Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,87

narrarent, atque eum uenire cum celeritate cauta iuberent.

ille dies praeteriit et nox. proximo die, uento ad occidentem uerso, aer fuit ater atque caliginosus. matutino etiam clamorem in castra audiuerunt. cursores introierunt qui nuntiauerunt copiam nanorum apparuisse circum iugum orientale Montis, quam nunc ad Conuallem festinare. Dainus aduenerat. qui per noctem maturauerat itaque illis superuenerat maturius quam illi exspectauerant. quisque gentis eius in lorica chalybis uestitus est, quae ad genua pependit, et crura tibialibus a macula metallica tenui flexibilique factis tecta sunt, de fabricatione arcana cuius solum gens Daini cognouit. nani pro proceritate sua fortissimi sunt, sed plurimi quorum fortes etiam pro nanis fuerunt. dum pugnant, dolabras ponderosas in duabus manibus gesserunt; sed quisque quoque gladium in latere suo et clipeum in tergo suo pendentem habuit. barbae suae fuerunt bifurcae atque implicatae atque in cingula sua trusae. pillei fuerunt ferrei, et ferro calcati sunt, et facies suae fuerunt toruae.

tubae homines et dryades ad arma uocauerunt. mox nanos progredientes gressibus festinis aduersus uallem uiderunt, qui inter flumen et iugum orientale constiterunt; sed pauci iter facere continuabant et, flumine transito, ad castra appropinquabant; ibi armis suis depositis manus in signa pacis sustulerunt. Vates egressus est ut illis obuiam iret, a Bilbone comitatus.

“a Daino Naini filio missi sumus,” interrogantibus responderunt. “ad cognatos suos in Monte festinamus, cum cognouerimus regnum dierum antiquorum restitui. sed qui estis uos, qui in campo sedent ut hostes ante muros defensos?” id, sane, in urbanis atque antiquioribus uerbis talium occasionum, solum significauit: “uos nullum negotium hic habetis. nos pergimus, itaque cedite, aliter contra uos contendemus!” in animo habuerunt pergere inter Montem atque flexum fluminis; nam ibi terra angusta fortiter custodiri non uisa est.

Vates, sane, recusauit sinere nanos directo ad Montem pergere. ei certum est manere donec aurum atque argentum pro Arkenlapide elata sunt; nam non credidit illos perfecturos esse rem, si arcem cum tam magna atque bellicosa copia compleuerint. secum magnos commeatus tulerunt; nam nani onera ponderosissima ferre possunt, et paene omnis gens Daini, itinere cito facto tamen, ingentem sarcinam, armis additam, in tergo suo tulit. obsidioni resistere per hebdomades poterunt, quo tempore pluribus nanis aduenire liceat, et pluribus etiam, nam Thorinus multos cognatos habuit. porro illis liceat nescio quam portam aliam aperire atque custodire, ut obsessores totum montem circumuenire cogantur; et ad illam rem faciendam parum habuerunt.

re uera, haec fuerunt consilia sua exacte (nam nuntii-corui inter Thorinum atque Dainum occupati sunt); sed nunc uia obsaepta est, itaque post uerba irata nuntii-nani, in barbis suis mussantes, pedem rettulerunt. tum Vates nuntios ad Portam statim misit; qui tamen nihil auri nec pensionis inuenerunt. sagittis emissis quam primum intra teli iactum aduenerunt, pauidi refugerunt. in castris nunc omnia fuerunt agitata, quasi ad proeliandum, nam nani Daini secundum ripam orientalem progrediebantur.

“stulti!” Vates risit, “qui ita sub bracchio Montis ueniunt! bellum super terram non intellegunt, quodcumque illis licet de proeliando in fodinis scire. nunc sunt multi sagittarii nostri atque hastati inter saxa in latere dextro celati. lorica nanorum licet esse bona, sed mox multis periculis undique cingentur. nos impetum in eos utrimque faciamus, priusquam omnino requieuerunt!”

Rex-dryadum tamen inquit: “diu remanebo, antequam hoc bellum auri causa incipiam. nani nos praeterire non poterunt, nisi eos siuerimus, neque aliquid facere poterunt, quod notare non poterimus. etiam speremus aliquid nos in concordiam redacturum esse. multitudo nostra nobis satis proderit, si demum nobis misere pugnandum sit.”

sed ille nanos non considerauit. in mentibus quorum scientia Arkenlapidis in manibus obsessorum flagrabat; porro coniecerunt Vatem et amicos cunctari, et constituerunt in eos, dum consiliantur, facere impetum.

repente sine signo taciti insiluerunt. arcus intendebantur et sagittae emittebantur; proelium committebatur.

magis repente etiam, tenebrae celeritate dira aduenerunt! nubes nigra trans caelum festinauit. tonitrus hiemalis in uento saeuo fremens appropinquauit atque in Monte circumtonauit, cum fulmine in summo fulgenti. et sub tonitru caliginem aliam in turbine appropinquantem uidere potuerunt; quae tamen cum uento non aduenit, e Septentrionibus uenit sicut ingens nubes auium, adeo densa ut nullam lucem inter alas uidere possent.

“desistite!” Gandalphus clamauit, qui subito apparuit, et solus, bracchiis erectis, inter nanos progredientes et ordines eos exspectantes stetit. “desistite!” uocauit uoce sicut tonitru, baculum cuius fulgore sicut fulmine eluxit. “formido uobis omnibus superuenit! heu! citius quam putaueram. gobelini uobis superuenient! Bolg Septentrionum uenit, o Daine! patrem cuius in Moria necauisti. ecce! uespertiliones super exercitum eius sunt, sicut mare locustarum. super lupos uehuntur, et wargi eos sequuntur!”

omnes omnino fuerunt attoniti atque stupefacti. etiam dum Gandalphus loquitur tenebrae crescebant. nani constiterunt et caelum aspexerunt. dryades uocibus plurimis exclamauerunt.

“uenite!” Gandalphus uocauit. “etiam tempus est ad consiliandum. Dainus Naini filius ad nos cito ueniat!”

itaque proelium ab omnibus inopinatum inierunt; quod Proelium

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024