Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,38
uexati estis ab illis, uero? quare ad illos appropinquauistis?”
“id non in animo habuimus. nos imparatos nocte in transitu, per quem nobis transeundum fuit, inciderunt, dum e Terris ultra Occidentalem in has regiones egredimur – est fabula longa.”
“tum te intrare oportet ut aliquid illius mihi dicas, si illa totum diem non occupabit,” uir inquit, illos ducens per ianuam atram, quae ex aula in domum aperta est.
illi, eum secuti, inuenerunt se esse in atrio lato cum foco in medio. fuit aestas, nihilominus ignis-ligneus ardebat et fumus ad trabes atratas ascendebat exitum per aperturam in tecto quaerens. per hoc atrium obscurum, quod solum ab igne atque foramine supra eum illuminabatur, transierunt et per alteram ianuam minorem uenerunt in quasi subdiale a pilis ligneis singulis truncis factis suffulctum, quod ad meridiem aspectabat et adhuc calidum erat et plenum lucis solis occidentis, quae in eo obliquata est, et aurea in hortum plenum florum, qui usque ad gradus aduenerunt, cecidit.
hic in subselliis ligneis considerunt dum Gandalphus fabulam suam incipit, et Bilbo crura sua pendentia uibrat et flores in horto aspicit, cogitans quae nomina eorum sint, quia numquam dimidiam partem eorum antea uidit.
“ego super montes transibam cum amico aut duobus …” magus inquit.
“aut duobus? unum solum atque paruulum quemdam uidere possum,” Beorn inquit.
“esto, tibi uera dico, non mihi placuit te molestare cum multis nostris donec inueneram num occupatus esses. uocabo, si mihi licet.”
“perge, uoca!”
ita Gandalphus sibilum longum acutum emisit, et mox Thorinus atque Dorius circum domum secundum semitam horti uenerunt et capitibus profunde demissis ante eos steterunt.
“te significasse unum aut tres intellego!” Beorn inquit. “sed illi non sunt hobbiti, sunt nani!”
“Thorinus Scutumquerceum, tibi seruio! Dorius, tibi seruio!” duo nani capitibus iterum demissis inquiunt.
“seruitute uestra mihi non opus est, uobis gratias,” Beorn inquit. “sed credo uos opus esse mea. nanos non ualde amo; sed si uerum est te esse Thorinum (Thraini filium, Throris filii, ut puto), et comitem tuum esse honestum, et uos esse gobelinorum inimicos nec iniuriam in terris meis agere – quid agitis, quaeso?”
“illi iter faciunt ad terram patrum suorum uisitandam, in oriente ultra Mirksiluam,” Gandalphus interiecit, “et est omnino casu nos etiam in manibus tuis esse. ab Alto Transitu, qui nos ad uiam in meridie terrae tuae tulisse oportuit, transibamus, cum gobelini mali nos aggressi sunt – sicut ego tibi narraturus.”
“tum perge narrare!” Beorn inquit, qui numquam ualde urbanus fuit.
“erat tempestas terribilis; gigantes-lapidei foris erant saxa iacientes, et in capite transitus refugium in antro quaesiuimus, hobbitus et ego et nonnulli comites …”
“dicisne duos esse nonnullos?”
“minime. re uera magis quam duo erant.”
“ubi sunt? necati, esi, domum discessi?”
“minime. illi non aduenisse uidentur postquam sibilaui. uerecundi, puto. uides, ualde ueremur ne tu nos plures hospitio accipiat.”
“perge, iterum sibila! conuiuium erit mihi, ita uidetur, et non multum interest quod unus aut duo plures adsunt,” Beorn fremuit.
Gandalphus iterum sibilauit; sed paene ante is destitit quam Norius et Orius adfuerunt, nam, si tu meministi, Gandalphus illis dixerat ut bini quaque quinque momenta temporis uenirent.
“saluete!” Beorn inquit. “celerius uenistis – ubi se abdidistis? uenite, e latibulo exsilientes!”
“Norius, tibi seruio, Orius, tibi …” dicere coeperunt; sed Beorn eos interpellauit.
“uobis gratias! cum auxilium uestrum uoluero, id rogabo. considite ut narrare fabulam nostram pergamus aut hora cenandi erit antequam illa finita est.”
“cum primum dormiebamus,” Gandalphus continuabat, “rima quaedam in tergo antri aperta est; gobelini egressi hobbitum et nanos et copiam mannorum rapuerunt –”
“copia mannorum? quid eratis uos – circusne peregrinus? uel multas bonas ferebatis? uel semper dicis sex esse copiam?”
“minime! re uera, magis quam sex manni erant, nam magis quam sex nostri erant – esto, hic sunt duo plures!” tum maxime Balinus et Dwalinus apparuerunt capitibus adeo demissis ut barbae suae solum saxeum uerrent. primum, magnus uir supercilia contrahebat, sed illi omnibus uiribus comissimi se gesserunt, nutantes et se flectentes et capita demittentes et cucullos agitantes ante genua (de more uero nanorum), donec is supercilia contrahere destitit et cachinnabilis cachinnauit: nam, aspectu tam ridiculo apparuerunt.
“copia, recte dicta,” inquit. “quaedem bona ridicula. intrate, mei homines iucundi, et quae nomina uobis sunt? seruitutem uestram nunc non uolo, modo nomina tua; et tum considite et mouere desistite!”
“Balinus et Dwalinus,” offendi non audentes inquiunt, et aspectibus attonitis in solo statim sederunt.
“nunc iterum perge!” Beorn mago inquit.
“ubi fui? ita – ego non raptus sum. cum fulgore gobelinum aut duos necaui –”
“bene!” Beorn fremuit, “ita est aliquid boni esse magus.”
“– et per rimam lapsus sum antequam clausa est. deorsum eos secutus sum in atrium princeps gobelinis atratum. Magnus Gobelinus cum triginta aut quadraginta custodibus armatis adfuit. secum cogitaui, ‘etiamsi omnes inter se non catenati sint, quid duodecim contra multos agere possint?’”
“duodecim?