Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,12
et Gloinus, qui in ea re peritissimi fuerunt.
tum a nulla re territus, mannus aliquis aufugit. in flumine iit antequam eum capere potuerunt; atque antequam rursus eum efferre potuerunt, Filius et Kilius paene submersi sunt, atque impedimenta omnia, quae ille ferebat, ex illo lauta sunt. sane maxima pars fuit cibus, ita exiguissimus ad cenandum, minus ad ientandum superfuit.
ibi omnes consederunt tristes et madidi mussantesque, dum Oinus et Gloinus, de re iurgantes, ignem accendere conantur. triste Bilbo considerabat facinora audacia non omnino esse equitantes mannis in sole Maii, cum Balinus, qui semper omnia circumspectabat, inquit: “est lux istic!” procul fuit collis cum arboribus, quae in aliquibus locis densiores fuerunt. lucem e globo atro arborum effulgere uidere nunc poterant, lucem subrubram quae grata esse uisa est, tamquam ignis aut falces coruscarent.
cum id diu aspectauissent, inter se iurgauerunt. alii “minime” alii “maxime” inquiunt. alii se uisum ire oportere dixerunt, et aliquid melius esse quam cenam exiguam, ientaculum minorem, et uestes madidas per totam noctem.
alii inquiunt: “hae regiones sunt prorsum incognitae, et montibus proximiores. uiatores nunc raro hic ueniunt. tabulae geographicae antiquae sunt inutiles: res in peius mutauerunt et uia est incustodita. in his regionibus rex est paene inauditus, et minus percontaris dum iter faciens, minus ueri simile est te molestiam inuenturum esse.” aliqui inquiunt: “sunt tamen quattuordecim nostrum.” aliqui inquiunt: “quo iit Gandalphus?” haec sententia ab omnibus iterata est. tum maxime pluuit peius quam umquam, et Oinus Gloinusque pugnare coeperunt.
quod controuersiam diremit. “nobiscum tamen effractarium habemus,” inquiunt; itaque, mannos ducentes (cum omni cura apta meritaque), ad lucem uersos profecti sunt. ad collem illum aduenerunt et mox in silua fuerunt. collem ascenderunt; sed uia apta, talis esset qualis ad uillam aut fundum tenderet, uideri non fuit; et quidcumque agerent, nihilominus multum stridorum et crepituum stridulorumque (atque maximum mussitationum maledictorumque), per arbores in tenebris summis euntes, fecerunt.
subito lux rubra per truncos arborum non procul in fronte perlucide effulsit.
“nunc est officium effractarii,” Bilbonem significantes inquiunt. “tibi prodeundum est ad lucem comperiendam, quid ea significet, et num omnia omnino tuta sint atque callida,” Thorinus hobbito inquit. “nunc exi atque cito redi, si omnia sit salua. si non, redi si potes! si non potes, bis cane similis *tytoni albae atque semel similis *megascopi, tum quidcumque agere possimus, agemus.”
Bilboni exeundum erat, antequam explicare potuit se nec canere etiam semel similem generi aliquo bubonum nec similem uespertilioni uolare posse. utique hobbiti silentes in siluis se mouere possunt, prorsus silentes. illa re superbiunt, et Bilbo magis quam semel fastidiuit illius quod “clamorem totum nanorum” appellauit dum progrediuntur, quamquam puto nec te nec me aliquid in nocte uentosa animaduerturum fuisse, nec etiamsi tota cohors binis pedibus distans transisset. ob Bilbonem ad lucem rubram fastidiose ambulantem non dubito quin etiam mustela hirsutas genas suas non mouisset. ergo, sane, ille usque ad ignem uenit – quod ignis fuit – nullo turbato. haec sunt quae uidit.
tres homines ingentissimi qui apud ignem ingentissimum stipitum fagineorum assidebant. ouillam in ueribus longis ligneis torrebant atque ius e digitis suis lambebant. erat odor palato iucundus. erat quoque ad manum cupa potionis bonae, et ex urceis potabant. illa autem fuerunt *trolla. sane trolla. Bilbo etiam, uita otiosa contempta, id uidere potuit: a uultibus eorum magnis grauibusque, et magnitudinibus eorum, et formis crurum eorum, lingua eorum omissa, quae nihil, omnino nihil urbanitatis habuit.
“heri ouilla, hodie ouilla, et heu, ouilla iterum esse uidetur cras,” unum trollum inquit.
“numquam portionem damnabilem carnis-hominis satis diu habuimus,” alium inquit. “de quo in infernis cogitauerit Gulielmus ut nos in has regiones umquam duxisset me superat – et potio paene consumitur praeterea,” inquit, fodicans cubitum Gulielmi, qui ex urceo potabat.
Gulielmus suffocatus est. “os tuum claude!” inquit quam primum potuit. “tu non exspectas ut gentes hic in aeternum maneant ut tu atque Bertus eas essetis. inter uos uicum et dimidium edistis ex quo tempore de montibus uenimus. quantum magis uultis? tempus fuit quando dixeritis ‘gratias, Rostrum’ portionis bonae ouillae causa e ualle sicut quae haec est.” crus ouis, quod torrebat, momordit et labella sua in manica detersit.
me paenitet dicere trolla in illo modo se gerere, etiam illa quae singula unum caput solum habuerunt. his omnibus auditis, Bilbonem statim fecisse aliquid oportuit. aut eum tacite redire oportuit ut amicos moneret tres trolla ad manum esse, magnitudine modica, animis foedis, quae nanum tostum aut etiam mannum gustandi satis cupida fuerunt, ad mutationem faciendam; aut eum aliquam effracturam celerem bonamque agere oportuit. princeps quidam clarusque effractrius iam nunc *sinus trollorum furatus sit – id est paene semper plurimi aestimandum, si id facias –, ouillam ipsam e ueribus subriperit, ceruisiam subduxerit, et nequaquam ab