Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,88
Quinque Exercituum appellatum est, et ualde terribile fuit. in alia parte fuerunt Gobelini atque Lupi Feri, et in alia fuerunt Dryades atque Homines atque Nani. hic est modus in quo factum est. cum Gobelinus Magnus Montium Nebulosorum decidisset, gens eius odium suum in nanos usque ad iram refouerunt. nuntii huc et illuc inter omnia oppida sua, colonias atque arces itinera fecerant; nam uincere imperium Septentrionum nunc statuerunt. a uiis arcanis nuntios collegerunt; et per omnes montes res fabricabant atque se armabant. tum iter fecerunt et a colle atque ualle conuenerunt, semper per cuniculos uel subter tenebras progredientes, donec circum atque subter ingentem Montem Gundabad Septentrionum, in quo oppidum eorum princeps fuit, copia praegrandis coacta est, quae se parabat in tempestate tempestiua in Meridiem ex inopinato descendere. tum de morte Smaugis cognouerunt, et gaudium in cordibus suis habuerunt; et noctes atque noctes per montes festinauerant, et tandem e Septentrione, directo pone Dainum, repente aduenerant. nec etiam corui sciuerunt illos aduenisse, donec illi in terris fractis, quae Montem Solum a collibus in tergo diuiserunt, euenerunt. quantum sciuerit Gandalphus, non dici potest, sed certum est eum non exspectauisse hunc impetum subitum.
hoc est consilium, quod is in consilio cum Rege-dryadum atque Vate fecit; et cum Daino, nam nunc dominus-nanus eos iunxit: omnes Gobelinis inimici fuerunt, quia illi aduenerant, omnia iurgia cetera fuerunt oblita. spem solam habuerunt ut gobelinos in uallem inter bracchia Montis inducerent; et ipsi magna iuga, quae ad meridiem atque orientem tetendebant, custodirent. nihilominus illa res esset periculosa, si satis copia gobelinis esset ut montem ipsum peruagari possent, itaque impetum quoque et in tergum et desuper facerent; sed nihil temporis fuit aut ad consilia altera capienda aut auxilium uocandum.
mox tonitrus praeteriit, rotans inter Meridiem et Solis ortum; sed nubes uespertilionum uenit, inferius uolitans, super umerum Montis, et super eos, lucem includens et omnes formidine implens, rotabatur.
“ad Montem!” Vates clamauit. “ad Montem! nos, dum etiam tempus est, se ordinemus!”
in iugo meridionale, in cliuis imis et in saxis ad infimum, dryades steterunt; in iugo orientale fuerunt homines atque nani. Vates autem et nonnulli homines atque dryades summa agilitate ad uerticem umeri orientalis ascenderunt ut ad Septentriones aspicerent. mox terras ante pedes Montis nigras cum multitudine festinanti uidere potuerunt. paulo post primum agmen circum finem iugi se rotatum, festinans in Conuallem cucurrit. qui fuerunt rectores luporum celerrimi, et iam clamores quorum atque ululatus aerem procul scindebant. pauci homines fortes ante illos ordinati sunt qui se resistere illis fingerent, et ibi deciderunt antequam ceteri reuersi ad utrumque latus pedem rettulerunt. sicut Gandalphus sperauit, exercitus gobelinorum, pone primum agmen obstatum collectus, nunc iratus in uallem infusus est, et insanus, hostes quaerens, inter bracchia Montis erumpebat. uexilla fuerunt innumerabilia, nigra atque rubra, et irati atque turbidi quasi aestus pergebant.
atrociter pugnatum est. quae res fuit pessima omnium quas Bilbo passus erat, et quam in illo tempore maxime oderat – ergo rem, qua maxime se iactauit, et quam multo post amantissime reuocare solebat, quamquam in illa re minimi momenti fuit. re uera, mihi liceat dicere eum, anulo praemature induto, ex aspectu euanescere, sed non e periculo omni. anulus magicus talis generis non omnino est praesidium contra gobelinos impetum facientes, neque sagittas uolantes atque hastas erraticas obsistere potest; sed auxilio est in mouendo e uia, et gobelinum-gladiatorem prohibet ne ille caput tuum ad ictum repente proprium eligat.
dryades primum impetum fecerunt. odium quarum in gobelinos est frigidum atque acerbum. hastae suae atque enses in caligine cum fulgore flammae frigidae nitebant, tam letifera fuit ira manuum, quae illas tenebant. quam primum copia hostium in ualle densa fuit, pluuiam sagittarum contra eam miserunt, quaeque effugiens effulgebat quasi cum flamma pungenti. post sagittas mille hastati desiluerunt et impetum fecerunt. aures a clamoribus obtusae sunt; saxa sanguine gobelinorum maculata sunt.
tum maxime gobelini ab incursu se reficiebant et impetus dryadum constitit, fremitus quidam ab imis faucibus trans uallem errexit. clamitantes “Moria!” atque “Daine, Daine!” nani Collium Ferreorum, dolabras suas gerentes, in altero latere se immerserunt; et iuxta eos homines Lacus ensibus longis uenerunt.
terror in gobelinos incidit; dum se uertunt ut incursui nouo obuiam eant, dryades cum copiis recreatis impetum iterum fecerunt. iam multi gobelinorum secundum flumen deuolabant ad effugiendum ex insidiis; et multi lupi quorum in eos impetum faciebant et mortuos atque uulneratos mordebant. uictoria adesse uisa est, cum clamor e uerticibus supra resonauit.
gobelini Montem ab altero latere ascenderant et iam multi in cliuis super Portam aderant, et alii temere defluebant, eorum, qui ululantes e scopulo atque praecipite decidebant, negligentes, ut in iuga impetum desuper facerent. quidque iugum attingi potuit a semitis, quae a massa principe Montis