Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,24

dicere potest). ad quod quaerendum aduenerat, nam hoc tempore non ualde esuriens erat solum curiosus; alioquin primum comprehenderit et postea susurrauerit.

“sum Dominus Bilbo Baggins. et nanos amisi et magum amisi neque ubi sim scio neque scire uolo, dummodo effugiam.”

“quid habet in manibuss?” Gollum inquit, ensem aspiciens, qui non ei placet.

“ensis quidam, ensis qui e Gondoline egressus est!”

“ssss” Gollum inquit, qui comior factus est. “f’rtasse hic sedebimus atque cum eo loquemur paulisper-y, mi pretiossse. placentne ei aenigmata, f’rtasse placent, placentne?” anxius fuit ut amicus uideretur, saltem hoc tempore et donec plura de ense atque hobbito inueniret, num ille omnino solus esset, num bonum edi esset, et num Gollum profecto esuriret. aenigmata fuerunt sola de quibus cogitare potuit. quae rogare et, aliquando, conicere fuerat ludus solus, quem ille cum alteris inusitatis animalibus in foraminibus sedentibus in temporibus multo, multo ante luserat, antequam, amicis omnibus amissis, solus abactus est et deorsum in caliginem sub montibus repsit.

“bene est,” Bilbo inquit, qui anxius fuit ut cum illo consentiret, donec plura de animale inueniret, num ille omnino solus esset, num ferox aut esuriens esset, et num amicus gobelinorum esset.

“tu primum roga,” inquit, quod nullum tempus habuit ut aenigma cogitaret.

itaque Gollum sibilauit:

quid tenet inuisas radices, arbore maius.

altius, altius it, crescere non licitum?

“facile!” Bilbo inquit. “mons, ut puto.”

“conicitne facile? illi cum nobis certamen ineundum est, mi pretiossse! si pretiosus id rogabit et id non respondebit, id edemus, mi pretiossse. si id nos rogabit, et nos non respondebimus, tum quid id uelit faciemus, eh? uiam ad exteriorem ei monstrabimus, ita!”

“sane!” Bilbo inquit, qui non dissentire ausus paene cerebrum rumpebat dum de aenigmatibus, quae ne comessetur impedirent, cogitat.

sunt qui post mandunt feriunt quam sistere possint:

triginta equi albi colle rubro maneant.

id fuit solum quod ad rogandum cogitare potuit – de cibum edendo aliquantulum cogitabat. id fuit etiam antiquius, et Gollum responsum tam bene quam tu sciuit.

“castaneae, castaneae,” sibilauit.“dentes! dentes! mi pretiossse; sed sex solum habemus!” tum secundum rogauit:

uoce carens clamat, uolitat nihilominus alis,

dente carens facie, mordet item strepitat.

“dimidi um momentum!” Bilbo clamauit, qui etiam de cenando incommode cogitabat. feliciter, olim aliquid similius audiuerat, et acumine ingenii redito responsum cogitauit. “uentus, sane uentus,” inquit, et adeo laetus fuit ut statim unum fingeret. “foedum paruum animal ab hoc confundetur,” putauit:

lumina caerulea facie cum lumina uidit

in uiride aspectu, primus ocellus ait:

“hic similis illo, disiunctus quisque habitabat

in spatiis imis, aetheriisque locis.”

“ss, ss, ss,” Gollum inquit. diu, diu sub terra habitauerat, ut talium rerum obliuisceretur. sed cum primum Bilbo sperabat fore ut perditus respondere non posset, Gollum memorias saeculorum saeculorumque ante, in quibus cum auia sua in foramine in ripa iuxta flumen habitauerat, extulit. “sss, sss, mi pretiossse,” inquit. “sol in belles perennes, id significat.”

sed talia usitata super terram quotidiana aenigmata eum fatigauerunt. etiam eum monuerunt dierum in quibus minus solus et furtiuus et malus fuerat, ut iracundus fieret. praeterea, illa effecerunt ut esuriret; ita hoc tempore aliquid difficilius atque scelestius conatus est:

nec uidear neque nemine sentiar audiar umquam,

post stellas iaceo, repleoque foramina semper,

aduenio primum, sequor, et tum gaudia caedo.

Gollum fuit infelix, nam Bilbo tales res antea audiuerat; et praeterea responsum eum circumstabat. “tenebrae!” inquit, nec etiam caput scabens nec pileum cogitantem induens.

est sine cardinibus, sine tecto, clauibus arca:

thesaurus sed iam celatur et aureus intus.

rogauit, ut tempus acquireret donec difficillimum quiddam cogitaret. putauit id esse castaneam facillimam, quamquam id cum uerbis solitis non rogauerat. quod autem Gollo euenit ut quaestio esset difficillima. secum sibilauit, etiam non respondit; susurrauit atque balbutiuit.

post tempus nonnullum Bilbo fiebat impatiens. “itaque, quid est?” inquit. “responsum non est aeneum feruens, ut tu clamosus cogitare uideris.”

“opportunitatem nobis da; det nobis opportunitatem, mi pretioss – ss – sse.”

sed subito Gollum meminerat se iampridem furatum esse nidos, atque se sub ripa fluminis sedisse, auiam suam docuisse, auiam suam docuisse ut illa sugeret – “ouaa!” sibilauit. id est ouaa!” tum rogauit:

cum nullis animis uiuit, tam frigidus Orcus,

non sitiens haurit, lorica cum taciturna.

uicissim putauit id esse facillimum, quod semper de responso cogitabat. hoc autem tempore aliquid melius non meminisse potuit, adeo a quaestione ouorum commotus est. nihilominus quaestio Bilboni misero difficilis fuit, qui numquam negotium cum aqua habuit, si eam uitare potuit. ego puto te scire responsum, sane, aut id conicere posse quam facilius tam nictare, quia domi commode considis neque periculum ut comedaris habes, quod cogitationem tuam commouebit. Bilbo consedit atque gulam purgauit semel aut iterum, sed responsum uenit nullum.

post nonnullum tempus Gollum secum laetus sibilauit: “est bonum, mi pretiossse? est sucosum? est gustandum ad mordendum?” e tenebris Bilbonem aspiciebat.

“dimidium momentum,” hobbitus quassans inquit. “iamnunc opportunitatem longissmam tibi dedi.”

“ei festinandum est, festinandum!” Gollum inquit, e scapha

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024