Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,8

Throre, auo tuo, Thorine,” respondens nanis concitate interrogantibus inquit. “est Montis descriptio.”

“quomodo haec nobis multum prosit non uideo,” Thorinus inquit frustratus postquam eam aspexit. “montem satis bene memini atque terras circum eum. locum in quo Mirksilua est scio, atque Locum Ericaeum Marcidum, in quo magni dracones pariuntur.”

“est draco quidam rubore signatus in Monte,” Balinus inquit, “sed sine eo satis facilis erit ut eum inueniamus, si umquam illuc adueniamus.”

“est res una quam non animaduertistis,” magus inquit, “id est aditus arcanus. uidetisne *runam illam in latere Occidentali atque manum ad eam intendentem ex runis alteris? illa meatum celatum ad Inferiores Aulas notauit.” (aspice tabulam geographicam in fronte huius libri ut ibi runas rubras uideas.)

“forsitan celatus esset olim,” Thorinus inquit, “sed quomodo cognoscimus eum iam celatum esse? Senex Smaug iam diu ibi habitauit ut omnia, quae de cauernis illis cognoscere posset, inueniret.”

“possit – sed multos annos illo uti non potuit.”

“cur?”

“quod minor est. ‘quinque pedes altitudine ianua et in latum tres ambulent’ dicunt runae, sed Smaug in foramen illius magnitudinis reptare nequit, nec etiam cum adulescens esset, certe nec postquam tantos nanos atque homines Conuallis deuorauit.”

“foramen ingens mihi esse uidetur,” Bilbo stridit (qui nullum usum habuit draconum sed solum foraminum-hobbitorum). concitatus iterum atque erectus fiebat, ut os claudere obliuisceretur. tabulas geographicas amauit et in atrio suo quaedam magna pendebat Ruris Circum, in qua omnes ambulationes dilectae notatae sunt in atramento rubro. “quomodo tanta ianua ab adstantibus foris praeter draconem celari potuit?” rogauit. te meminisse oportet paruum hobbitum esse solum.

“multis modis,” Gandalphus inquit. “sed in quo modo haec celata sit nescimus quin eamus ut uideamus. e uerbis scriptis in tabula geographica coniciam ibi ianuam esse clausam, quae fincta est in simulacrum uerissimum lateris Montis. quae est ratio nanorum solita – nonne uerum est, ut puto?”

“uerissimum,” Thorinus inquit.

“praeterea,” Gandalphus continuauit, “oblitus sum tabulam geographicam sociatam esse a claue, quadam claue parua atque admiranda. ecce!” inquit, et clauem cum fistula longa et laminis implicatis, ab auro factam, Thorino dedit.“eam cura!”

“sane eam curabo,” Thorinus inquit, et eam in catena tenui, quae circum ceruicem atque subter tunicam pendebat, fixit. “nunc res non sine spe esse uidentur. hic nuntius illas in melius mutauit. usque adhuc plane nesciuimus quid acturi essemus. de itinere faciendo in Orientem cogitauimus, quam quietissime atque diligentissime, usque ad Lacum Longum. tum res molesta fiat –.”

“multo maturius, si aliquid de uiis in Orientem scio,” Gandalphus interrupit.

“illinc ire aduersum Flumen Fluens nobis liceat,” Thorinus incuriosus continuauit, “ita ad ruinas Conuallis – oppidi antiqui in ualle sub umbra Montis. cogitatio autem Portae Anticae nobis omnibus displicuit. flumen ex ea effluit per scopulum ingentem in Meridie Montis, e qua draco quoque egreditur – multo frequentior, nisi ille mores mutauit.”

“id uobis non proderit,” magus inquit, “nisi cum Bellatore magno, aut etiam Heroe. quemdam inuenire conatus sum: sed bellatores in pugnando alii aliis iampridem occupati sunt, et in hac uicinitate heroes sunt rari, aut etiam non inueniri possunt. in his regionibus enses plerique sunt hebetes, atque securibus in arbores utuntur et scutis pro incunabulis uel operculis; dracones opportune etiam longe absunt (igiturque fabulosi). quamobrem effracturam constitui – maxime postquam Ianuam ad latus esse memini. et ecce paruus noster Bilbo Baggins, effractarius ille, electus atque selectus effractarius. ita nunc, rem geramus atque consilia quaedam faciamus.”

“ita sit sane,”Thorinus inquit,“effractarius-callidus sententias aliquas uel admonitus nobis det.” urbanitate ficta ad Bilbonem se uertit.

“primo, aliquanta plura de rebus cognoscere cupiam,” ille inquit, sentiens se omnino confusum atque paulum agitatum intrinsecus esse, sed etiamnunc certum in modo Tookis rem ineundi. “id est de auro atque dracone et omnibus rebus, quomodo id illic fuerit atque qui id teneat et cetera et cetera.”

“pro fidem!”Thorinus inquit,“nonne tabulam geographicam habes? nonne carmen nostrum audiuisti? nonne omnibus de rebus per horas quasdem dicebamus?”

“nihilominus, uellem omnia esse plana claraque,” ille obstinate inquit, morem negotiosum induens (quem conantibus mutuari pecuniam a se reseruare solebat), atque optime faciens ut sapiens et consideratus et peritus esse uideatur atque commendationi Gandalphi satisfaciat. “ultro uellem cognoscere de periculis, impensis e crumina, tempore postulato et remuneratione, et ceteris” – his uerbis signicauit: “quid hoc mihi profuturum? atque uiuus redibo?”

“o sane ita sit,” Thorinus inquit. “olim in tempore aui mei Throris familia nostra, ex ultimis Septentrionibus expulsa, cum diuitiis omnibus atque instrumentis suis, ad hunc Montem in tabula rediit, qui a Thraino Vetere atauo meo inuentus erat, sed nunc cuniculos effoderunt atque aulas ingentiores et officinas maiores fecerunt – etiam multum auri, ut puto, inuenerunt atque multas gemmas praeterea. diuitissimi tamen facti sunt atque clarissimi, et auus meus iterum fuit Rex sub Monte et reuerentissime habebatur ab hominibus mortalibus, qui ad

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024