Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,11

Bilbo inquit.

“pro eo est tempus nullum,” magus inquit.

“sed –,” Bilbo iterum inquit.

“pro illo quoque est tempus nullum! abscedas!”

usque ad supremos dies Bilbo numquam meminisse poterat quomodo se, sine petaso, baculo aut pecunia ulla, aut aliquo quod secum auferre solebat, foris esse inueniret; ientaculo secundo semeso atque omnino illoto deserto, clauibus positis in manibus Gandalphi, quam celerrime tam pedes uillosi eum ferre potuerunt, secundum semitam, praeter Pistrinum magnum, trans Aquam, porro milia passuum aut longius cucurrit.

cum Propeaquam undecima hora ipsa aduenisset, ualde anhelans, cognouit se sine *sudario aduenire!

“macte uirtute!” Balinus inquit, qui prope ianuam deuersorii eum exspectans stabat.

tum ceteri circum angulum uiae e uico uenerunt. in *mannis sedebant, quisque mannus omnia genera impedimentorum, sarcinarum, fasciculorum et apparatum sustinebat. fuit quidem mannus paruulus, qui ad usum Bilbonis esse uisus est.

“ambo conscendite, ut discedamus!”Thorinus inquit.

“me ualde paenitet,” Bilbo inquit, “sed sine petaso ueni, et sudarium meum domi reliqui, et pecuniam nullam habeo. epistolium tuum non accepi quoad decem atque quinque quadraginta, exactum esse.”

“noli exactus esse,” Dwalinus inquit,“et noli se uexare! res tibi gerendae erunt sine sudariis atque multis ceteris rebus antequam ad finem itineris adueneris. pro petaso, cucullum subsiciuum et amiculum in sarcinis meis habeo.”

ita omnes profecti sunt, mane pulchro quodam sub finem Aprilis e deuersorio lente gradientes in mannis oneratis; et Bilbo in cucullo uiridi-opaco (paulum maculato a tempestate) et amiculo uiridi-opaco, a Dwalino mutuatis, uestitus est. qui ei praeter modum magni fuerunt, atque species eius iocosior fuit. quid pater suus Bungo de eo cogitauisset, ego non cogitare audeo. solacium solum habuit, scilicet neminem eum esse nanum credere, nam barbam nullam habuit.

non diu equitauerant cum Gandalphus splendissimus in equo albo aduenit. qui multa sudaria tulerat atque fumisugium tabacumque Bilbonis. post quam rem, manus iucundissime processit, per totum diem prorsus equitantes aut fabulas narrauerunt aut carmina cantauerunt, praeter, sane, cum ad cenandum substiterunt. non admodum totiens uenit cibum quotiens Bilboni placuerit, sed tamen facinora audacia non tam mala esse sensim sentire incipiebat.

primum per agros-hobbitos ierant, rus latum decensque in quo gens honesta habitabat, cum uiis bonis, deuersoriis aliquibus, et subinde nano aut agricola, qui suum negotium agens leniter gressus est. tum ad terras, in quibus populus inusitate locutus est atque carmina numquam prius a Bilbone audita cantauit, aduenerunt. nunc longe in Desolatas-terras ierunt, ubi incolae nulli manserunt, deuersoria nulla, et uiae sensim peiores fiebant. non longe in fronte colles fuerunt uasti atque deserti, altius et altius surgentes, tenebrosi cum arboribus. in aliquibus quorum fuerunt castra uetera specie mala, quasi ab hominibus scelestis aedificata. omnia esse caliginosa uisa sunt, nam caelum illo die intempestiuum factum est. plerumque tantum bonum fuerat quantum Maius esse potest, etiam in fabulis iucundis, sed nunc frigidum uuidumque fuit. in Desolatis-terris considere, quandocumque potuerunt, coacti erant, quae saltem fuerunt aridae.

“mox Iunium futurum esse miror,” Bilbo aspersus mussauit dum pone ceteros in calle ualde lutoso sequitur. post tempus theae fuit; multum pluuit, per totum diem pluuerat; cucullus eius in oculis destillabat, amiculum eius plenum aquae erat; mannus eius fessus erat atque saxis offendebat; ceteri tam stomachosi erant ut non loquerentur. “et non dubito quin pluuia in uestes aridas atque saccos cibi ineat,” Bilbo cogitauit. “effracturae atque omnibus de ea re maledic! utinam ego domi essem in foramine grato iuxta focum, cum aeneo cantaturo!” non fuit ultimum tempus in quo id uoluit!

etiam nani, numquam se reuertentes aut hobbitum animaduertentes, lente progressi sunt. nescio quo loco post nubes glaucas sol occidisse uisus est, quod tenebrae, dum in ualle profunda cum flumine in ima eius descendunt, descendere coeperunt. uento orto salices secundum ripas inclinauerunt et suspirauerunt. forte uia trans pontem antiquum saxi transiit, quod flumen, pluuiis inflatum, de collibus atque montibus septentrionibus ruit.

paene nox fuit cum transierunt. uentus nubes glaucas fregit, et luna errans supra colles inter pannos uolantes apparuit. tum substiterunt, et Thorinus aliquem de cena murmurauit, “et ubi locum aridum ad cubitum eundem inueniemus?”

donec illud tempus non animaduerterunt Gandalphum abesse. usque adhuc iter omne cum illis fecerat, numquam dicens utrum in facinore esset an cum illis solum paulisper conuersaretur. maxime ederat, maxime locutus erat, et maxime riserat. nunc autem omnino afuit!

“uero cum maxime magus utilissimus fuerit,” Dorius Noriusque (qui cum hobbito de cibi partibus consenserunt, largis et frequentibus) gemuerunt.

postremo constituerunt hunc locum esse ad castra ponenda ibidem idoneum. ad dumetum arborum se mouerunt, et quamquam sub eis aridior fuit, uentus pluuiam e foliis quassauit, et stillicidium stillicidiumque molestissimum fuit. quoddam maleficium quoque igni inesse uisum est. paene in aliquo loco paene ex aliquo, cum uento aut nullo, nani ignem accendere possunt; quae res tamen ea nocte facere non potuerunt, nec etiam Oinus

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024