Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,39
id est primum tempus in quo octo nominari duodecim audiui. habesne etiam plures qui non iam e latibulis exsiluerunt?”
“maxime, nunc bini plures hic esse uidentur – Filius et Kilius, credo,” Gandalphus inquit, ut duo nunc apparuerunt et capitibus demissis subridentes steterunt.
“iam satis est!” Beorn inquit. “considite et tacite! nunc perge, Gandalphe!”
ita Gandalphus fabulam narrare perrexit, donec ad pugnam in tenebris aduenit, portae inferioris inuentum, et horrorem eorum cum Dominum Bagginsem amissum esse intellexerant. “se numeratis hobbitum abesse repperimus. solum quattuordecim superfuerunt!”
“quattuordecim! id est primum tempus in quo decem minus unum esse quattuordecim audiui. uisne nouem, alioquin non iam nomina omnia copiae tuae mihi dixisti.”
“sane, Oinum et Gloinum non iam uidisti. et di me ament! hic sunt. spero te molestantibus ignotum iri.”
“o utinam omnes adsimus! festinate! uenite, uos duo, et considite! sed attende, Gandalphe, etiamnunc solum te ipsum et decem nanos et hobbitum, qui amissus est, habemus. id solum est undecim (uno amisso addito) neque quattuordecim, nisi magi aliter ab aliis numerant. sed nunc, quaeso, fabulam narrare perge.” Beorn res non patefecit magis quam potis erat, sed re uera ualde studium tenere coeperat. uides, in diebus antiquis partem ipsam montium, quam Gandalphus describebat, cognoscerat. cum reditum hobbiti et lapsum eorum secundum decliue-saxeum et anulum luporum in siluis audiuisset, nutauit et fremuit.
cum Gandalphus ad ascensionem in arbores cum omnibus lupis infra aduenisset, ille surrexit et perambulans mussabat: “utinam ego illic adfuerim! magis quam pyrobolos chartaceos illis dederim!”
“ita est,” Gandalphus inquit, ualde gaudens fabulam suam bene commouere illum. “rem gessi quam maxime potui. ibi eramus, cum lupis insanientibus sub nobis, et silua in locis nonnullis ardenti, cum gobelini e collibus descenderunt et nos inuenerunt. laeti clamauerunt et carmina ad nos ludificandos cantauerunt. quinque aues quindecim arboribus …”
“di immortales!” Beorn fremuit. “noli fingere gobelinos numerare non posse. possunt. duodecim non esse quindecim sciunt.”
“itaque ego scio. adfuerunt Bifur et Bofur praeterea. illos introducere antea non conatus sum, sed hic sunt.”
Bifur et Bofur introierunt. “ego quoque!” Bombur in tergo cum flatu appropinquans anhelauit. pinguis fuit, et porro iratus quod nouissimus relictus est. manere quinque momenta temporis recusauit, itaque statim post duos alteros secutus est.
“ita, nunc uestri sunt quindecim; et quia gobelini numerare possunt, puto id esse omnes qui in arboribus adfuerunt. nunc fortasse fabulam sine interruptionibus ulterioribus perficere poterimus.” tum Dominus Baggins intellexit quam callidus Gandalphus fuisset. re uera interruptiones illae effecerant ut Beorn magis studium fabulae tenuisset, et fabula illa eum prohibuerat ne nanos sicut mendicos suspectos statim dimisisset. ille homines domum suam numquam inuitauit, si id uitare potuit. paucos amicos, qui longius habitabant, habuit; et magis quam bini horum semel domum suam numquam inuitauit. nunc quindecim hospites in atrio suo sedentes habuit!
tempore quo magus fabulam suam perfecerat et quomodo ab aquilis seruati essent et ad Carrec lati essent narrauerat, sol post cacumines Montium Nebulosorum occiderat et umbrae erant longae in horto Beornis.
qui “fabula ualde bona!” inquit. “optima, quam diu audiui. si mendici omnes talem bonam fabulam narrare potuerint, me esse benigniorem inueniant. fortasse tu omnia fingas, sane, sed cenam pro fabula nihilominus meres. cenemus!”
“ita uolumus!” inquiunt una. “tibi gratias maximas!”
in aula nunc omnia tenebrosa erant. Beorn manus complosit et quattuor manni albi pulchri atque nonnulli magni canes raui corporibus longis ingressi sunt. quibus Beorn aliquid in lingua insolita quasi sonitibus animalium in orationem uersis dixit. qui iterum egressi mox reuenerunt in oribus faces ferentes, quas igne inflammatas in mutulis humilibus in columnis aulae circum focum medium posuerunt. canes in posterioribus pedibus stare, quandocumque uoluerunt, et aliqua cum prioribus pedibus ferre potuerunt. cito tabulas atque fulcimenta e parietibus utrimque extulerunt, quas iuxta ignem statuerunt.
tum baa – baa – baa! audiebatur, et nonnullae oues niueae magno ariete colore carbonis ducente ingressi sunt. alia pannum album figuris animalibus praetextum ferebat; aliae in tergis suis latis fercula cum pateris atque patellis et cultris atque cochlearibus ferebant, quae canes ceperunt et cito in mensas-fulcimenta posuerunt. quae fuerunt humillimae, satis humiles etiam ut Bilbo commode sederet. iuxta quas mannus quidam dua subsellia sedibus humilibus, fundis latis scirpeis et pedibus breuibus densis, Gandalpho et Thorino propulit, dum sellam eiusdem generis magnam nigram Beornis (in qua magnis cruribus longe proiectis sub mensa sedebat) in fine extremo ponit. hae fuerunt omnes sellae quas ille in aula habuit, et ueri simile est eas sicut mensas humiles esse in usum animalium mirabilium, quae eum seruauerunt. in quibus ceteri sederunt? qui non ex memoria depositi sunt. ceteri manni introierunt partes tignorum in figuris tympanorum reuoluentes, quae leuata atque expolita etiam Bilboni satis humilia fuerunt; itaque mox omnes apud mensam Beornis sedebant, neque aula tale conuiuium per