Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,89

in medio decurrerunt; et fuerunt parum defensorum ad diu uiam obsaepiendam. uictoria nunc a spe effugit. modo primo impetui aestus nigri obstiterunt.

die crescente, gobelini iterum in ualle se congregauerunt. ibi copia wargorum uoracium uenit et cum eis satellites Bolgis uenerunt, gobelini magnitudinis praegrandis cum ensibus falcatis chalybis. mox tenebrae uerae in caelum procellosum ueniebant; dum adhuc uespertiliones magni capita atque aures dryadum hominumque circumuolitant, uel uulneratibus se infigunt sicut *sanguisugae. nunc Vates contendebat ad iugum orientale defendendum, nihilominus pedem lente referebat; et dominidryadum circum regem suum in bracchio meridionali iuxta speculam in Coruicolle se opponebant.

repente fuit magnus clamor, et uox tubae e Porta uenit. Thorini obliti sunt! pars muri, a uectibus mota, crepitu extrinsecus in stagnum decidit. Rex sub Monte exsiluit, et comites eius eum secuti sunt. cucullum atque amiculum reliquerunt; se in lorica nitenti uestiebant, et lux rubra ex oculis exsiliebat. in caligine, nanus magnus sicut aurum in igne deficienti fulgebat.

ab excelso gobelini, qui supra fuerunt, saxa deiecerunt; sed nani obdurauerunt, ad pedem deiectus aquae desiluerunt et in proelium irruerunt. lupus et rector ante eos deciderunt. Thorinus securem cum magnis ictibus tractauit, et nihil ei nocere uisus est.

“ad me! ad me! dryades et homines! ad me! o cognati!” clamauit, uoce quassanti sicut cornu in ualle.

omnes nani Daini, ordinibus neglectis, ad illum adiuuandum decurrerunt. deorsum quoque multi Homines-Lacus uenerunt, nam Vates eos retinere non potuit; et in latere altero multi hastati dryadum euenerunt. gobelini iterum in ualle trucidati et aceruati sunt donec Conuallis ater atque horribilis a cadaueribus eorum factus est. wargi sparsi sunt et Thorinus usque in satellites Bolgis impetum fecit. ordines autem quorum transfigere non potuit.

iam pone eum inter gobelinos mortuos iacuerunt multi homines atque multi nani atque multae dryades pulchrae, quas adhuc per saeculas longas iucundae in silua oportuit uiuere. et quo uallis latior fiebat, eo impetus eius lentior fiebat. parum numeri habuit. latera sua incustodita fuerunt. mox in illos, qui impetum fecerant, impetum factum est, ut in magnum circulum cogerentur, aduersus omnes partes, a gobelinis atque lupis, ad impetum reuenientibus, circumsessi. satellites Bolgi ululantes contra eos uenerunt, et in agmina irruerunt sicut undae in scopulos harenosos. amici eos adiuuare non potuerunt, nam impetus ex Monte uiribus ingeminatis renouatus est, ut utrimque et homines et dryades lente deicerentur.

Bilbo miserans omnia despexit. in Coruicolle apud dryades constitit – partim quod ueri similius se ex illo loco effugere posse, et partim (cum parte mentis Tookensi) quod, si ei necesse sit perstare usque ad extremam rem, omnibus perpensis, Regem-dryadum defendere maluit. Gandalphus etiam, mihi licet dicere, ibi fuit, humi sedens quasi penitus cogitans, dum parat, ut puto, aliquem impetum magicum ante finem.

qui non longe abesse uisus est. “tempus mox aderit,” Bilbo putauit, “cum gobelini Portam uicerint, et nos omnes trucidati aut depulsi atque capti fuerimus. re uera, satis est ut, post omnia quae passus sum, lacrimem. utinam uetus Smaug cum omni thesauro misero supersit, potius quam istae beluae foedae eum habeant, et miser uetus Bombur, et Balinus et Filius et Kilius et omnes ceteri ad finem malum adueniant; atque Vates quoque, et Homines-Lacus et iucundae dryades. me miserum! multos cantus de multis proeliis audiui, et semper intellexi clades esse gloriosam posse. nunc illa incommodissima esse uidetur, etiam acerba. utinam ego longe ex illa absim.”

nubes a uento scindebantur, et occasus solis ruber Occidentem iciebat. fulgore subito in caligine aspecto, Bilbo cirumspectauit. tum magnum clamorem emisit: nam aspectum aspexerat, qui effecit ut cor eius exsiluit, figuras atras, paruas etiam augustas contra ardorem, qui procul afuit.

“aquilae! aquilae!” clamauit, “aquilae ueniunt!”

oculi Bilbonis raro errauerunt. aquilae uento secundo ueniebant, agmen post agmen, talis copia qualis ab omnibus nidis Septentrionum colligenda fuit.

“aquilae! aquilae!” Bilbo clamauit, saltans et bracchia iactans. si dryades eum audire non potuerunt, eum uidere potuerunt. mox illae quoque clamorem sustulerunt, qui trans uallem resonauit. multi oculos miratos erexerunt, quamquam etiamnunc nihil uideri potuit, nisi ab umeris meridionalibus Montis.

“aquilae!” Bilbo rursus clamauit, sed tum maxime saxum quoddam de excelsis deruens eum in galea grauiter icit ut crepitu decideret et nihil ulterius cognosceret.

CAPVT OCTAVVM DECIMVM

ITER RETRORSVM

cum Bilbo se recepisset, ipse uero solus fuit. in lapidibus planis Coruicollis iacebat, sed nemo adfuit. dies sine nubibus, sed gelidus, latus super eum fuit. is tam frigidus quam lapis horrescebat, sed caput eius cum igne flagrabat.

“nunc admiror quid factum esset?” secum inquit. “ego sum adhuc non iam unus heroum occisorum; sed puto satis temporis ad illam rem etiam superesse!”

cum dolore sursum sedit. in uallem aspiciens, nullos gobelinos uidere potuit. paulo post, capite paululum recreato, putauit se dryades inter saxa infra errantes uidere posse. oculos triuit. nonne castra adhuc in

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024