Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,72

eum scire nos ab Oppido-Lacus uenisse et ab illo loco auxilium habuisse; et male suspicor eum forsitan in illam partem proxime iturum esse. pro fidem uolo se numquam dixisse illud de Cupaerectore; quod effecerit ut etiam cuniculus caecus in his regionibus de Hominibus-Lacus cogitaret.”

“esto, esto! fieri non potest aliter, et magnum est in loquendo cum dracone non errare, ita semper audiui,” Balinus inquit sollicitus ut eum consolaretur. “puto te rem bene gessisse, si me roges – saltem unam rem utilissimam inuenisti, et domum uenisti uiuus, quae sunt plura quam plurimi dicere possunt, qui cum talibus quale Smauge locuti sunt. forsitan scire de parte nuda in subucula adamantina Vermis senis etiam erit res felix atque benedicta.”

his dictis, sermo mutatus est, et omnes de draconibus interficiendis praeteritis, dubiis, et fabulosis loqui coeperunt, et de generibus diuersis punctionum et plagarum et uulnerum infra, atque dissimilibus artibus, instrumentis et dolis a quibus illae res confectae erant. plerique omnes consenserunt ut draco dormiens non tam facile capi possit quam putauerant, et si quemdam dormientem fodire aut pungere conentur, magis ueri simile sit rem in calamitate perfecturam esse, quam si impetum in frontem audacter faciant. dum loquebantur turdus auscultabat, donec postremo cum stellae elucere coeperunt, tacitus alis diffusis euolauit. et dum loquebantur Bilbo miserior atque miserior fiebat, et praesagium mentis eius crescebat.

postremo eos interrupit. “certus sum nos ualde intuti esse hic,” inquit, “neque rationem sedendi hic uideo. draco omnia uiridia amoena adussit, et porro nox adest et frigida est. sed in ossibus meis sentio fore ut hic locus iterum oppugnetur. nunc Smaug cognoscit quomodo ad aulam eius descenderim, et ei confidere potes ut coniciat in quo loco sit terminus cuniculi alius. latus omne Montis minutatim franget, si necesse est, ad aditum nostrum obsaepiendum, et si nos cum eo confracti erimus, id ei melius placebit.”

“tu maestissimus es, Domine Baggins!” Thorinus inquit. “quamobrem ergo Smaug terminum inferiorem non obsaepsit, si nos excludendi tam cupidus est? id non fecit, aut eum audiuerimus.”

“nescio, nescio – quia primum ille temptare uoluit ut me iterum induceret, ut puto, et nunc fortasse quia donec post uenationem huius noctis manet, aut quia cubiculum suum laedere non uult, si rem aliter facere potest – sed utinam tu non disputes. Smaug protinus egredietur, et spes sola nobis est nos longe in cuniculum inituros et ianuam clausuros esse.”

adeo intentus esse uisus est ut nani demum morem ei gererent, quamquam in ianuam claudendo moram fecerunt – quod consilium desperatum esse uisum est, nam nemo sciuit an aut quomodo eam ab interiore rursus aperire possent, et cogitatio de ipsis inclusis in loco, e quo egressus solus per latibulum draconis tetendit, non illis placuit. porro omnia satis tacita esse uisa sunt, et foris et secundum cuniculum. itaque diutius intus non longe deorsum a ianua semi-aperta sedentes loquebantur.

sermo mutatus est ad uerba draconis mala de nanis. Bilbo cupiuit se numquam illa audiuisse, aut saltem se certissimum esse posse nanos nunc omnino esse ueros cum negarent ipsos umquam cogitauisse de quo acturum esset postquam thesaurum capturum esset. “sciuimus rem futuram esse desperatam,” Thorinus inquit, “et adhuc id scimus; et adhuc puto tempus satis adfuturum esse, cum id ceperimus, in quo cogitemus quid de eo acturum sit. de parte tua, Domine Baggins, crede mihi nos esse magis quam gratos et te quartam decimam tuam electurum esse, quam primum aliquid habebimus, quod diuidere poterimus. me paenitet si tu de rebus transportandis sollicitatur, et confiteor difficultates esse magnas – dum tempus fugit, terrae minus ferae non factae sunt, potius uice uersa – sed pro te faciemus quidcumque possumus, et nostram partem pretii capiemus cum tempus adfuerit. crede mihi aut non, sicut tibi placet!”

his dictis, sermo mutatus est ad magnum aceruum ipsum atque ad illa quae Thorinus et Balinus meminerunt. admirati sunt num illa etiam ibi in aula infra iacerent illaesa: hastae, quae pro exercitibus magni Rex Bladorthini (iampridem mortui) factae sunt, quaeque caput ter-fabricatum habuit, hastilibus quarum aurum callidum insertum erat, sed numquam missae nec persolutae sunt; scuta pro bellatoribus longe mortuis facta; magna pocula aurea Throris, ansis duabus, malleata atque caelata cum auibus et floribus, oculi et folia quorum a gemmis facti sunt; loricae auratae atque argentati atque impenetrabiles; torques Girionis, Domini Conuallis, a quinque centum smaragdis tam uiridibus quam graminibus factus est, quem ille dedit pro filio natu maiore armato in lorica anulorum a nanis nexorum, similitudo cuius numquam facta erat ante, nam ab argento mero ad uim atque fortitudinem chalybis-triplicis confecta est. pulcherrima autem omnium fuit ingens gemma alba, quam nani sub radicibus montis inuenerant, scilicet Cor Montis, Arkenlapis Thraini.

“ille Arkenlapis! ille

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024