Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,90

campo haud procul absunt; et huc et illuc iuxta Portam itur? nani in muro remouendo occupari uidentur. ubique autem fuit silentium letiferum. fuit uocatus nullus nec imago cantus cuiusdam. dolor in aere esse uisus est.

“uictoria demum, ut puto!” inquit, dum caput dolens tangit. “sane, res tristissima esse uidetur.”

repente sensit uirum appropinquantem ad eum ascendere.

“salue!” uoce tremula uocauit. “salue! quid nuntii?”

“quid uox est, quae inter lapides loquitur?” uir inquit consistens atque circum se intuens non longe a loco in quo Bilbo sedebat.

tum Bilbo anulum suum meminerat! “di me ament!” inquit. “dum inuisibilis sum, nihilominus aliquando res fit molesta. sin aliter, ut puto, mihi licitum sit tepide commodeque cubitum ire!”

“est mea, sum Bilbo Baggins, Thorini comes!” clamauit, anulo properanter dempto.

“bene est quod ego te inueni!” uir aggrediens inquit. “tu requiritur, et te diu quaesiuimus. tu inter mortuos, qui multi sunt, numeratus sis, si Gandalphus magus non dixerit uocem tuam in hoc loco proxime auditam esse. ego missus sum ut hic te extremo tempore quaererem. esne ualde uulneratus?”

“puto caput meum dure pulsatum fuisse,” Bilbo inquit. “sed galeam atque caluariam duram habeo. nihilominus nauseo, et crura mea sunt quasi stramenta.”

“te ad castra in ualle deferam,” uir inquit, qui eum leuiter sustulit.

uir citus fuit, qui pedibus firmiter institit, ut mox Bilbo ante tabernaculum Conualle deponeretur; et ibi stabat, cum bracchio suo in *mitella, Gandalphus. magus etiam sine uulnero non euaderat; et in omni copia pauci fuerunt incolumes.

cum Gandalphus Bilbonem uidisset, laetatus est. “Baggins” exclamauit. “di immortales! qui post omnes res uiuit – ego laetus sum! admirabar num fortuna tua etiam te seruaret! res terribilis, quae paene fuit calamitosa. sed maneant ceteri nuntii. ueni!” grauius inquit. “tu uocatus es;” et hobbitum ducens, illum in tabernaculum tulit.

“salue! Thorine,” introiens inquit. “eum attuli.”

ibi quidem Thorinus Scutumquerceum, multis uulneribus uulneratus, armisque ruptis atque secure scissa humi deiectis, iacuit.

qui, “uale, effractari bone,” inquit. “nunc ad aulas mansionis abscedo, ut iuxta patres meos sedeam donec orbis terrarum restitutus erit. quia nunc omne aurum atque argentum relinquo, et quo id parui pretii est abscedo, uolo a te in amicitia discedere, et utinam possim recipere et uerba mea et res gestas ad Portam.”

Bilbo doloris plenus in unum genu procubuit. “uale, Rex sub Monte!” inquit. “hoc est facinus acerbum, quod in hoc modo conficiendum sit; neque mons auri id emendare potest. nihilominus, laetus sum me partem in periculis tuis habuisse – quae est res maior quam quisquis Baggins meret.”

“minime!” Thorinus inquit. “est plus boni in te quam tu intellegis, puer Occidentis benigni. aliqua pars uirtutis cum aliqua parte sapientiae in modo mixta. si plus nostri cibum atque iucunditatem atque cantum maioris quam aurum aceruatum aestimet, orbis iucundior sit. qui, uel tristis uel iucundus, nunc mihi relinquendus est. uale!”

tum Bilbo se auertit, et solus abscedit, et solus in stragula inuolutus consedit, et, utrum ei credis annon, lacrimauit donec oculi fuerunt rubri et uox fuit rauca. nam in animo benignus fuit. diu quidem cordi eius non libuit rursus iocari. “res misericorditer accidit,” tandem secum inquit, “ut in tempore experrectus sim. utinam Thorinus adhuc uiuat, sed laetus sum quod amici digressi sumus. stultus es, Bilbo Baggins, et illam rem de lapide in peius mutauisti; et proelium fuit, consiliis tuis optimis ad pacem atque otium emendum non exceptis, sed hinc puto te uix culpari posse.”

Bilbo omnia, quae euenerant postquam ictus est, sero intellexit; quae res ei plus doloris quam gaudii dedit, et nunc eum facinoris audacis taedebat. in ossibus suis dolebat ad iter domum faciendum. quod tamen paulo tardatum est, itaque interim dicere aliquid de rebus gestis mihi licet. aquilae diu gobelinos congregatos suspicabantur; motus in montibus a uigilantia quarum non omnino celari poterant. itaque, Aquila Magna Montium Nebulosorum ducente, se in magnis copiis quoque congregabant; et tandem, proelio longe olfacto, secundo uento in ipso articulo temporis aduenerant. ipsae gobelinos, quos super praecipita praecipitantes, uel ululantes atque turbatos apud hostes depellentes, ex cliuis montis deiecerunt. non multo post Montem Solum liberauerant, ut et dryades et homines ab utroque latere uallis ad pugnandum in proelio infra demum uenirent.

sed, aquilis non exceptis, inferiores numero adhuc fuerunt. in illa hora ultima, Beorn ipse aduenerat – quo modo aut unde nemo sciuit. solus in figura ursi aduenit, qui adeo iratus fuit ut paene ad magnitudinem gigantis crescere uisus esset.

uox huius fremebat sicut tympana atque tormenta; lupos atque gobelinos sicut stramenta atque pennas e uia sua eiecit. impetu in tergum illorum facto, sicut tonitrus anulum penetrauit. nani adhuc circum dominos suos in colle humili rotundo perstabant. tum Beorn inclinans Thorinum, qui a hastis transfixus deciderat, sustulit, quem e certamine abstulit.

cito reuenit, ira ingeminata

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024