Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,4
hodie. bonum mane! sed ad *theam ueni, quaeso – quandocumque tibi placet! quin cras? cras ueni! uale!” his dictis, hobbitus tergum uertit et intra ianuam rotundam uiridem festinauit, quam clausit tam celeriter quam ausus est, ne insolens uideatur. magi uero sunt magi.
“cur in orbe terrarum eum ad theam rogaui?” secum inquit, ad cellam penariam iens. modo ientauerat, sed putauit libum uel dua atque potionem quamdem futura esse bona sibi post terrorem suum.
interim Gandalphus foris adhuc stabat, longe sed tacite ridens. paulo post, aggressus est et signum insolitum in ianuam hobbiti pulchram uiridem cuspide baculi rasit. tum gradum rettulit, eodem paene tempore cum Bilbo libum alterum consummabat et se facinora audacia optime uitauisse cogitabat.
qui postridie Gandalphi paene oblitus erat. res non optime recordatus est, nisi eas in *tabula negotiorum inscripsit: sicut Gandalphus ad theam die Mercurii. heri commotior fuerat ne quicquam inscriberet.
paulo ante theam, tintinnabulum ianuae tremende tinniuit, denique rem recordatus est! ad *aeneum calefacendum festinauit, et poculo altero patellaque collocatis, et libo nouo uel duobus, ad ianuam cucurrit.
“ualde me paenitet ut manseris!” dicturus, cum illum non prorsus Gandalphum esse uidit. fuit *nanus cum barba caerulea succincta in cingulo aureo, oculis nitidissimis subter *cucullum glauci-uiridis. qui, quam primum ianua aperta est, impetu introiit, quasi expectatus esset.
cucullo in unco proximo defixo, “Dwalinus,” inquit profunde caput demittens, “tibi seruio!”
“Bilbo Baggins, etiam tibi!” hobbitus inquit, adeo stupefactus ut in praesens eum non interrogaret. silentio sequente facto molesto, addidit: “ego habiturus theam; ueni, quaeso, ut mecum aliquam habeas.” aliquantulum frigidum, fortasse, sed bona fide dictum. nam quid agas tu, si nanus inuocatus adueniret et nulla explanatione uestes in atrio tuo defixerit?
ad mensam non diu fuerunt, immo ad libum tertium uix peruenerunt, ubi iterum tintinnabulum etiam clarius tinniuit.
“mihi ueniam da!” hobbitus inquit, tum ad ianuam discessit.
“denique aduenisti!” hoc tempore Gandalpho dicturus. Gandalphus autem non adfuit. in eius uicem fuit in limine nanus specie senectissima cum barba alba et cucullo coccineo; qui etiam saltuatim introiit quam primum ianua aperta est, quasi uocatus esset.
“uideo eos iam aduenire coepisse,” inquit cum cucullum Dwalini uiridem defixum aspexit. rubro suo defixo iuxta eum, “Balinus,” inquit cum manu in pectore, “tibi seruio!”
“tibi gratias!” Bilbo anhelans inquit. prauum fuit dictu, sed eos aduenire coepisse eum ualde commouerat. hospites ei placuerunt, sed eos cognoscere antequam aduentum est maluit, et ipse eos uocare maluit. trepidus existimabat ut liba deficerent, tum ipse – ut cenae pater: nam officium suum intellexit et egit, quamuis ei doluerit – eis necessario careret.
“introi ut theam aliquam habeas!” anima inspirata dicere potuit.
“paululum *ceruisiae malim, si totum aequi bonique facias, domine bone,” inquit Balinus cum barba alba. “sed aliquid libi mihi licet – libum cum seminibus, si quicquam habeas.”
“multum!” ille inuenit se respondere, stupefactus, et inuenit se quoque ad apothecam festinare ut *scyphum sextarium ceruisiae compleret, tum ad cellam penariam ut dua pulchra rotunda liba cum seminibus, quae post meridie illo coxerat gustandi causa post cenam, ferret.
cum reuenisset, Balinus et Dwalinus ad mensam inter se loquebantur sicut ueteres amici (re uera fratres erant). Bilbo ceruisiam et libum apud eos deposuit, cum clare tintinnabulum semel atque iterum tinniuit.
“Gandalphus, pro certo,” putabat dum per meatum anhelans it. ille autem non adfuit. fuerunt duo plus nanorum, ambo cum caligis caeruleis, cingulis aureis, et barbis flauis; uterque saccum instrumentorum plenum et palam ferebat. saltuatim introierunt quam primum ianua aperiri coepit – Bilbo uix stupefactus est.
“quid uobis agam, nani mi?” inquit.
“Kilius, tibi seruio” alter inquit. “et Filius,” alter addidit; atque ambo cucullum caeruleum eripuerunt et caput demiserunt.
“etiam tibi, et familiae tuae!” Bilbo respondit, hoc tempore mores suos recordatus.
“uideo Dwalinum et Balinum iam adesse,” Kilius inquit. “turbam iungamus!”
“turba!” Dominus Baggins putauit. “cuius sonus non mihi placet. profecto necesse est mihi considere per momentum temporis ut ingenium meum colligam, et bibere.” modo degustauit – in angulo, dum quattuor nani circa mensam sedent atque loquuntur de fodinis atque auro et molestiis cum gobelinis, et draconum spoliationibus, et rebus ceteris quae ille nec intellexit, nec intellegere cupiuit, quod multo audacior esse uisae sunt – cum ding-dong-a-ling-dang, tintinnabulum rursus tinniuit, quasi hobbitus-puer quidam improbus capulum eripere conaretur.
“aliquis prope ianuam!” nictans inquit.
“aliqui quattuor, sonitu licet mihi dicere,” Filius inquit. “quos, praeterea, uenientes post tergum procul uidimus.”
hobbitus misellus in atrio consedit et, capite in manibus, quid acta essent et quid actura essent miratus est, et num omnes cenaturi essent. tum tintinnabulum rursus tinniuit, clarius quam umquam, et ad ianuam ei festinandum fuit. non autem fuerunt quattuor, sed QVINQVE. nanus alius aduenerat dum ille in atrio miratur. bulla uix uersa, omnes in interiore fuerunt, capita demittentes dicentesque “tibi seruio” alius post alium. Dorius, Norius, Orius,