Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,60

uia-dryadum per siluam, quam consilio Beornis nani secuti erant, nunc ad terminum dubium raro usum peruenit ad marginem siluae orientalem; flumen solum nunc uiam tutam ab oris Mirksiluae in Septentrionibus ad campos ultra a monte obumbratos obtulit, et rex Dryadum-Siluestrium flumen custodiebat.

itaque uides Bilbonem in fine a uia sola, quae omnino utilis fuit, uenisse. fortasse Bilbo in cupis horrens consolatus sit, si cognouerit nuntium de hac re ad Gandalphum iampridem aduenisse, qui ualde anxius factus esset, quem re uera nunc perficere negotium alterum suum (quod in hanc fabulam non introit) ut ad copiam Thorini quaerendam se praepararet. quam autem rem nesciuit Bilbo.

qui solum sciuit flumen pergere atque pergere ad aeternum uideri, et se esurientem esse atque grauedinem malam in nare habere, et modum in quo Mons semper propius appropinquans frontem contrahere in eum atque ei minari uidebatur sibi displicere. paulo post, tamen, flumen ad meridiem tetendit et iterum Mons recessit, et postremo, multum diei, litoribus saxeis factis, flumen omnes aquas errantes in fluuium profundum atque rapidum una collocauit, ut aquas uelocissime uerrebant.

sole occaso flumen-siluestre ad Orientem ambitu altero uersum in Lacum-longum cucurrit. ibi utrimque habuit os latum portis saxeis quasi scopulis, pedes quarum calculis aceruati sunt. Lacus-Longus ipse! Bilbo numquam finxerat aquam quamlibet, quae non mare fuit, tantam uideri posse. adeo latus erat lacus ut litora aduersa parua esse uiderentur atque longe abesse, sed adeo longus erat ut extremum illius septentrionalem, quod ad Montem tetendit, nequaquam uideri posset. Bilbo solum a tabula geographica sciuit Flumen Fluens, iampridem ubi stellae *plaustri iam fulgebant, e Conualle in lacum descendere, et Flumini Siluestri iunctum, aquis profundis implere illam quae olim certe fuerat uallis magna atque alta atque saxea. in extremo meridionale, aquae geminae rursus super deiectus aquarum altos effusae ad terras incognitas festinauerunt. in aere sereno uesperi sonitus deiectuum quasi fremitus procul audiri potuit.

non procul ab ora Fluminis Siluestris erat oppidum insolitum de quo dryades in apothecis regis loquentes audiuerat. quod in litore non aedificatum est, quamquam pauca tuguria atque aedificia illic erant, sed usque in summum lacum, contra uertices fluminis introeuntis munitum a promontorio saxi, quod sinum tranquillum formauit. pons magnus a ligno factus extensus est ad locum in quo oppidum ligneum negotiosum in molibus ingentibus ab arboribus siluae factis aedificatum est, non oppidum dryadum sed hominum, qui adhuc hic sub umbra montis-draconis in distantia habitare audebantur. qui in mercatura, quae flumen magnum a Meridie ascendit atque in carris praeter deiectus ad oppidum eorum uehebatur, adhuc florebant; sed in magnis diebus antiquis, cum Conuallis in Septentrione fuisset diues atque prospera, locupletes atque potentes fuerant, et classes nauium in aquis fuerant, aliae auri, aliae militum armatorum plenae, et bella atque gesta fuerant, quae nunc solum fabulosa fuerunt. cum aquae in siccitatibus descendissent, moles putidae oppidi maioris in litoribus adhuc aspici potuerunt.

sed homines de talibus rebus pauca meminerunt, quamquam nonnulli etiam cantus ueteres de regibus-nanorum Montis, de Throre atque Thraino e sanguine Durini, et de Draconis aduentu atque Dominorum Conuallis occasu cantabant. nonnulli quoque cantabant Throrem atque Thrainum die aliquo redituros esse et fore ut aurum per portas-montis in flumina flueret et illa terra omnis cantibus nouis atque risibus nouis impleretur. haec fabula autem iucunda non multum negotiis cottidianis profuit.

cum primum ratis cuparum aspecta erat, lintres remis e molibus oppidi egressae sunt et uoces gubernatores-ratis salutauerunt. tum funibus iactis atque remis agitatis mox ratis, e fluuio Fluminis Siluestris tracta, circum umerum altum saxi in sinum paruum Oppidi-Lacus remulco abstracta est. ibi non longe a capite ad litus tendenti pontis magni religata est. mox homines a Meridie peruecti alias cupas abstulerint, et alias bonis ab eis apportatis impleuerint, quae aduerso flumine domum Dryadum-Siluestrium referentur. interim, cupis natantibus relictis, dryades ratis atque nautae ad epulandum in Oppido-Lacu discesserunt.

qui mirati essent si uidere potuissent quid iuxta litus, postquam discesserunt et umbrae noctis descenderunt, effectum sit. primum Bilbo cupam quamdam abscisam et ad litus impulsam aperuit. e qua, gemitibus ab interiore emissis, nanus miserrimus erepsit. stramenta madida in barba eius umectata fuerunt; qui adeo in dolore atque rigidus fuit, adeo contusus atque iactatus ut uix stare aut per aquam uadosam incidere et gemens in litore iacere posset. in aspectu fuit esuriens sicut canis qui catenatus in cubili per hebdomadem desertus esset. fuit Thorinus, sed tu solum a catena eius aurea atque a colore cuculli eius caerulei, qui nunc sordidus atque pannosus fuit, filo fimbriato argenteo nunc decolorato, eum recognoscere potuerit. diu non etiam comis erga hobbitum esse potuit.

“dic, esne uiuus aut mortuus?” Bilbo satis iratus rogauit. fortasse oblitus est se semel minimum plus quam nanos cenauisse, et porro

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024