Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,7

res exacta in hoc tempore paulum explicationis requirat –”

hic erat modus Thorini. nam nanus fuit magni momenti. si ei licitum esset, probabiliter in hoc modo continuaret usque donec exanimis esset, nec aliquem ibi certiorem faceret de aliquo non iam cognito. impudenter autem interruptus est. miser Bilbo haec non longius tolerare potuit. uerbis numquam regredi possint dictis, ululatum intus exeuntem sentire coepit, qui celerrime erupit sicut stridor *hamaxostichi e cuniculo egredientis. omnes nani mensam prosternentes exsiluerunt. Gandalphus lucem caeruleam in acumine baculi magici incendit et in fulgore pyroboli cuius miser hobbitus in genibus in focis tapeto uideri potuit, quassans sicut *ius congelatum quod liquescebat. tum in solum decidit prostratus et “fulmine percussus, fulmine percussus!” clamitabat; haec fuerunt sola uerba quae illi ex eo diu elicere potuerunt. ergo eum sublatum in loco remoto in grabato *exedrae deposuerunt, cum potione iuxta cubitum eius, tum ad res tenebrosas reuenerunt.

“salaputium concitatum,” Gandalphus iterum considens inquit. “accessionibus insolitis insuetisque corripitur, sed unus est ex optimis, unus ex optimis – tam saeuus quam draco in arto.”

si tu umquam draconem in arto uideris, intellegas id fuisse modo hyperbolen poeticam quae nequaquam ad quemlibet hobbitum pertineret, etiam ad patruum maiorem Senis Tookis, Taurifremitorem, qui tantus fuit (pro hobbito) ut equitare potuisset. impetu facto in agmina gobelinorum Montis Grami in Proelio Agrorum Viridium, regem quorum Golfimbulum claua lignea decollauerat. cuius caput centum ulnas per aerem uolauerat tum in cuniculum descenderat, et in hoc modo simul gobelini uicti erant atque *lusus pilamallei repertus erat.

interim, tamen, mollior nepos Taurifremitoris in exedra reuiuescebat. paulo post cum bibisset ad ianuam conclauis trepidanter repsit. haec sunt uerba ab eo audita, Gloino dicente: “hem!” (uel alius fremitus cui magis minusue similis). “putatisne eum fore accommodatum? liceat Gandalphum de ferocitate huius hobbiti loqui, sed unus ululatus illi similis in momento temporis periculoso sufficiat draconem et omnes suos excitare et nos omnes necare. eum magis e timiditate quam concitatione ululare arbitror! re uera, si signum in ianua non adfuisset, certe nos aduenisse domum alienam putauissem. quam primum salaputium in limine submittens anhelansque aspectaui, dubius fui. similior *uenditori condimentorum quam *effractario uidetur!”

tum ansa uersa Bilbo introiit. pars Tookensis uicerat. subito sensit se cariturum esse lecto ientaculoque ut ferox haberetur. de salaputium in limine submittens, id paene eum fecit ferocissimum. multis temporibus postea partem Bagginsem paenitebat id quod nunc egerit, et sibi dixit: “Bilbo, stultus fuisti, introrsus ambulauisti et pedem in eo posuisti.”

“mihi ignoscite,” inquit,“si uerba a uobis dicta exceperim. non simulo me intellegere haec de quibus dicitis, aut obseruationem uestram de effractariis, sed puto me recte credere” (hoc est quod dignitatem retinentem appellauit) “uos putare me non dignum esse. rem uobis demonstrabo. nulla signa in ianua mea habeo – quae hebdomadem abhinc picta est – et certissimus sum uos domum alienam aduenisse. quam primum ora inusitata uestra in limine uidi dubius eram. recta autem habeatur. dicite mihi quod fieri uultis, et id conabor, si mihi ab hoc loco ad orientem orientis ambulandum sit atque pugnandum cum Versipellibus-uerminosis uesanis in Vltima Solitudine. olim mihi fuerat patruus maximus, Taurifremitor Took, et –”

“ita, ita, sed id iampridem fuit,” Gloinus inquit. “de te dicebam. mea fide, te promitto signum in hac ianua esse – assuetum signum in negotio. effractarius officium bonum cupit, plenum Concitationis atque Mercedem iustam, ut id legi solet. tibi licet dicere Callidus Thesauri-uenator pro Effractario si tibi placet. nonnulli id faciunt. nobis omnis res est eadem. Gandalphus nobis dixit hominem fuisse generis huius in his regionibus, qui officium statim quaereret, et se conuentum hic instruxisse hac die Mercurii theae-tempore.”

“sane est signum,” Gandalphus inquit. “ego ipse id ibi posui. pro rationibus optimis. me rogauistis ut hominem quartum decimum pro expeditione uestra inuenirem, et Dominum Bagginsem legi. modo alicui liceat dicere me legere hominem alienum aut domum alienam, et ad tredecim finem faciatis atque infelicitatem omnem, quae uobis placeat, habeatis, aut ad carbonem effodiendum redeatis.”

tam irate frontem contraxit in Gloinum ut nanus se in sella deduceret; atque cum Bilbo os aperire conaretur ut illum interrogaret, ille se uertit et frontem adduxit in eum atque supercillias fruticosas protusit, donec Bilbo os crepitu stricte clausit. “recte,” Gandalphus inquit. “non iam disputemus. Dominum Bagginsem legi, quam rem omnibus uobis satisfacere oportet. si ego dico eum Effractarium esse, is quidem Effractarius est, aut erit cum tempus adfuerit. est multum de eo quam diuinatis, et multo magis quam ipse cognoscit. uos omnes uiuatis (fortasse!) ut gratias etiam mihi agatis. nunc Bilbo, mi puer, lucernam fer, ut paulum lucis in hoc habeamus!”

in mensa in luce lucernae ingentis cum umbraculo rubro chartam *tabulae geographicae similiorem extendit.

“haec fabricata est a

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024