Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,55

potuit, celatus. se occupandi causa in regia Regis-dryadum errare coepit. magia portas clausit, sed aliquando, si celer fuit, egredi potuit. copiae Dryadum-Siluestrium, ex occasione rege ducente, uenandi causa aut ad negotia altera in siluis et in terris ad Orientem agenda, aliquando euehi solebant. tum, si Bilbo pernicissimus fuit, elabi modo in tergo eorum potuit; nihilominus, fuit res periculosa gerenda. plus quam semel ille in ianuis secum concrepantibus, ut dryas nouissima praeteribat, paene captus est; iter tamen inter illos facere non ausus est propter umbram suam (omnino tamen tenuem atque uacillantem in luce facum), uel quod timuit ne offenderetur et inueniretur. cum egressus esset, quam rem nequaquam saepissime fecit, nihil boni fecit. nanos relinquere noluit, neque etiam quo in orbis terrarum sine illis iret sciuit. dryades uenantes, per omnem tempus in quo afuerunt, persequi non potuit, itaque exitus e silua numquam inuenit, et miser errans in silua relinquebatur, territus ne se amitteret, donec redeundi occasio uenit. extrinsecus etiam esuriens fuit, nam nihil uenatoris fuit; sed cum in antris fuisset, cibo e cella aut mensa rapto dum nemo adest, uictum generis nesciocuius suppeditare potuit.

“sum similis effractario qui effugere nequit, sed domum eandem diem ex die effringere cogitur,” putauit. “haec est pars uastissima atque hebetissima omnis huius miseri, incommodi facinoris! utinam in foramine-hobbito meo iuxta focum calidum meum cum lucerna nitenti essem!” porro, saepe uolebat se nuntium auxilii mago mittere posse, quae res sane fuit omnino impossibilis; mox intellexit quid agendum sit, Domino Bagginsi, solo et inopi auxilii, agendum est.

demum, post hebdomadem aut duas huius generis uitae obrependi, custodes aspiciendo sequendoque, et quaecumque pericula, quae potuit, faciendo, locum in quo quisque nanus capiebatur inuenire potuerat. omnes duodecim cellas quorum in partibus diuersis aulae inuenit, et post tempus quoddam itinera per aulam optime nouit. die quodam ualde admiratus est se excipere custodes quosdam loquentes et discere nanum alium quoque in carcere esse, in loco praecipue profundo tenebrosoque. statim coniecit, sane, hunc esse Thorinum; paulo post inuenit se recte coniecisse. demum post difficultates multas locum inuenire, ubi nemo adfuit, et cum duce nanorum loqui potuit.

Thorinus adeo miser fuit ut non iam de molestiis suis irasceretur et etiam de dicendo regi omnia de thesauro suo atque quaesitione cogitare inciperet (quae res demonstrauit eum ualde tristem factum esse), cum uocem paruam Bilbonis ad claustellum audiuit. uix auribus suis credidit. mox tamen certus fuit se non errare posse, et ad ianuam uenit ut cum hobbito in latere altero susurrans longe loqueretur.

itaque Bilbo nuntium Thorini ad quemque nanorum inclusorum furtiue ferre potuit, illis dicens Thorinum ducem illorum propinque quoque inclusum esse, et mandatum illorum regi a nemine patefaciendum esse, non iam, nec antequam Thorinus illos mandauit. nam Thorinus, quomodo hobbitus comites eius ab araneis seruauisset audiens, bonum animum iterum habuit et rursus constituit se a promissis regi portionis thesauri non redempturum esse, donec omnis spes effugiendi a uia aliqua euanuerit; re uera, donec admirandus Dominus Inuisibilis Baggins (quem quidem magni momenti habere incipiebat) cogitare de aliquo callido omnino defecerit.

nuntio recepto, ceteri nani omnino consenserunt. omnes putauerunt fore ut portiones suas thesauri (quod ab illis suum omnino habebatur, statu ipsorum malo et dracone etiam inuicto non exceptis) grauiter laederentur si Dryades-Siluestres partem illius postulauerint, et omnes Bilboni crediderunt. uides rem effectam esse sicut Gandalphus dixerat, partim pro qua ratione, fortasse, Gandalphus discesserat atque eos reliquerat.

Bilbo tamen non sensit se tam bene sperare quam illos. non ei placuit quod omnes ei confiderent, et uoluit magum adesse. quod inutile fuit: ueri simile fuit omne spatium atrum Mirksiluae inter eos esse. consedit atque cogitabat atque cogitabat, donec caput suum paene ruptum est, sed nullam sententiam claram habuit. unus anulus inuisibilis fuit res optima, quae tamen quattuordecim hominibus non magno usui fuit. nihilominus, ut coniecisti, in fine amicos seruauerunt, et hoc est quomodo effectum est.

die quodam, Bilbo inquirens atque errans rem utilissimam inuenit: portas magnas non esse aditum solum in antra. riuus sub parte imarum regionum aulae fluebat, et in aliquo loco ulteriore ad orientem, ultra decliue e quo os princeps apertum est, Flumini Siluestri iunctus est. ubi hoc flumen subterraneum e latere collis exsiliebat, porta-aquaria erat. ibi tectum saxeum iuxta summum riui descendit, et ex illo *cataracta usque ad alueum fluminis deici potuit quae aliquem ingressione uel egressione ab illa uia prohiberet. cataracta autem saepe aperta est, nam multa per portam-aquariam commeabant. si aliquis ab hac uia introisset, ille inuenerit se in cuniculo duro, tenebroso esse, qui longe in imo collis tendebat; sed in uno loco, ubi sub antris transiit, tectum abscisum et *foribus in tabulato ingentibus querceis obductum erat, quae sursum in

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024