Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,63
hic, exploratoribus suis emissis circum litora lacus et tam longe ad septentrionem ad Montem, quam ire ausi sunt, mansit.
hebdomadibus duabus praeteritis, Thorinus de discessu cogitare coepit. ardore in oppido manente nunc tempus fuit ad auxilium adipiscendum. si morando omnibus frigescere liceat, res sit inutilis. itaque cum Domino atque consiliariis locutus, dixit mox se et copiam suam ad Montem progredi debere.
tum primum Dominus stupefactus est et paulo timuit; et miratus est num Thorinus saltem esset ab antiquis regibus ortus. numquam cogitauit nanos re uera ad Smaugem appropinquare ausuros esse, sed credidit eos esse fraudulentos, et citius tardiusue inuentos, fore ut expellerentur. falsus fuit. Thorinus, sane, re uera nepos Regis sub Monte erat, nec quisquam scit quae nanus quidam aut ad ulciscendum aut recipiendum suum non audeat atque agat.
sed Dominum nequaquam paenituit illos dimittere. quos magno sumptu aluit, et aduentus quorum res mutauerat in unum diem festum longum, in quo negotium haesit. “ei discedant et Smaugem uexent, et uideant quomodo ille eos salutet!” cogitabat. “certe, o Thorine Thraini fili Throris filii!” inquit. “te oportet postulare suum. nunc est hora, de qua in antiquis diebus dictum est. tu tale auxilium, quale offerre possumus, habebis, et confidimus gratiae tuae cum regnum tuum receptum erit.”
itaque uno die, quamquam autumnus senescebat et uenti erant frigidi, et folia cito descendebant, tres lintres magnae remigibus, nanis, Domino Bagginse, atque multis cibariis oneratae, ex Oppido-Lacus egressae sunt. equi atque manni ab itinere flexuosi circummissi sunt, qui in loco ad egrediendum destinato illis obuiam irent. Dominus et consiliarii e gradibus magnis *curiae, qui ad lacum descenderunt, eos ualere iusserunt. homines in crepidinibus et e fenestris cantauerunt. remis mersis atque asperginibus factis lacum subeuntes ad septentrionem discesserunt in parte ultima itineris longi. Bilbo solus erat miserrimus.
CAPVT VNDECIMVM
IN LIMINE
duos dies iter facientes usque secundum Longum Lacum remigauerant et nunc, in Flumen Fluens egressi, omnes Montem Solum, eminentem atrum atque altum ante eos, uidere potuerunt. fluuius adeo fortis fuit ut lente progrederentur. in fine tertii diei, nonnulla milia passuum aduersus flumen, ripa sinistra uel occidente appropinquata, e lintribus egressi sunt. hic equi et alia cibaria atque necessaria et manni, quibus ad utendum missis ut eis obuiam irent, eos iunxerunt. aliquae, quae potuerunt, in mannis collocauerunt, ceteris in aceruum sub tabernaculo factis, sed homines oppidi se cum eis etiam per noctem manere tam prope montem recusauerunt.
qui “non, utique, donec cantus ueri similes facti erunt!” inquiunt. in illis partibus feris facilius erat draconi et minus facilius Thorino credere. re uera, copiis suis non opus fuit ullo custode, nam omnis terra erat uasta atque deserta. itaque comitatus eos reliquit, festinanter secundo flumine atque semitas litoris discedens, quamquam nox iam senescebat.
noctem frigidam atque solam degerunt et animi ceciderunt. proximo die rursus profecti sunt. Balinus atque Bilbo in tergo, quisque alterum mannum grauiter oneratum iuxta eum ducens, equitauerunt; ceteri aliquanto in fronte fuerunt, uiam lentam quaerentes, nam semitae erant nullae. inter septentriones et occidentem a Flumine Fluenti obliquo mouentes tetenderunt, et semper propius propiusque appropinquantes ad iugum ingens Montis, quod in meridiem ad eos eiectum est.
iter, quod tacitum furtiuumque erat, eos fatigauit. nihil risus nec cantus nec sonitus lyrarum fuit, et superbia atque spes, quae in cordibus eorum cantibus ueteribus cantantibus iuxta lacum commota erant, in miserum tardum ceciderunt. intellexerunt se ad finem itineris longi appropinquare, et porro finem fortasse futurum esse pessimum. terra circum eos immitis atque deserta fiebat. graminis fuit paulum, et mox nec frutex nec arbor fuit, et solum caudices fracti atque denigrati, qui de illis longe praeteritis loquerentur. ad Vastitatem Draconis uentum est, et anno deficiente uentum est.
nihilominus sine ullo periculo aut signo Draconis praeter uastitatem, quam ille circum latibulum suum fecerat, ad radices Montis peruenerunt. Mons ater atque tacitus ante eos et semper altior super eos iacuit. castra prima in latere occidente ingentis iugi meridionalis, quod in fastigio, nomine Coruicollis, terminatum est, posuerunt. in quo specula uetus fuerat; sed quod ascendere non nunc ausi sunt, nam apertius fuit.
antequam egressi sunt ad ianuam celatam quaerendam apud iuga occidentalia Montis, in qua omnes spes eorum positae sunt, Thorinus misit exploratores qui terram ad Meridiem, in qua Porta Antica stabat, explorarent. pro quo Balinum, Kilium atque Filium elegit, et Bilbo cum eis iit. iter sub scopulis glaucis tacitisque ad pedes Coruicollis fecerunt. ibi flumen, late circumuectum super uallem Conuallis, in uia sua ad Lacum a Monte cursum uertit, rapidum atque clamosum fluens. ripa cuius fuit nuda et saxea, alta et ardua super fluuium; ut ex ea despicientes super aquam angustam, spumantem atque aspergentem apud multa saxa magna, in ualle lata ruinas glaucas domuum antiquarum, turrium, et