Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,91

ut nihil ei resistere posset nec telum ei nocere uideretur. satellitibus sparsis, Bolgem ipsum deposuit et oppressit. tum gobelini, timore perculsi, passim effugerunt. hostes autem quorum, e fatigatione liberati a spe noua aduenienti, eos diligenter persecuti sunt, et, quatenus possent, plurimos prohibuerunt ne effugiant. multos in Flumen Fluens reppulerunt, et tales, qui ad meridiem uel occidentem effugerant, in paludes circum Flumen Siluestre uenabantur; et ibi maxima pars fugitiuorum ultimorum occidit, dum ei, qui uix ad terram Dryadum-Siluestrium uenerunt, ibi aut necantur aut in tenebras inuias Mirksiluae mortuum ducuntur. carmina tradiderunt illa die tres quartas militum-gobelinorum Septentrionum occidere, et per multum annum montibus esse pacem.

ante solem occasum uictoria fuerat certa, sed adhuc inimicos pedibus sequebantur, cum Bilbo ad castra reuenit; pauci praeter grauius uulneratos etiam in ualle fuerunt.

“ubi sunt aquilae?” illo uesperi Gandalphum rogauit, dum in stragulis multis calidis inuolutus iacet.

“aliquae etiam uenantur,” magus inquit, “sed plurimae ad nidos suos reuenerunt. hic manere recusauerunt, et prima luce matutina discesserunt. ducem quorum Dainus auro coronauit et iurauit se eis amicum per aeternum fore.”

“me paenitet. eos rursus uidere mihi placuerit,” Bilbo dormitans inquit; “fortasse eos domum rediens uidebo. puto me domum mox rediturum esse?”

“simul atque res tibi placet,” magus inquit.

re uera, Bilbo nonnullos dies non uerum discessit. Thorino in loco profundo sub Monte sepulto, Vates Arkenlapidem in pectore eius posuit.

“ille ibi iaceat donec Mons deciderit!” inquit. “qui fortunam bonam genti eius omni, quae hic posthac habitabit, ferat!”

tum Rex-dryadum super sepulcrum eius Orcristum, ensem dryadum qui e Thorino captiuo raptus erat, deposuit. qui in carminibus dicitur semper in tenebris coruscare quandocumque hostes appropinquabant, ut arx nanorum imparata capi non posset. ibi nunc Dainus Naini filius domicilium habebat, qui Rex sub Monte factus est, et postea plurimi nani alteri ad solium eius in aulis antiquis conuenerunt. e duodecim comitibus Thorini, decem superfuerunt. Filius atque Kilius illum scuta corporeque defendentes deciderant, nam ille fuit frater matris eorum natu maior. ceteri cum Daino manserunt; nam Dainus thesaurum suum bene disposuit.

fuit, sane, non iam aceruus distribuendus in tales partes, quales in animo olim habuerant, scilicet ad Balinum Dwalinumque, et Dorium Noriumque Oriumque, Oinum Gloinumque, Bifurem Bofuremque Bomburemque – neque ad Bilbonem. nihilominus quarta decima pars auri argentique omnis, et confecti et infecti, Vati data est; nam Dainus dixit:“pactionem mortuorum colemus, ut nunc ille Arkenlapidem seruet.”

pars etiam quarta decima fuit diuitiae ualde magnae, maiores quam illae multorum regum mortalium. ex illo thesauro, Vates multum aurum ad Dominum Oppidi-Lacus misit; et liberaliter comites amicosque remuneratus est. smaragdos Girionis Regidryadum dedit, tales gemmas quales ille maxime amauit, quas Dainus ad eum remiserat.

Bilboni dixit: “hic thesaurus tantum tuus quantum meus est; quamquam pactiones ueteres stare non possunt, quia tot ceteri, uincendo defendendoque eum, partem eius postulare possunt. nihilominus, quamquam tu omnem partem tuam relinquere uoluisti, ego uellem uerba Thorini, de quibus eum paenituit, non confirmentur: paulum tibi demus. uelim ut te praeter omnes ditissime remunerem.”

“benignissimus es,” Bilbo inquit. “sed re uera ego releuor. quomodo in orbe terrarum omnem thesaurum istum, sine bello atque caede per totum iter, domum portaturus essem nescio. porro, quid de eo domi acturus essem nescio. certus sum eum in manibus tuis meliorem esse.”

postremo duas arcas paruas solum habere uoluit, alia argenti impleta, alia auri, quales unus mannus fortis ferre poterat. “id tantum erit quantum ego gerere potero,” is inquit.

tempus tandem aduenit in quo amicos ualere iussit. “uale Baline!” inquit; “et uale, Dwaline; et ualete Dori, Nori, Ori, Oine, Gloine, Bifur, Bofur, et Bombur! barbae uestrae numquam tenues crescant!” tum se uertens ad Montem addidit: “uale Thorine Scutumquerceum! et Fili Kilique! memoria uestra numquam decrescat!”

tum nani capita ante Portam suam profunde demiserunt, sed uerba in faucibus inhaeserunt. “uale et bene agas quocumque uageris!” Balinus tandem inquit. “si umquam nos iterum uiseris, cum aulae nostrae rursus amoenae factae erunt, tum daps splendidissima quidem erit!”

“si umquam uos domum meam praeteribitis,” Bilbo inquit, “non opus erit ianuam pulsare! quarta hora est thea; sed uos omnes quandocumque exspectati eritis!”

tum se auertit.

copia dryadum iter faciebat; quae misere deminuta est, nihilominus multi gaudebant, nam nunc terrae septentrionales per multum diem longum iucundiores factae sunt. draco mortuus est, et gobelini superati, ut corda post hiemem ad uer gaudii prospicerent.

Gandalphus et Bilbo post Regem-dryadum equitabant, et iuxta eos Beorn, rursus in figura hominis, ambulabat, qui iter faciens magna uoce ridebat atque cantabat. itaque perrexerunt donec iuxta margines Mirksiluae appropinquauerunt, ad partes septentrionales loci e quo Flumen Siluestre effluebat. ibi constiterunt, nam magus et Bilbo recusauerunt se in siluam introituros esse, quamquam rex eos in aulis suis aliquamdiu manere iussit. in animo habuerunt limen siluae praeterire, et circum

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024