Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,5
Oinus et Gloinus appellati sunt; mox duo cuculli purpuri, cucullus canus, cucullus fuluus, atque cucullus albus in uncis defixi sunt, et cum manibus latis in cingulis aureis argenteisque positis incesserunt ut alios iungerent. iam turba paene facta est. alii ceruisiam, alii merum poposcerunt, unus *cafaeum, omnes liba, ut hobbitus aliquamdiu occupatissimus esset.
urna cafaei in foco modo posita erat, liba cum seminibus finita erat, et nani placentas cum *butyro edere incipiebant cum uenit – pulsatio clara. pulchra ianua uiridis hobbiti non tinniebatur sed dure pulsabatur. nescio quis eam baculo pulsabat!
Bilbo iratissimus atque omnino stupefactus stupebatusque per meatum festinauit – haec dies Mercurii fuit inscitissima, quam umquam recordatus est. impetu ianuam aperuit, et alii aliique turbide procuberunt. plures nani, quattuor plus! Gandalphus etiam, in baculo suo innitens et ridens, adfuit, qui in ianua pulchra iniuriam ualde conspicuam fecerat; quoque signum occultum, quod illic mane pridie posuerat, deleuerat.
qui “caue! caue!” inquit. “non tibi similis est, Bilbo, ut amicos in *tegete detineas e t tum ianuam sicut manuballistam aperias! Bifurem, Bofurem, Bomburem, et praecipue Thorinum tibi commendam!”
“tibi seruio!” Bifur, Bofur et Bombur in ordine stantes inquiunt. tum duos cucullos flauos et unum sub uiridis defixerunt; unum quoque caeruleum cum *filo fimbriato longo argenteo, qui fuit Thorini, nanus magni momenti, re uera non alius quam magnus Thorinus Scutumquerceum ipse, cui in limine Bilbonis procumbere Bifure, Bofure et Bombure supra eum non ualde placuit. Bombur, uero, pinguissimus fuit et ponderosus. Thorinus quidem superbissimus nihil de seruio dixit; miser autem Dominus Baggins crebro dixit se excusari ut demum ille “quaeso, noli mentionem facere,” grunniret et frontem contrahere desisteret.
“nunc, nos omnes adsumus!” Gandalphus inquit, aspiciens ordinem tredecim cucullorum – optimorum cucullorum pro conuiuiis disiunctorum – et petasum suum, qui in uncis pendebant. “iucundiores coetus! spero aliquid cibi et potionis superesse eis qui tarde aduenerunt! quid? thea! minime. paruulum uini rubri mihi, puto.”
“mihi etiam,”Thorinus inquit.
“atque *conditura rubi idaei et crustulum malorum,” Bifur inquit.
“atque crustum carnis concisi et caseus,” Bofur inquit.
“atque crustum porcis et acetaria,” Bombur inquit.
“atque plura liba – et ceruisia – et cafaeum, si tibi placeat,” ceteri nani per ianuam uocauerunt.
“oua pauca coque, mi sodalis bone!” Gandalphus ad eum clamauit, dum hobbitus ad cellas festinat. “et solum pullum frigidum atque salsuras exporta!”
“ille tantum de interioribus cellarum mearum scire uidetur quantum ego ipse!” putauit Dominus Baggins, ualde agitatus, qui num facinus miserrimum usque domum suum aduenisset mirari incipiebat. eo tempore, cum omnes lagonas atque *catilla atque cultros furcasque atque uitra atque patellas atque *cochlearia atque alia in ferculis magnis cumulauerat, calidissimus et ruber facie et iratissimus fiebat.
“confundite et obtundite hos nanos!” magna uoce inquit. “quamobrem ad me iuuandum non ueniunt?” ecce! ibi stabant Balinus et Dwalinus iuxta ianuam culinae, in tergum quorum Filius et Kilius, et antequam culter dicere possit, illi fercula atque duas mensas paruas in triclinium rapuerant et omnia de nouo disposuerant.
Gandalphus tredecim nanis circumdatus ad caput conuiuii sedebat: Bilbo in *scabillo iuxta focum sedebat, *biscoctum admordens (cibum ualde fastidiuit), et apparere conans quasi omnia sint usitatissima et nequaquam facinus audax. nani edebant atque edebant, loquebantur atque loquebantur, et tempus fugit. demum sellis eorum repulsis, Bilbo ad patellas uitraque colligenda se mouit.
“puto omnes uos cenaturos esse?” uoce blandissima minime postulatione inquit.
“sane!” Thorinus inquit. “postea etiam. negotium donec serum non perficietur, et primum nobis cantandum est. nunc purgandum est!”
statim duodecim nani – Thorino excepto, qui ualde magni momenti fuit et cum Gandalpho loquens mansit – ad pedes saluerunt et cumulos altos omnium fecerunt. ferculis non expectatis, columnas patellarum, quaeque lagona in summa posita, perpendentes exierunt, dum hobbitus eos sequitur paene stridens in terrore, “caue, quaeso!” et “noli curare, quaeso! id gerere possum.” nani autem modo cantare coeperunt:
frange uitra et catilla!
cultros tunde, furcas flecte!
Bilbo Baggins odit illa –
nunc et cortices incende!
textum seca, sebum calca!
lactem funde cellae terra!
linque in tapeto ossa!
uinum sperge super porta!
has patellas aestu laua;
has contunde magna claua;
si nonnulla sint intacta,
uolue ea e culina!
Bilbo Baggins odit illa!
caue! caue! haec catilla!
plane, nihil harum rerum malarum fecerunt, et omnia purgabantur et tute suis locis ponebantur quam celerrime, dum hobbitus se in media culina circum atque circumuertit, conans uidere quas res illi agebant. regressi, Thorinum pedibus iuxta focum fumisugium fumantem inuenerunt. qui ingentissimas coronas fumi emittebat, quocumque unam quarum ire iussit, illa iit – aut sursum in *ductum fumarium aut post *horologium, quod in tabula supra focum positum est, aut subter mensam aut circum atque circum laquearem; sed quocumque illa iit, non satis celer esse potuit ut Gandalphum uitare posset. qui crepitu coronam minorem ex fumisugio breui argillae recta uia in mediam quamque Thorini emisit. tum corona Gandalphi, in uiridem uersa