Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,74

aperturam inopinanter adueniret, manu sublata, porro laberetur et in praeceps in aulam uolueretur!

ibi cum uultu ad solum uerso procubuit neque surgere nec uix etiam spirare ausus est. nihil autem se mouit. non fuit aliqua lux nitens – nisi, ut res ei uisa est, cum demum ille caput lente sustulisset, fuit scintilla pallida alba supra eum quae in caligine longe afuit. certe autem non fuit scintilla ignis-draconis, quamquam foetor-uerminosus in hoc loco fuit densus, atque gustus uaporis in lingua eius fuit.

postremo Dominus Baggins illam rem non iam pati potuit. “te confunde, Smaug, uermis te!” magna uoce stridit. “desine ludere *lusum latitandi! lucem mihi da, et tum me ede, si me capere potes!”

imagines hebetes circum aulam, sed responsum nullum fuit.

Bilbo surrexit et cognouit se nescire qua tenderet.

“nunc quid in orbe Smaug ludat admiror,” inquit. “qui non domi est hodie (uel hac nocte, uel quandocumque hoc est), ut credo. si Oinus atque Gloinus igniaria sua non amiserunt, fortasse paulum lucis faciemus, itaque circumspectabimus antequam fortuna mutata erit.”

“lux!” clamauit. “aliquisne lucem facere potest?”

cum Bilbo de gradibus cum offensione in aulam porro decidisset, nani, sane, trepidissimi fuerunt, et conglobati sederunt eodem in loco ad finem cuniculi in quo ille eos reliquerat.

cum uocem eius audissent, “sh! sh!” sibilauerunt; et quamquam illa res hobbito auxilio fuit ad inueniendum ubi essent, nihilominus aliquid ex eis elicere diu non potuit. sed in fine, cum Bilbo uerum solum pede pulsare coepisset, et “lux!” magna uoce stridula clamauisset, Thorinus ad eum inclinauit, et Oinum atque Gloinum ad sarcinas suas in summo cuniculo remisit.

paulo post, scintilla fulgens illos, qui redibant, patefecit, Oinus cum parua face pini flagrante in manu, et Gloinus cum fasce aliarum sub bracchio. cito Bilbo ad ianuam properauit et facem cepit; sed nanis persuadere ut ceteras inflammarent uel etiamnunc cum eo uenirent non potuit. ut Thorinus diligenter rem explicauit, Dominus Baggins etiam iure fuit effractarius doctus atque inuestigator. si ei placuit ut lucem periclitaretur, id suum fuit. ipsi in cuniculo mansuri sunt ad nuntium eius recipiendum. itaque iuxta ianuam sedebant atque aspiciebant.

formam paruam atram hobbiti, luce paruula eius sublata, trans solum ambulantem uiderunt. subinde, dum adhuc satis prope est, quoddam fulgens et tinniens receperunt, ut ille inopinanter in nescio quid aureum incidit. dum in aulam praegrandem longe errat, lux decrescebat; quae saliens tum in aerem ascendebat. Bilbo magnum aceruum thesauri scandebat. mox in summa stetit, et etiam perrexit. tum uiderunt eum parumper consistere atque se demittere; sed rationem nesciuerunt.

fuit Arkenlapis, Cor Montis. ita Bilbo a descriptione Thorini coniecit; sed duae quidem talium gemmarum esse non potuerunt, etiam in tale aceruo mirabili, etiam in orbe terrarum omni. semper dum ascendit, idem coruscans candidum ante eum fulgurabat et ad ipsum pedes eius ducebat. in globum paruum lucis pallidae lente crescebat. nunc, ut illum appropinquabat, ille scintilla tremula colorum multorum, qui repercussi atque confracti a luce facis eius quassata, in summo tingebatur. postremo illum despexit, et animam continuit. magna gemma ante pedes eius luce sua interiore fulgebat, et nihilominus, caesa et fabricata a nanis, qui eam e corde montis multo ante effoderant, omnem lucem, quae in eam decidit, cepit atque in decem milia scintillas nitoris albi tincti cum fulgoribus iridis mutauit.

repente bracchium Bilbonis ad eam tetendit, ab incantamento eius ductum. manus parua circum eam claudi non potuit, nam gemma fuit magna atque grauis; sed eam sustulit, et, oculis clausis, eam in sinum altissimum posuit.

“nunc ego quidem effractarius!” ille cogitauit. “sed puto me de ea nanis narrare oportere – nescio quo tempore. dixerunt me posse partem meam carpere atque eligere; et credo me eam electurum esse, si illi omnia cetera ceperint!” ceteris paribus nihilominus, moleste sensit illos non in animo habuisse eum hanc gemmam mirabilem carpere atque eligere oportere, et molestiam ex ea re etiam exorturam esse.

nunc rursus perrexit. de latere altero ingentis acerui, quem scanderat, descendit, et scintilla facis eius ex aspectu nanorum uigilantium euanuit. mox autem eam procul iterum uiderun t. Bilbo solum aulae transibat.

perrexit, donec ad magnas fores in parte ulteriore aduenit, et ibi aura quaedam eum reuixit, quae paene lucem eius exstinxit. ille timide per eas aspexit, et aspectum meatuum ingentorum et gradus hebetes incipientes ascendere in caliginem uidit. adhuc fuit nec aspectus nec sonitus Smaugis. se uersurus et rediturus, cum quaedam forma nigra in eum insiluit atque faciem eius uerrit. stridit atque tremuit, et retro lapsus decidit. fax eius capite prono cecidit et exstincta est!

“solum uespertilio, ut puto et spero!” miser inquit. “sed nunc quid agam? qua est Oriens, Meridies, Septentriones, uel Occidens?”

“Thorine! Baline! Oine! Gloine! Kili! Fili!” clamauit quam maxime potuit – qui sonitus esse exiguus et

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024