Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,32
clamauit. “gobelinos effugimus ut a lupis caperemur!” inquit, et prouerbium factum est, quamquam nunc “e sartagine in ignem” in eisdem locis incommodis dicimus.
“arbores ascendite, cito!” Gandalphus clamauit; et ad arbores in margine nemoris cucurrerunt, illas cum ramis humilioribus aut satis tenuibus quaerentes ut illas ascenderent. quas tibi liceat conicere eos, celerius quam umquam potuerunt, inuenisse; atque ascendere tam altius quam umquam ramis confidere potuerunt. tu riseris (a distantia tuta), si nanos in arboribus sedentes cum barbis dependentibus, similes senibus insanis qui quasi pueri luderent, uideris. Filius et Killius in uertice *laricis excelsae similis arbori ingenti Diei Natalis Christi fuerunt. Dorius, Norius, Oinus et Gloinus commodiores fuerunt in pinu ingenti, cum ramis ordinariis ex interuallis protrusis, radiis rotae similibus. Bifur, Bofur, Bombur et Thorinus in altera fuerunt. Dwalinus et Balinus *abietem excelsam tenuem cum ramis paruis ascenderant et locum ad sedendum aptum apud uiriditatem frondium excelsissimarum inuenire conabantur. Gandalphus, qui multo altior quam ceteri fuit, arborem inuenerat, in quam ascendere non potuerunt, pinus magna quae in margine ipso nemoris stabat. is in ramis omnino celatus est, sed oculos eius nitentes in luna uidere potuisti dum prospicit.
et Bilbo? in arborem ullam ascendere nequiuit et e trunco ad truncum circumerrabat sicut cuniculum foramine amisso et cane eum consequente.
“effractarium iterum reliquisti!” Norius deorsum aspiciens Dorio inquit.
“effractarios in tergo meo semper ferre non possum,” Dorius inquit, “secundum cuniculos et sursum arbores! quem me esse putas? *baiulumne?”
“ille consumetur nisi aliquid agimus,” Thorinus inquit, nam nunc ululatus circum eos erant, propius atque propius mouentes. “Dori!” uocauit, nam Dorius erat infimus in arbore facillima, “festina, et manum Domino Bagginsi ad ascendendum da!”
Dorius sane fuit honestus homo, mussantibus non neglectis. miser Bilbo manum eius attingere nequiuit, etiam cum ille ad ramum imum descendisset atque bracchium suum longius deorsum, quam maxime potuit, suspendisset. itaque Dorius re uera, ex arbore egressus, Bilbonem ascendere et in tergum suum stare siuit.
nunc cum maxime lupi ululantes in apertum ambulabant. repente erant sescenti oculi eos aspicientes. nihilominus Dorius Bilbonem non demisit. moratus donec Bilbo ex umeris eius in ramos scanderat, ipse in ramos exsiluit. modo in tempore! lupus quidam amiculum cuius, qui sursum saliebat, mordicus arripuit, et paene illum cepit. in puncto temporis erant omnis grex luporum circum arborem ganniens et ad truncum exsiliens, flagrantibus oculis et linguis dependentibus.
sed etiam feri *wargi (nam sic lupi mali super Limen Vastitatis appellabantur) arbores ascendere nequeunt. per tempus nescio quod tuti fuerunt. feliciter tempestas erat tepida non uentosa. arbores non sunt ualde commodae ad diu sedendum aliquo tempore; sed in frigido et uento, cum lupis circumiacentibus infra te exspectantibus, loci miserrimi esse possunt.
hoc nemus euidenter fuit locus conuentus luporum. plures atque plures introibant. custodibus relictis in ima arbore in qua Dorius et Bilbo fuerunt, naribus humi errabant donec quamque arborem, cui aliquis inerat, olfecerant. quas quoque custodiuerunt, dum ceteri (centum et centum esse uisi sunt) in circulo magno in nemore considunt; et in medio circulo fuit magnus lupus canus. cum illis in lingua horribili wargorum locutus est. quam Gandalphus intellexit. Bilbo non intellexit, sed absonam esse terribilem putabat, quasi sermo eorum omnis de crudelis atque malis rebus fuit, ut sane fuit. aliquando omnes wargi in circulo duci cano una respondere solebant, et clamor quorum dirus paene effecit ut hobbitus e pinu decideret.
tibi dicam illa, quae Gandalphus audiuit, quamquam Bilbo illa non intellexit. wargi et gobelini saepe inter se malis rebus iuuabantur. gobelini longe a montibus peregrinari non solebant, nisi expulsi domus nouas quaerebant, aut ad bellum iter faciebant (quae res, mihi placet dicere, diu non accidit). sed illis in diebus aliquando impetus facere solebant praecipue ad spoliandum cibum aut seruos, qui illis laborarent, saepe wargis iuuantibus, quibus spolia partiuerunt. aliquando in lupis equitabant sicut homines in equis. nun c nocte ipsa magnus impetus gobelinorum cogitatus esse uisus est. wargi aduenerant ut obuiam gobelinis irent et gobelini tardi fuerunt. sine dubio propter mortuum Magni Gobelini, et omnis concitatio quam nani et Bilbo et magus fecerant, quos probabiliter adhuc uenabantur.
periculis omnibus huius terrae extremae non exceptis homines audaces in eam e Meridie recens reuersi erant, arbores decidentes et ipsis aedificantes locos in quibus apud amoeniores siluas in uallibus et secundum litora-fluminorum habitare potuerunt. multi erant, fortes atque bene armati, nec etiam wargi in illos, cum illi complures una essent, impetum facere ausi sunt, aut in clara luce. nunc autem, gobelinis adiuuantibus, in uicos aliquos proxime montes noctu descendere cogitauerant. si consilium quorum effectum esset, ibi proximo die nemo superesset; omnes necati essent, paucis exceptis quos, a wargis receptos, gobelini captiuos ad antra sua retulissent.
haec fuit sermo terribilis audienda, non solum