Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,20

gobelini, gobelini ingentes, magni gobelini specie foeda, multi gobelini, antequam saxa et stipites dicere potuisti. erant sex in quemque nanum, minime, etiam duo in Bilbonem; omnes prehensi sunt atque per rimam lati sunt, antequam fomes et silex dicere potuisti, Gandalpho excepto. ululatus Bilbonis adeo proderat, qui in puncto temporis fracto illum omnino excitauisset, et cum gobelini uenissent, ut illum prehenderent, fuit fulgor terrificus quasi fulgur in antro, odor quasi *puluis bombardica, et nonnulli mortui ceciderunt.

rima crepitu clausa est, in latere cuius Bilbo nanique alieno fuerunt! ubi fuit Gandalphus? de ea re et illi et gobelini nesciuerunt, nec gobelini ad eam cognoscendam manserunt. Bilbonem nanosque raptos abripuerunt. tenebrae fuerunt tales altae quales gobelini, qui in imis montium habitabant, soli perspicere potuerunt. meatus fuerunt quoquouersus praui implicatique, sed gobelini rectam uiam sciebant, tam bene quam uiam ad proximum *officium tabellarii scis; atque uia deorsum et deorsum descendit, et ualde iners fuit aer. gobelini fuerunt durissimi, et immisericorditer uellicauerunt, et cachinnauerunt atque uocibus saxeis horribilibus riserunt; et Bilbo etiam miserior fuit quam tempus in quo trollum e digitis pedum eius eum sustulerat. iterum atque iterum foramen-hobbitum amoenum clarumque uoluit. non postremum id uoluit.

nunc ante eos fulgor lucis rubrae apparuit. gobelini cantare, uel potius coaxare, coeperunt, tempus cum alapa pedum planorum in saxo plangentes atque etiam captiuos suos quassantes.

plaude! frange! rima atra!

rape, fuge! et furare!

ita ad orcorum castra

nunc descende, mi amice!

crepa! strepa! fracta pressa!

et include et contunde!

pulsa, pulsa longe infra!

ho-hi, ho-hi! mi amice!

uerberate, flagellate!

percutite et ferite!

laborate, nec cessate!

orci potent et cachinnent

circum, circum longe infra,

longe infra, mi amice!

sonitum ualde terrificum produxerunt. muri cum plaude! frange! et crepa! strepa! et cachinnatione foeda de ho-hi, ho-hi! mi amice! resonauerunt. significatio generalis carminis fuit satis clara; nam nunc gobelini flagella extulerunt et cum uerberate, flagellate! eos flagellauerunt, et currere quam celerrime potuerunt in fronte coegerunt; et cum in cauernam ingentem inciderent nonnulli nani iam clamitabant balabantque.

illa ab igne magno rubro in media illuminabatur, atque a facibus secundum muros, et gobelinorum plena fuit. omnes quorum, cum nani (Bilbone misello in tergo, ad flagella proximo) incurrerent, riserunt et humum pedibus pulsauerunt et manibus plauserunt, dum gobelini-agitatores ululant atque a tergo flagellis insonant. manni iam ibi fuerunt, in angulo conferti; et omnes sarcinae impedimentaque iacebant effracta perscrutantibus et olfacientibus et tangentibus et rixantibus gobelinis.

uereor ne id fuisset ultimum tempus in quo illos mannos paruulos optimosque umquam uiderunt, haud excepto iucundo paruulo ualido albo manno, quem Elrond Gandalpho commodauerat quia equus eius in semitis montium inutilis fuit. nam gobelini equos et mannos et asinos (atque multa terribiliora) edunt, et semper esuriunt. nunc tamen captiui de ipsis solum cogitabant. gobelini eos, manibus catenatis post terga eorum, in linea iugauerunt, et ad extremum cauernae, Bilbone paruulo in fine ordinis nitenti, traxerunt.

ibi in umbris in magno saxo plano gobelinus tremendus capite ingenti sedebat, cinctus a gobelinis armatis, qui secures atque enses flexos ferebant, quibus uti solebant. gobelini autem sunt crudeles, malefici, atque cordibus malis. res pulchras fecerunt nullas, sed multas callidas. cuniculos et fodinas fodere tam bene quam aliqui nani praeter callidissimos possunt, cum illa facere curant, quamquam sordida immundaque esse solent. malleos, secures, enses, pugiones, dolabras, forcipes, instrumenta quoque tormenti optime fecerunt uel alteros cogunt qui illa fecerint, captiuos atque seruos quibus laborandum est donec aere luceque carentes moriuntur. ueri simile est eos repperisse nonnullas machinas, quae ex quo tempore orbem terrarum uexauerunt, praecipue artificia callida ad multos homines simul interficiendos, nam in rotis et machinis et crepitibus gauisi sunt, et etiam laborare manibus suis magis quam uoluerint non sibi placet; sed illis in diebus et regionibus uastis non tantos processus (ita id dictum est) effecerant. nanos non praesertim oderunt, non magis quam omnes omniaque, praecipue modestos et prosperos, oderunt; in aliquibus regionibus nani mali etiam cum illis societatem fecerant. qui autem, propter bellum, de quo mentionem audiuisti sed quod non in hanc fabulam uenit, populo Thorini inuiderunt; nihilominus quem capiunt gobelini non curant, dummodo res est callida et secreta, atque captiui se defendere non possunt.

“qui sunt isti miselli homines?” Gobelinus Magnus inquit.

“nani sunt, et iste!” unus agitator inquit, catenam Bilbonis trahens ut ille in genua decidat. “eos inuenimus tegimen petentes in Vestibulo Antico nostro.”

“quid uis?” Gobelinus Magnus inquit se ad Thorinum uertens. “puto uos facere mala! consilium priuatum gentis meae speculari opinor! non mirabor discere quod fures estis! ueri simile est uos homicidas et dryadum amicos esse! ueni! quid dicis tu?”

“Thorinus nanus, tibi seruio!” ille respondit – quae solummodo nugae urbanae fuerunt. “de rebus quas suspicaris et fingis omnino ignorauimus. tegimen a tempestate petiuimus in antro, quod commodum atque uacuum esse uisum est;

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024