Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,18

araneosumque fuit.

“litterae-lunae sunt litterae-runae, sed eas uidere non potes,” Elrond inquit, “cum eas directe intueris. quae uideri poterunt solum cum luna post eas luxerit, et porro, de callidioribus generibus lunam oportet et formae et temporis eiusdem esse quam diem in quo scriptae sunt. nani eas reppererunt atque eas cum stilis argenteis scripserunt, sicut amicis tuis licet tibi dicere. non dubium est quin illae pridie mediam aestatis in luna crescente iampridem scriptae essent.”

“quid dicunt?” Gandalphus et Thorinus una rogauerunt, paulo fortasse sollicitati etiam quod Elrond rem primum inueniret, quamquam re uera antequam nulla occasio fuit, nec altera fuerit donec tempus incognitum.

“iuxta lapidem glaucum sta cum turdus pulsat,” legit Elrond, “et sol occidens in luce ultima Diei Durini claustellum illuminabit.”

“Durinus, Durinus!” Thorinus inquit. “fuit pater patrum gentis ueterrimi nanorum, Barbarumlongarum, atque maiorum meorum primus: heres eius sum.”

“tum quid est Dies Durini?” Elrond rogauit.

“prima dies Anni Noui nanorum,” Thorinus inquit, “est, ut omnes scire oportet, prima dies lunae nouissimae Autumni in limine Hiemis. etiamnunc a nobis appellatur Dies Durini, in qua luna nouissima atque sol simul in caelo sunt. uereor autem ne illa res nos non multo iuuet, quod his in diebus supra artem nostram est ut diuinemus quando tale tempus rursus ueniat.”

“id uideri restat,” Gandalphus inquit. “estne magis scripti?”

“nihil qui a hac luna uideri potest,” Elrond inquit, et tabulam Thorino reddidit; tum ad aquam descenderunt ut pridie mediam aestatis dryades saltantes et cantantes uiderent.

mane proximum fuit mane mediae aestatis tam serenum et uiridem quam somniari potest: caelum caeruleum nec umquam umbra quaedam, et sol in aqua saltans. nunc inter carmina eos saluere atque ualere iubentia abequitauerunt, cum animis ad facinora ulteriora praeparatis, et cum scientia uiae, quae sibi sequenda est super Montes Nebulosos ad terram ulteriorem.

CAPVT QVARTVM

SVPER COLLEM ET SVBTER COLLEM

erant multae semitae quae sursum in montes illos tendebant, atque multi transitus super eos. semitae autem pleraeque erant fraudes fallaciaeque et aut ad nullum locum aut ad fines malos tendebant; et transitus plerique rebus malis et periculis periculosis infesti sunt. nani et hobbitus, consilio Elrondis et scientia memoriaque Gandalphi iuuante, uiam rectam ad transitum rectum ceperunt.

longos dies postquam e ualle ascenderunt et Domum Familiarem Vltimam multa milia passuum in tergo reliquerunt, etiam sursum atque sursum ibant. fuit semita dura atque semita periculosa, uia praua atque sola atque longa. nunc retro super terras quae reliquerant diffusas in tergo longe infra uidere poterant. longe, longe distante in Occidente, ubi res erant caeruleae atque hebetes, ibi Bilbo sciebat terram suam rerum tutarum et commodarum esse, atque paruum foramen-hobbitum suum. horruit. in hac altitudine dure frigescebat, et uentus inter saxa acute uenit. magna saxa, quoque, aliquando de lateribus montium citata descenderunt, a sole meridie in niuem soluta, et inter eos transierunt (quod felix fuit), aut super capita eorum (quod eos perturbauit). noctes erant incommodae atque frigidae, nec aut cantare aut loqui maioribus uocibus ausi sunt, quia imagines fuerunt insolitae, nec silentio frangi placere uisum est – sonitu aquae et stridoris uenti et crepitus saxi excepto.

“aestas in locis inferioribus praeterit,” Bilbo secum cogitauit, “et faenisicia geritur et conuiuia sub diuo. frumentum metent et mora carpent antequam nos etiam hac uelocitate latus alterum descendere coeperimus.” et ceteri cogitationes pariter tristes secum cogitabant, quamquam cum Elrondem ualere iussissent in spe magna mane mediae aestatis, iucunde locuti erant de transitu montium, et de equitantibus, citatis equis, trans terras ulteriores. de aduentu ad ianuam celatam in Monte Solo cogitauerant, fortasse illa proxima nouissima luna Autumni – “et fortasse erit Dies Durini,” dixerant. Gandalphus solus caput suum quassauerat et nihil dixerat. multos annos nani iter illum non fecerant, sed Gandalphus id fecerat, ita quomodo mala et pericula in Vastitate creuissent et floruissent sciuit, cum dracones homines e terris expulsissent, atque gobelini post proelium Fodinarum Moriae secreto se diffudissent. consilia etiam bona magorum sapientium sicut Gandalphi et amicorum bonorum sicut Elrondis aliquando errant dum in facinoribus periculosis ultra Limen Vastatis abes; et Gandalphus fuit magus satis sapientis ut id sciret.

sciuit fore ut nescio quid inopinatum euenire liceret, et uix sperare ausus est se sine facinori terribili montes altos ingentesque, cacuminibus solis atque uallibus in quibus nullus rex regnabat, transituros esse. quod sane non fecerunt. omnia bene fuerunt donec die quodam tempestati cum tonitru obuiam ierunt – magis quam tempestas cum tonitru, proelium-tonitrus. scis quomodo terrifica tempestas ingentissima ima in terra et in ualle fluminis esse possit; praecipue in temporibus in quibus duae tempestates cum tonitru ingentes sibi obuiam eunt atque confligunt. terribiliores etiam sunt tonitrus et fulgur in montibus noctu, ubi tempestates ex Oriente et Occidente adueniunt atque bellum gerunt. fulgur in cacuminibus

readonlinefreenovel.com Copyright 2016 - 2024