Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,62

filii Regis sub Monte! redeo!”Thorinus magna uoce e foribus clamauit, antequam dux aliquid dicere potuit.

omnes in pedes exsiluerunt. Dominus oppidi e cathedra magna saluit. nulli autem magis attoniti quam gubernatores-ratis dryadum, qui in parte inferiore aulae sedebant, surrexerunt. ante mensam Domini instantes clamauerunt:

“hi sunt captiui regis nostri, qui effugerunt, nani errabundi atque uagi, qui de se bene explicare non potuerunt, per siluas reptantes atque nostros uexantes!”

“estne hoc uerum?” Dominus rogauit. re uera, putauit illam rem esse multo magis ueri similem quam Regem sub Monte, si quisquam umquam fuisset, redisse.

“uerum est regem-dryadum nobis falso insidiatum esse atque nos ad terram nostram redeuntes in carcerem sine causa coniecisse,” Thorinus respondit. “sed nec clauis nec claustrum possint impedire aduentum domum in diebus antiquis locutum. neque hoc oppidum est regnum Dryadum-Siluestrium. Domino oppidi Hominum Lacus, non gubernatoribus-ratis regis, dico.”

tum Dominus haesitans ab alio ad alium intuebatur. Rex-dryadum in illis regionibus potentissimus erat, cum quo Dominus nullam inimicitiam habere uoluit, neque magni putabat cantus ueteres, mente uerso ad mercaturam atque uectigalia, ad onera atque aurum, cui consuetudini statum suum debuit. alii tamen mentibus diuersis rem celeriter sine eo composuerunt. nuntii e foribus aulae sicut ignis per omne oppidum dilati erant. homines inter aulam atque extra eam clamabant. pedes festinantes crepidines celebrauerunt. nonnulli fragmenta cantuum ueterorum de reditu Regis sub Monte cantare coeperunt; nepotem Throris esse neque Throrem ipsum, qui redierat, nequaquam curauerunt. alii cantum susceperunt, qui trans lacum clarus atque altus resonaret.

ille Rex sub arduis

et saxeisque montibus relictis,

rector ille fontium

argenteorum, qui suis redibit!

et corona tollitur

et sarciuntur nunc lyrae senectae,

aureaeque personent

aulaeque uersibus nouis senectis!

arboresque montibus

herbaeque nunc sub sole fluctuabunt,

fluuiis opes fluent,

in amnibus nunc aureis fluentes.

riuuli fluunt, lacus

item libenter fulgurantque laete,

sic maligna sidera

cadentque montis rege nunc reducto!

ita cantauerunt, uel in modo simillimo, modo pluribus uerbis, et plura cum musica praeterea lyrarum atque fidum admixta clamabant. re uera, tanta commotio in oppido in recordatione aui senioris non cognita erat. Dryades-Siluestres ipsae ualde mirari coeperunt et etiam timere. quomodo Thorinus effugisset, sane, nesciuerunt, et regem suum fortasse grauiter errauisse cogitare coeperunt. Dominus tamen uidit se omnibus clamoribus parere, nunc cum maxime certe, et fingere se credere Thorinum esse eum, quem ipse dixerat, oportere. itaque cathedram magnam suam illi tradidit et Filium atque Kilium iuxta illum in sedibus honoratis posuit. sedes etiam apud mensam altam etiam Bilboni dabatur, neque explanatio ulla de loco unde uenisset – cantus nulli eum etiam in modo obscurissimo tetigerant – in festinatione omni rogabatur.

paulo post, ceteri nani in oppidum inter tantum ardorem admirandum inferebantur. omnes sanabantur atque pascebantur atque in domicilio conlocati atque in modo iucundissimo et satis superque idoneo indulgebantur. domus magna Thorino atque copiae suae tradebatur; opera lintrum atque remigum eis dabat; et turbae foris sedentes per totum diem cantus cantabant, aut exclamabant ubicumque nanus quilibet tantum quantum nasum suum patefecit.

alii cantus fuerunt ueteres; sed alii fuerunt nouiores, qui fidenter de repente mortuo draconis et oneribus donorum diuitum secundo flumine descendentibus ad Oppidum-Lacus loquebantur. hi plerumque a Domino incitati sunt, qui nanis non multo placuerunt, sed interim illi bene contenti cito pingues et ualidi rursus fiebant. re uera, intra hebdomadem, in texto operoso coloribus ad ipsos idoneis uestiti, barbis pexis atque tonsis, gressibus superbis, omnino reualescerunt. Thorinus se gerebat atque ambulabat quasi regnum suum iam receptum esset et Smaug minutatim consecatus esset.

tum, sicut ille dixerat, humanitas nanorum erga hobbitum paruum cottidiano crescebat. non iam gemuerunt uel mussauerunt. salutem ei propinauerunt et eum permulserunt et in eum maxime laborauerunt; quae res fuit merita, nam ille sentit se non praecipue iucundum esse. nec aspectus Montis nec cogitationis draconis oblitus est, et porro grauedinem atrocem habuit. per tres dies sternebat atque tussibat, neque exire poterat, et postea etiam sermones in epulis circumscripsit ut solum diceret “gratiab tibi ago baxibam.”

interim, Dryades-Siluestres cum oneribus suis aduerso Flumine-Siluestri redierant, et in aula regis fuit magna commotio. quid accidisset duci custodum et promo numquam audiui. nihil, sane, de clauibus aut cupis umquam loquebatur dum nani in Oppido-Lacus manent, et Bilbo curabat se numquam euanescere. uerumtamen, ut puto, plura coniecta quam nota sunt, quamquam Dominus Baggins certe quasi paulum arcanum erat. nihilominus rex nunc mandatum nanorum cognouit, saltem putauit se id cognoscere, itaque secum dixit:

“ita fiat! uidebimus! me inuito thesaurum nullum per Mirksiluam redibit. sed puto omnes illos ad finem malum peruenturos esse, qui illis dignus erit!” qui sane nanis pugnandis atque necandis tales dracones qualis Smaugem non credidit, et uehementer suspicatus est illos effracturam aut aliquid simile conaturos – quae res monstrauit eum esse dryadem sapientem, et sapientiorem quam homines oppidi, quamquam non satis recte coniecit, ut in fine uidebimus.

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024