Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,27

id habet in sinibuss?” sibilum clare pone eum et Gollum aspergentem, dum ille e scapha exsilit, audiuit. “quid habeo, miror?” secum inquit, ut anhelans et offendens progressus est. laeuam in sinu posuit. anulum esse frigidissimum sensit, qui in digitum indicem temptentem lapsus est.

sibilus in tergo paene aderat. nunc se uertit et oculos Golli quasi paruas lanternas uirides cliuem ascendentes uidit. territus celerius currere conatus est, sed subito, digitis in fissura soli offensis, pronus, paruo ense sub eo, decidit.

statim Gollum aderat, sed antequam Bilbo aliquid agere potuit, anhelitum recipere, se tollere, aut ensem gerere, Gollum praeteriit, nequaquam eum animaduertens, maledicens atque sibilans dum currit.

quid significat hoc? Gollum in tenebris uidere poterat, Bilbo lucem pallidam oculorum eius nitentem etiam e tergo uidere potuit. magno cum dolore surrexit atque ensem, qui nunc iterum hebes fulgebat, recondidit, tum cautissime secutus est. nihil alium agendum uisum est. reptare deorsum ad aquam Golli non profuit. fortasse si illum secutus est, Gollum eum ad fugam nonnullam imprudenter duceret. “illi maledic! illi maledic! illi maledic!” sibilauit Gollum. “Bagginsi maledic! id abest! quid id habet in sinibuss? o, conicimus, conicimus, mi pretiose. ille id inuenit, ita certe. meum donum diei natalis.”

Bilbo aures eleuauit. postremo ipse conicere incipiebat. aliquantulum festinauit, tam propinquus quam ausus est post Gollum mouens, qui etiam celeriter ibat, neque respiciebat sed caput suum huc et illuc uertebat, ut Bilbo a fulgore hebeti in muris uidere poterat.

“meum donum diei natalis! illi maledic! quomodo id amisimus, mi pretiose? ita, id est. ubi proxime ab hac uia uenimus, ubi foedum iuuenem sstridorem torsimus. id est. illi maledic! id, post saecula omnia haec, e nobis lapsum est! amissum est, gollum.”

subito, gollum consedit et lacrimare coepit, sonitus sibilans atque singultans horribilis auditu. Bilbo constitit et se in murumcuniculi complanauit. paulo post Gollum lacrimare destitit et loqui coepit. secum disputari uisus est.

“reddere illuc quaesitum inutile, minime. omnes locos quibus obiuimus non meminimus. et inutile est. Bagginssem in sinibuss id habere; nasutum foedum id inuenisse, dicimus.

“nos conicimus, pretiose, modo conicimus. non scire possumus donec animal foedum inueniamus atque id comprimamus. sed nonne id quae donum ageret nesciuit? modo id in sinibuss tenebit. nesciuit, nec longe ire potest. se amisit, id foedum nasutum. exitum nesciuit. id ita dixit.

“ita dixit, ita; sed id est dolosum. quae uult non dicit. quod in sinibus habet id non dicet. id scit. ingressum scit, exitum scire oportet, ita. ad posticum eundem est. ad posticum, id est.

“gobelini igitur id capient. ex illa uia exire non potest, pretiose.

“ssss, sss, gollum! gobelinii! ita, sed si donum habet, donum nostrum pretiosum, tum gobelinii illum capient, gollum! illum inuenient, quid illum agat cognoscent. numquam tuti postea erimus, numquam, gollum! gobelinus unus illum inuduet, tum nemo eum uidebit. ibi aderit sed non uideri poterit. nec etiam oculi callidi nostri eum animaduertent; qui reptans et dolosus ueniet atque nos capiet, gollum, gollum!

“ergo dicere desinamus, pretiose, et festinemus. si Baggins secundum illam uiam iit, nobis celeriter eundum est ut uideamus. ite! non longe est nunc. festinate!”

Gollum exsiluit et gradu celeri membris dissolutis progredi coepit. Bilbo eum festinater secutus est, caute etiam, quamquam imprimis uerebatur ne pedes in fissura altera offenderet et cum sonitu decideret. caput spe atque admiratione commouebatur. uisum est anulum esse magicum; qui effecit ut tu inuisibilis fieres! de talibus rebus, sane, in fabulis pristinis, pristinis audiuerat; sed magnum fuit credere se quidem unam casu inuenisse. nihilominus, ibi fuit res: Gollum cum oculis claris eum praeteriuerat, una ulna solum ad latus.

pergebant, Gollum in fronte pedibus plaudentibus, susurrans atque maledicens; Bilbo in tergo tam tacitus quam hobbitus pote. mox ad locos ubi, ut Bilbo in uia deorsum animaduerterat, meatus ad latera huc et illuc aperti sunt, aduenerunt. statim Gollum eos numerare coepit.

“unus ad sinistram, ita. unus ad dexteram, ita. duo ad dexteram, ita, ita. duo ad sinistram, ita, ita.” et cetera et cetera.

numeratione crescente, ille retardauit, et se quassare et lacrimas effundere coepit, nam longius et longius in tergo aberat aqua, et ille timebat. fortasse Gobelini aderant, et anulum suum amiserat. demum iuxta aperturam humilem, ad sinistram dum ascendunt, constitit.

“septem ad dexteram, ita, sex ad sinistram, ita!” sibilauit. “haec est. est uia ad posticum, ita. hic est meatus!”

intus intuitus refugit. “sed introire non audemus, pretiose, minime non audemus. gobelini istic sunt. multi gobelini. eos odoramur. ssss!

“quid agemus? illis maledic et illos obtere!” nobis hic manendum est, pretiose, paulum manendum ut uideamus.”

ergo omnino constiterunt. Gollum quidem Bilbonem ad exitum ducerat, sed Bilbo intrare non poterat! ibi erat Gollum gibbus in media apertura sedens, oculis in capite frigidis nitentibus dum id in utramque partem inter genua uacillatur.

Bilbo magis

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024