Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,2

Throris cum uerbis Latine transcriptis (in paginis XXXIV et LXVII) comparantur, tum litteras ad linguam nostram accomodatas inuenire et titulum in runis superscriptum legere licet.

in Tabula Geographica omnes runae solitae inueniri possunt. pro j atque v, i atque u utuntur. nulla fuit runa pro q (utere cw); neque pro z (runa nanorum uti licet, si necesse est). inuenies, tamen, aliquas runas singulas signifi care duas litteras nouas, scilicet: th, ng, ee; aliis quoque runis generis eiusdem (ea et st) aliquando utebantur. ianua celata signata est i . a latere manus eam monstrauit, et sub ea haec scripta sunt:

duae runae ultimae sunt litterae primae Throris et Thraini. runae-lunae, quas Elrond legit, fuerunt:

in Tabula Geographica, quattuor cardines a runis signifi cantur, cum Oriente in summo, ut solebat in tabulis geographicis nanorum, itaque legantur in modo horologii: Or(iens), M(eridie), Oc(cidens), S(eptentriones).

CAPVT PRIMVM

CONVIVIVM INOPINATVM

in foramine terrae habitabat *hobbitus: nec foedum, sordidum madidumque foramen, nec extremis lumbricorum atque odore caenoso impletum, nec etiam foramen aridum, inane, harenosum, in quo nihil erat ad considendum aut edendum aptum; immo foramen-hobbitum, ergo commodum.

quod ianuam omnino rotundam, fenestrae nauis similem, uiridem pictam cum *bulla aeraria flauenteque in media accurate defixa habuit. aperta est ianua in atrium tubulatum, *cuniculo simile: cuniculus autem commodissimus, non fumidus, cum parietibus lacunatis et solis pauimentatis et *tapetis tectis, qui sellis expolitis et plurimis uncis ad petasos amiculaque suspendenda ornatus est – nam hospites hobbito placebant. cuniculus, magis minusue in linea directa iter faciens, porro et porro in latus Collis – Collis Ille, ut totus populus multa milia passuum circum illum appellauit – sinuabat, ex quo multae et paruae fores apertae sunt, alter hinc alter illinc. ascendere scalas hobbito non opus fuit: cubicula, balnea, *apothecae, *cellae penariae (multae earum), uestiaria (fuerunt hobbito conclauia uestibus omnino dedicata), culinae, triclinia, omnia in eodem plano fuerunt, profecto in eodem meatu. conclauia ad sinistram (intus) fuerunt optima, nam sola ex omnibus fenestras habuerunt, profunde defixas, rotundas fenestras, quae hortum eius et prata ultra ad flumen proclinata prospexerunt.

hobbitus ille fuit hobbitus diuitissimus, cui nomen fuit Baggins. Bagginses in uicinia Collis iamdiu habitauerant, qui honestissimi habebantur, non modo quod plerique diuites fuerunt sed etiam quod nec umquam *facinora audacia nec quicquam inopinatum fecerunt: quicquid Bagginsi cuidam liceat dicere de re qualibet sine labore rogandi eum cognosceres. haec est fabula de modo in quo Baggins quidam facinus fecit audax, et inuenit se agere et dicere res omnino inopinatas. qui fortasse honorem uicinorum amiserit, sed acquisiuit – uerumtamen inuenies num is quicquam denique acquirat.

mater ipsius hobbiti nostri – quid est hobbitus? hobbitis opus est, ut opinor, explanatione quadam hodie, quoniam rari facti sunt et Hominum Magnorum, ut nos appellant, timidi. sunt (aut erant) homines paruuli, circa dimidium proceritatis nostri, et minores quam nani barbati. barbae hobbitis non sunt. est illis paululum aut nihil *magiae, praeter uulgare cottidianum genus, quod illis usui est ut taciti et cito se auferant quandocumque talis ingens et stulta gens qualis tu et ego rustice errat, strepitum simile elephantis faciens, quem illi milibus passuum abhinc audire possunt. procliuitatem ad pinguem uentris habent; in coloribus splendidis (plerumque uiridi et luteo) se uestiunt; calceos non induunt, quod plantae pedum coriis naturalibus augentur et capillis densis calidis fuluis sicut crines in capite (qui sunt crispi); longos peritos fuluos digitos habent, uultus apertos, et risus altos sucososque rident (imprimis post cenam, quam bis in die edunt quandocumque possunt). nunc satis intellegis ut tibi progredi liceat. ut dicebam, mater huius hobbiti – id est Bilbonis Bagginsis – fuit illustris Belladonna Took, una ex tribus filiabus praeclaris Senis Tookis, capitis hobbitorum qui trans Aquam, quae est flumen paruum quod subter Collem fluebat, habitabant. saepe dicebatur (in aliis familiis) maior Took quidam certe uxorem nympham olim duxisse. quod, sane, absurdum fuit, sed nihilominus de illis fuit nescio quid hobbitis dissimilius, et aliquando aliqui gentis Tookis facinora audacia facere solebant. caute se abstulerunt, et familiae rem celauerunt; uerum Tookes tamen fuerunt non tam honesti quam Bagginses, quamquam haud dubio diuitiores fuerunt.

scilicet, postquam Domina Bungo Baggins facta, Belladonna Took numquam facinora fecit audacia. Bungo, qui pater Bilbonis fuit, pro ea (et partim a pecunia eius) sumptuosissimum foramen-hobbitum, quod aut sub Colle aut supra Collem aut trans Aquam inueniri potuit, aedificauit, et ibi ad supremos dies manserunt. nihilominus ueri simile est Bilbonem, unicum filium eius, quamquam et in specie et in moribus editio secunda patris solidi gratique esse uideretur, paruum aliquid alieni ex gente Tooke in natura sua accepisse, aliquid, quod solum occasionem exspectabat ut se patefaceret. numquam occasio aduenit, donec Bilbo in aetatem peruenit, circa quinquaginta annos natus,

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024