Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,22

fecerant ipsi), et ualde irati fuerunt; ut omnibus rebus actis nani etiam clamores atque ululatus propiores propioresque appropinquantes audire possent. mox etiam alapam pedum gobelinorum audire potuerunt, multorum pedum, qui solum pone angulum nouissimum esse uisi sunt. nictatio facum rubrarum pone eos in cuniculo, quem sequebantur, uideri potuit; et letaliter defatigabant.

“quare, o quare foramen-hobbitum umquam reliqui?” miser Dominus Baggins inquit, sursum deorsum in tergo Bomburis offendens.

“quare, o quare hobbitum miserabilem ad uenationem thesauri umquam attuli!” miser Bombur inquit, qui pinguis fuit, et sudore manente ex aestu atque terrore de nare prorsum uacillabat.

quo tempore Gandalphus pedem rettulit, Thorino comitante. angulum acutum circumuecti. “retro uerte!” clamauit. “ensem educe, Thorine!”

nec quicquam aliud agi potuit; quod gobelinis non placuit. festinantes magnis uocibus clamitantes circum angulum uenerunt, et Scissorem-gobelinorum et Malleum-hostium frigidos atque claros nitentes in oculis suis statim inuenerunt. illi, qui in primo agmine fuerunt, semel clamauerunt antequam trucidabantur. illi, qui in tergo fuerunt, etiam magis clamauerunt et retrorsus saliebant, prosternentes illos, qui post ipsos currebant. “Mordax et Verberator!” ululauerunt; et mox omnes commouebantur, atque plurimi retro ad uiam, qua aduenerunt, pellebantur.

diutius erat ante quam quiuis angulum illum circumuehi ausus est. quo tempore iterum nani progressi erant, longe, longe in cuniculos atros regni gobelinorum. cum gobelini id cognouissent, facibus exstinctis et calceis mollibus indutis, cursores celerrimos cum auribus oculisque acutissimis elegerunt. qui, tam ueloces quam mustelae in tenebris, et uix cum magis sonitu quam uespertilliones, procurrerunt.

quamobrem nec Bilbo, nec nani, nec etiam Gandalphus eos, qui adue niebant, audiuerunt. nec eos uiderunt. sed a gobelinis uidebantur, qui tacite in tergum cucurrerunt, nam Gandalphus ad nanos progredientes iuuandos uirgam cum luce hebete illuminabat.

subito Dorius, qui nunc in tergo Bilbonem ferens erat, a tergo in tenebris capiebatur. clamauit atque decidit; et hobbitus ex umeris in caliginem uolutus, caput in saxum durum offendit atque nullum ulterius meminerat.

CAPVT QVINTVM

AENIGMATA IN TENEBRIS

cum Bilbo oculos aperuisset, num id egisset miratus est; nam res ipsae tam tenebrosae quam illis clausis fuerunt. nemo prope eum uspiam adfuit. modo metum eius concipias! nulla audire, nulla uidere, et nulla praeter solum saxeum sentire potuit.

lentissime surrexit et quadrupes circum explorauit donec murum cuniculi tetigit; sed neque sursum neque deorsum aliqua inuenire potuit; omnino nulla, nullum signum gobelinorum, nullum signum nanorum. capite uersato nequaquam certus est etiam qua progressi essent cum decidisset. quam optime potuit rem coniecit, et prorsum longe reptauit, donec subito manus sua cuidam, quem similem anulo paruulo metalli frigidi esse sensit, iacenti in solo cuniculi obuiam iit. quae res fuit cardo in officio eius, sed ille id nesciuit. uix sine cogitatione anulum, qui certe tempore ipso in nullo modo utilis esse uisus est, in sinum posuit. multo ulterius non iit, sed in solo frigido consedit atque diu se miseriae omnino dedit. de se laridum et oua in culina sua domi frigenti cogitauit – nam intus sensit tempus cenandi nescio quo modo esse maturum, quae res effecit ut ille miserabilior fieret.

nec quid acturum esset nec quid egisset cogitare non potuit; nec quamobrem is relictus esset; nec quare, si relictus esset, gobelini eum non cepissent, nec etiam quare talis dolor capitis haberet. re uera in angulo tenebricosissimo, ex aspectu atque e mente, tacite diu iacuerat.

post tempus nonnullum fumisugium temptauit. quod non est fractum, quod aliquantum bonum fuit. tum saccum temptauit, in quo aliquantum tabaci fuit, quod aliquantum melius fuit. tum *fila sulphurata temptauit, sed nulla inuenire potuit, quod spes eius omnino fregit. quae res sibi bona fuit, ut, cum mentis suae esset, assentatus est. nam nemo scit quae ab inflammando filorum sulphuratorum atque ab odore tabaci e foraminibus atris in isto loco horribili elata sint. nihilominus illo tempore se ualde opprimi sensit. sed dum omnes sinus uerberat atque circum ipsum fila sulphurata temptat, manus sua capulum parui ensis inuenit – parui pugionis, quem e trollis cepit, et cuius omnino oblitus est; qui fortunate, a gobelinis non aspectus erat, quia eum intra bracas induit.

nunc eum eduxit. qui ante oculos eius pallidus atque hebes fulsit. “ita item lamina dryadum est,” cogitauit; “et gobelini non multum adsunt, tamen non satis longe absunt.”

sed nescio quo modo se consolatus est. induere laminam factam in Gondeline propter bella-gobelinorum, de quibus multa carmina cantauerant, fuit res splendidior; et quoque talia arma ualde commouere gobelinos, qui illis subito superuenerunt, animaduerterat.

“retrorsum eam?” cogitauit. “nequaquam bonum est! in aduersum eam? impossibile! prorsum eam? res sola, quam faciam! progrediamur!” ita surrexit, et paruo ense in fronte porrecto et manu una murum temptante et corde omnino crepitante salienteque progressus est.

haud dubium est quin Bilbo in loco, qui appellatur angustus, fuerit. tibi autem recordandum est quod locus non tam

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024