arborem stans, eas aliquamdiu aspectabat, et tum in silentio atque quiete siluae intellexit illas feras foedas inter se loqui. uoces suae erant quasi stridor atque sibilus tenuis, sed multa uerba, quae dicebant, intellegere poterat. de nanis loquebantur!
“acriter pugnatum est, sed operae pretium fuit,” una inquit. “quam foedae atque densae pelles eorum sunt, sane, sed spondebo ius bonum intus esse.”
“cenam quidem bonam facient, post aliquamdiu pependerint,” alia inquit.
“nolite illos nimis longe suspendere,” tertia inquit. “non tam pingues quam illos esse oportuerit. recens non satis bene uescebantur, ut coniciam.”
“illos necate, dico,” quarta sibilauit: “necate illos nunc et mortuos paulisper suspendite.”
“sunt mortui nunc, ut puto,” prima inquit.
“non sunt. modo unum agitantem uidi, modo nunc expergiscentem, ut puto, post somnium puuulch-rissimum. quem uobis monstrabo.”
his dictis, una aranea pinguis secundum funem cucurrit donec ad duodecim fasces in ordine a ramo alto pendentes peruenit. Bilbo horruit, nunc eos, qui in umbris dependebant, primum animaduertit, se pedem nani ex fundo fascium aliquorum eminentem uidere, aut hic et illic uerticem naris aut partem barbae uel cuculli.
ad pinguissimum fascium illorum aduenit aranea – “est miser Bombur, certe,” Bilbo putauit – et narem, quae eminebat, dure momordit. fuit intrinsecus strido r surdus, et digitus pedis exsurrexit et araneam recte atque dure calcitrauit. Bombur adhuc uiuus erat. fuit sonitus quasi follis flaccidus calcitratus, et aranea irata e ramo excidit, modo in tempore se a fila sua prehendens.
ceterae riserunt. “rectissimus fuisti,” inquiunt, “caro est uiua et calcitrans!”
“illius finem faciam mox,” aranea irata in ramum iterum ascendens susurrauit.
Bilbo intellexit tempus aduenire in quo aliquid sibi agendum est. feras appropinquare non potuit, nec aliquid ad emittendum habuit; sed circumspiciens uidit in hoc loco multa saxa esse iacentia in quo nunc paruus alueus siccus esse uisus est. Bilbo saxo ictu satis certo utebatur, et non post multo unum leue in figura ouis inuenit, quod ad manum arcte accomodatum est. dum puer se exercere solet in iactando saxa ad aliqua, donec cuniculi et sciuri, et etiam aues, si eum pronum uiderunt, a uia eius celerius quam fulgur abierunt; et etiam dum uir tempus impendit in disco *ludendo, tela iactendo, sagittas ad uirgam emittendo, globulorum lusoriorum *lusu, trunculorum nouem *lusu, et alteris lusibus quietis generis de intendendo iactendoque – re uera multa agere, praeterea coronas fumi emittere, aenigmata dicere, et coquere, poterat, de quibus nihil temporis mihi fuerat ut tibi narrauissem. nunc nihil temporis est. dum saxa tollit, aranea ad Bomburem peruenerat, qui mox mortuus sit. tum maxime, Bilbo iecit. saxum ictu araneam in capite percussit, quae sensibus ablatis ex arbore in humum cum alapa, omnibus cruribus tortis, decidit.
saxum proximum stridens per magnam telam pertransiit, funiculos frangens atque araneam in medio depellens, ictu mortuam. post illam rem, colonia aranearum ualde commota est, quae, mihi licet tibi dicere, nanorum paulisper oblitae sunt. Bilbonem uidere non potuerunt, sed de parte, qua saxa ueniebant, bene conicere potuerunt. celerius quam fulgor ad hobbitum currentes atque pendentes aduenerunt, fila longa ubique eicientes, donec aer laqueorum undulatorum plenus esse uisus est.
Bilbo tamen mox in loco altero elapsus est. in animo habuit araneas furiosas longius et longius e nanis ducere, si potis; efficere ut illae curiosae atque commotae atque iratae semel essent. cum circa quinquaginta ad locum, in quo ille ante steterat, abissent, in illas plura saxa iecit, et in alteras, quae in tergo constiterant; tum inter arbores saltans cantus cantare coepit ut illae efferarentur et eum sequerentur, et porro ut nani uocem eius audire possent.
haec sunt quae cantabat:
aranea uetusta pigra,
in arbore deducens fila!
non uides me, obesa!
Arachne! Arachne!
desiste, desiste,
nunc nere, atque me uestiga!
aranea rustica stulta,
aranea rustica crassa,
non spectas me, fatua!
Arachne! Arachne!
deorsum descende!
non prendis me dum sursum, stulta!
non optime facta, fortasse, sed te recordari oportet eum coactum esse ut ipse illa in puncto temporis difficillimi fingeret. quae nihilominus effecerunt quae ille facere uoluit. dum cantat, plura saxa iacebat et humum pede pulsabat. paene omnes araneae in illo loco eum persecutae sunt: aliae humi deciderunt, aliae secundum ramos ruerunt, ab arbore ad arborem se iactauerunt, uel funes nouos trans spatia tenebrosa iecerunt. ad sonitum eius properabant celerius quam ille opinatus erat. fuerunt ualde iratae. saxis omnino exceptis, nullae araneae placebat ut