Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,75

paruus in tenebris latis uisus est. “lux exstincta est! utinam aliquis ueniat ut me inueniat atque iuuet!” uirtus per hoc momentum temporis omnino defecerat.

nani clamores eius hebetes paruosque audiuerunt, quamquam uerbum solum, quod capere potuerunt, fuit “iuuet!”

“nunc quid in orbe terrarum uel sub eo accidit?” Thorinus inquit. “certe non draco, nam ille stridere non pergebat.”

per momentum uel duo manserunt, fuerunt autem sonitusdraconis nulli, re uera, nullus sonitus praeter uocem Bilbonis, quae procul afuit. “ueni, unus quidam, alteram lucem aut duas fer!” Thorinus iussit. “nobis, ut uidetur, opus est ire ad effractarium nostrum iuuandum.”

“nunc est officium nostrum ut eum iuuemus,” Balinus inquit, “et ego libenti animo ibo. praeterea exspecto nos paulisper esse tutos.”

nonnullis facibus pluribus a Gloino accensis, omnes singillatim erepserunt et secundum murum quam celerrime ierunt. mox Bilboni ipsi ad eos redeunti obuiam ierunt. ingenium cuius cito restitutum est quam primum luces eorum fulgentes uidit.

“solum uespertilio et fax demissa, nihil peius!” quaerentibus respondit. qui ualde leuati sunt, nihilominus se ad stomachandum inclinabant quod de nihilo timuerant; sed quae dixerint si ille eis de Arkenlapide illo momento narrauerit nescio. aspectus thesauri fugaces, quos progredientes ceperant, ignem in cordibus nanorum omnino refouerant; et cum cor nani, honestissimi etiam, ab auro atque gemmis excitatur, hic audax subito fit, et fortasse ferox fiat.

nanis quidem urgeri non iam opus fuit. nunc omnes aulam explorandi cupidi fuerunt, dum occasionem habent, et Smaugem a domo abesse, in praesentia, credere uolebant. quisque nunc facem accensam prehendit; et aspicientes primum ad alium latus tum ad alium, metus atque cautionis quidem obliti sunt. magnis uocibus locuti sunt, alius ad alium exclamans, ut thesauros antiquos ex aceruo uel a muro sublatos in luce tenebant, eos mulcentes atque tractantes.

Filius atque Kilius paene iocosi fuerunt, qui fides multas aureasque argenteis neruis intentas inuenerant, quas ceperunt et percusserunt; quae, quod magicae (et intactae quoque a dracone, qui musicae minime interfuit), fuerunt adhuc modulatae. aula atra plena fuit canoris cuiusdam, qui perdiu tacitus fuerat. plurimi autem nani usu magis calluerunt: cum gemmis collectis sinus suos impleuerunt, et suspirantes illas, quas ferre non potuerunt, per digitos suos delabi siuerunt. Thorinus inter eos non minimus fuit; sed semper hinc atque illinc aliquid quaerebat, quod inuenire nequit. fuit Arkenlapis; sed de quo iam nemini dixit.

nunc nani loricis et armis de muris demptis se armauerunt. regiae quidem dignus fuit Thorinus, in lorica anulis aureis inductis uestitus, cum secure, manubrio argenteo, in balteo lapidibus coccinis incrustato.

qui “Domine Baggins!” clamauit. “haec est praemii tui prima pensio! tunicam ueterem exue et hanc indue!”

his dictis, loricam paruam Bilboni induit, pro nescio quo regulo-dryadum iuueni multo ante factam. fuit a chalybeargenteo facta, qui *mitril a dryadibus appellatur, et cum ea fuit balteus margaritis crystallisque. galea leuis, e corio figurato circulis chalybeiis firmato facta, et gemmis albis circum labrum distincta, in caput hobbiti posita est.

qui, “sentio me magnificum esse,” cogitauit, “sed exspecto me satis absurdum uideri. quam in Colle domi rideant! utinam quidem speculum adsit!”

nihilominus Dominus Baggins magis quam nani caput suum ab incantamento acerui uacuum seruauit. qui, longe ante nani scrutando thesauros fessi fuerunt, ab eis fatigatus solo consedit; et quid finem omnium esset trepide admirari coepit. “plurimas pocularum istarum permutem,” cogitauit, “pro potione aliqui iucundi e quadam patera lignea Beornis!”

“Thorine!” magna uoce clamauit.“quid postea? armati sumus, sed quid ante profuerunt arma ulla contra Smaugem Terribilem? hic thesaurus non iam relatus est. aurum non iam quaerimus, sed uiam ad effugiendum; et fortunam diutius temptauimus!”

“uera dicis!” Thorinus, mente recepta, respondit, “abeamus! uos ducam. non per mille annos uiarum huius regiae obliuiscar.” tum ceteris uocatis atque conglobatis, facibus supra capita sublatis, per fores hiantes transierunt, sed saepe cum desiderio respicientes.

loricis nitentibus a palliis suis iterum tectis et galeis candidis a cucullis pannosis, singillatim post Thorinum progressi sunt, linea quaedam lucum paruarum in tenebris, quae saepe constitit, iterum pauida rumorem aliquem draconis aduenientis auscultans.

omnibus ornamentis ueteribus multo ante aut dilapsis aut deletis, et omnibus rebus a belua aduenienti reuenientique et foedatis et uastatis, nihilominus Thorinus omnen meatum atque uersuram sciuit. scalas longas ascenderunt, et secundum uias latas resonasque se uerterunt atque ierunt, et rursus se uerterunt et etiam plures scalas ascenderunt, et etiam plures scalas praeterea. quae fuerunt planae, e saxo uiuo excisae latae atque amoenae; et sursum et sursum nani ierunt, signo nullo cuiusdam animalis uiui obuiam ierunt, solum umbris furtiuis, quae a facibus eorum, qui appropinquabant, in auris uolitantibus effugerunt.

gradus, nihilominus, pro cruribus-hobbitis non facti sunt, et Bilbo modo sentiebat se non ulterius progressurum esse, cum repente tectum in altum et longe ultra extensionem lucis facum eorum exsiluit. quidam fulgor candidus per nescio quam aperturam

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024