Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,25

in litus ascendens ad Bilbonem capiendum. sed cum primum pedem longum membranaceum in aquam posuit, piscis quidam in terrore exsiluit atque in digitos pedum Bilbonis decidit.

qui “ugh!” inquit, “est frigidus atque mucosus!” – itaque coniecit. “pisces! pisces!” clamauit. “id est pisces!”

Gollum ualde frustratus est; sed Bilbo alterum aenigma rogauit tam celerrime quam umquam potis erat, ut Gollum iterum ingredi scapham et cogitare cogeretur.

nulla-crura in unum-crus iacuit, dua-crura in cruribus tribus propinqua sedit, quattuor-crura aliquantum habuit.

re uera hoc tempore aenigma illud non fuit aptum, sed Bilbo fuit impatiens. si in alio tempore id rogauerit, id coniciendi causa Gollum molestiam nonnullam habuerit. rebus de piscibus dictis, “nulla-crura” non tam difficillimum fuit, et post id cetera facilia erant. “piscis in mensa parua, homo ad mensam in sella sedens, feles ossa habet,” id, sane, est responsum, quod Gollum mox dedit. tum constituit tempus aduenire ad aliquid difficile horribileque rogandum. id est quod dixit:

omnia deuorat id, florentia ubique per orbem;

cum chalybe et ferro morsis, tum saxa moluntur;

necantur reges, montes caeduntur et urbes.

miser Bilbo in tenebris sedit cogitans de nominibus horribilibus gigantum et trollorum, quae in fabulis audiuerat, sed nemo quorum omnes illas res fecerat. sensit responsum esse satis dispar, et se id scire oportere, sed id cogitare non potuit. pauescebat, quae res ad cogitandum est mala. Gollum e scapha egrediebatur. in aquam cum alapa pedum ibat atque ad ripam manibus se impellebat; Bilbo oculos aduenientes ad se uidere non potuit. lingua sua in ore adhaerere uisa est; exclamare uoluit: “da mihi plus temporis! da mihi tempus!” sed ululatu subito solum quod emisit fuit:

“tempus! tempus!”

Bilbo felicitate mera seruatus est. nam id, sane, responsum fuit.

Gollum rursus frustratus est; et nunc irascebatur, et adeo ludus eum fatigabat ut ualde esuriret. hoc tempore ad scapham non rediit. in tenebris iuxta Bilbonem consedit, a quo hobbitus ualde conturbatus est et ingenia eius sparsa sunt.

“ei noss rogandum esst quaestionem, mi pretiossse, ita, itaa, itaaa. alteraam quaestionem, ut coniciam, ita, itaa,” Gollum inquit.

sed Bilbo de quaestione ulla cogitare non potuit dum id foedum, madidum, frigidum iuxta eum sedet, eum tanget atque fodicat. se scabit, se uellicauit; etiam de aliquo cogitare non potuit.

“roga nos! roga nos!” Gollum inquit.

Bilbo se uellicauit atque se feriuit; paruum ensem arripuit; etiam manu altera sinum explorauit. ibi anulum, quem in aditu sustulerat cuiusque oblitus est, inuenit.

“quid in sinu meo habeo?” clara uoce inquit. secum dicebat, sed Gollum putauit id esse aenigma, et ualde commotus est.

qui “iniuste! iniuste!” sibilauit. “id iniustum, mi pretiossse, estne, nos rogare quid in paruis foedis sinibusss haberet?”

Bilbo quid eueniret intellegebat, et nullo meliore rogando ad quaestionem adhaesit. “quid in sinu meo habeo?” maiore uoce inquit.

“s-s-s-s-s,” Gollum sibilauit. “nobis ab eo dandum est coniecturae tresss, mi pretiossse, coniecturae tresss.”

“esto! conice!” Bilbo inquit.

“manusss!” Gollum inquit.

“falsum,” Bilbo inquit, qui modo manum feliciter iterum extulerat. “iterum conice!”

“s-s-s-s-s,” Gollum commotius quam umquam inquit. de omnibus, quae in sinibus suis tenebat, cogitauit: ossibus piscium, dentibus gobelinorum, conchis madidis, parte alae uespertilionis, saxo acuto quo dentes suos acueret, et ceteris foedis. quid alii in sinibus tenerent cogitare conatus est.

“culter!” postremo inquit.

“falsum!” Bilbo inquit, qui suum tempus nescio quid abhinc amiserat. “coniectura ultima!”

nunc Gollum multo in statuo peiore fuit quam cum Bilbo ouum-quaestionem rogauerat. sibilauit atque balbutiuit atque se rursum prorsum uacillauit, atque pedes in solum tundit, atque se sinuauit torsitque; sed etiam coniecturam ultimam perdere non ausus est.

“festina!” Bilbo inquit. “sum exspecto!” audax et laetus uideri conatus est, sed non sensit se omnino certum esse quomodo ludus finiretur, num Gollum recte coniceret necne.

“tempus est!” inquit.

“linum aut nihil!” Gollum ululauit, quod non satis iustum fuit – duas coniecturas simul addere.

“ambae sunt falsae,” Bilbo ualde releuatus clamauit; et statim exsiluit, tergum suum ad murum proximum posuit, et paruum ensem porrexit. sciuit, sane, ludum aenigmatum esse sacrum atque antiquissimum, et etiam animalia scelesta, cum eum luderent, uereri ne fraudarent. sensit autem se huic mucoso non credere ut illud in re angusta promissum ullum seruaret. ex quo, excusatione qualibet praelata, laberet. praeterea, quaestio ultima illa non fuerat aenigma uera secundum leges antiquas.

nihilominus Gollum non statim in eum impetum fecit. qui ensem in manu Bilbonis uidere potuit. immotus sedit, horrens atque susurrans. denique Bilbo non longius manere potuit.

“itaque?” inquit. “quid de promisso tuo? exire uolo. a te uiam mihi monstrandam est.”

“diximusne ita, pretiose? exitum Bagginssi paruo malo monstra, ita, ita. sed quid id in sinibuss habet, eh? non linum, pretiose, sed non nihil. minime o! gollum!”

“numquam tu cures,” Bilbo inquit. “promissum est promissum.”

“id iratum est, impatiens, pretiose,” Gollum sibilauit. “sed ei manendum est, ita, manendum est. cuniculos properantius ascendere non possumus. eundum est nobis ut res

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024