Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,16
amoena Riuendellis, qua Elrond Domi Familiaris Vltimae habitat. ab amicis nuntium misi, et exspectati sumus.”
quae iucunda grataque esse uisa est, sed illuc non adhuc uenerunt, et inuenire Domum Familiarem Vltimam in occidente Montium non res tam facilis quam ea esse uidetur. nec arbores nec ualles nec colles adesse uisi sunt, qui terram in fronte interrumperent, unus cliuus ingens solus sursum atque sursum leniter tendens qui imis montis proximi obuiam iret, terra lata colore Callunae uulgaris et saxi friabilis, cum maculis ictibusque graminei-uiridis et muscosi-uiridis, quae locos, in quibus fortasse aqua adesset, patefecerunt.
mane fugit, post meridie uenit, sed per tota deserta tacita fuit nullum signum domicilii alicuius. anxii fiebant, quod nunc domum paene in aliquo loco inter se et montes celari posse perceperunt. ualles inopinatas, tenues cum lateribus praecipitibus, quae sub pedibus eorum repente patuerunt, inuenerunt, et admirantes despexerunt ut arbores subter se atque aquam fluitantem in imo uallis uiderent. fuerunt canales, quos paene transilire potuerunt, sed in quibus deiectus aquae altissimi fuerunt. fuerunt angustiae tenebrosae, quas nec transilire nec in quas descendere potuerunt. fuerunt paludes, nonnullae uirides et amoenae aspectu, cum floribus florescentibus et altis; sed si mannus quidem cum sarcina in dorso ibi ambulet, numquam iterum exeat.
terra uerum fuit multo latior a uado ad montes quam umquam conieceris. Bilbo stupefactus est. uia sola cum lapidibus albis, aliis minimis, aliis cum musco aut Callunis uulgaris semi-tectis, designata est. uiam persequi omnino fuit negotium tardissimum, etiam Gandalpho ducente, qui iter suum satis bene cognoscere uisus est.
capite atque barba quassante huc illuc lapides quaesiuit, et ceteri eum ducentem secuti sunt, sed die occidente nihilo propiores finem *quaesitionis esse uisi sunt. tempus-theae longe praeterierat, et mox tempus-cenae eodem modo praeteriturum uisum est. blattae circumuolitabant, et lux ualde hebescebat nam luna non orta est. mannus Bilbonis ad radices lapidesque offendebat. tam repente ad marginem decliuis et praecipitis loci aduenerunt ut equus Gandalphi paene de cliuo delaberetur.
“eccillud demum!” ille clamauit, et ceteri illum circumsteterunt super marginem despicientes. uallem longe infra uiderunt. uocem aquae currentis in alueo saxeo in ima audire poterant; odor arborum in aere erat; et erat in latere uallis trans aquam lux.
Bilbo modi in quo secundum uiam praecipitem anfractam in uallem celatam Riuendellis delapsi sunt serpseruntque numquam oblitus est. dum descendunt, aer calidior fiebat, et is ab odore pinuum adeo somnolentus fiebat ut subinde nutaret et paene delaberetur uel nasum suum ad ceruicem manni offenderet. dum deorsum atque deorsum eunt, corda sua surgebant. arbores in fagos quercusque mutabantur, et in crepusculo erat sensus amoenus. uiri ditas ultima e gramine paene palluerat cum tandem ad nemus apertum non procul super ripas fluminis aduenerunt.
“hmmm! est odor dryadum!” Bilbo cogitauit suspiciens stellas, quae clarae atque caeruleae fulgebant. tum carmen simile risui in arboribus erupit:
quid facitis? quo uaditis?
calcandi manni uobis sunt!
tra-la tra-la fluentia
in ima ualle flumina!
quid quaesitis? quem ducitis?
fumantes fasces cocti sunt!
hi-ho hi-ho hi-ho hi-ha
in nostra ualle lepida,
ha! ha!
quo uaditis comantibus
cum barbis nunc quassantibus?
insciti uos, insciti uos,
cur Baggins atque Balinus
descendant nunc et Dwalinus
in uallem Iunio
ha! ha!
o uultis hic resistere,
aut subito discedere?
de caelo deciditque lux
dum manni errant nunc est nox!
sunt stulti fugientes tunc
iucundi qui manentes nunc
et audientes nostros
ad usque mane modos
ha! ha!
sic inter arbores riserunt atque cantauerunt; et omnino nugas, ut puto, tu id fuisse existimas. de quo nequaquam curauerint; multo magis riserint si ita illis dixeris. fuerunt sane dryades. quas mox, tenebris densatis, Bilbo aspexit. qui dryades amauit, quamquam raro illis obuiam iit; sed porro illas paulo timuit. nani erga illas non amici animo sunt. tales etiam nani honesti quales Thorinus et amici aut illas esse stultas existimant (qui est modus stultissimus existimandi) aut illis irascuntur, quod aliquae dryades eos sollicitant ridentque, praecipue barbas eorum.
“ecce!” uox quaedam inquit. “uide Bilbonem hobbitum in manno, carissime, estne iucundissimum!”
tum carmen alterum inceperunt tam ridiculum quam id quod in toto descripsi. postremo unus, procerus iuuenis ex arboribus egressus capite summisso Gandalphum et Thorinum salutauit.
qui “accipio uos in uallem!” inquit.
“gratias ago tibi,” Thorinus paulo asperius inquit; sed Gandalphus iam ex equo desiluerat et coram dryadibus iocose loquebatur.
“e uia uestra aliquantum errauistis,” dryas inquit: “id est, si iter ad semitam solam trans aquam facitis et domum ultra. uos in uia recta ponemus, sed uobis eundum est pedibus, donec pontem transistis. manetisne paulisper ut nobiscum cantetis, aut statim pergetis? illic cena coquitur,” inquit. “ignes ligneos coquendos olfacere possum.”
quamquam fessus fuit, Bilboni paulisper manere placuerit. cantus dryadum non est res praetereunda, in Iunio sub stellis, non si tales re s curas. ei quoque placuerit habere uerba nonnulla priuata cum hac gente, quae nomina eius atque omnia de eo cognoscere uidebatur, etiamsi eam antea non uidit.