Hobbitus Ille The Latin Hobbit Page 0,14
fuit ut res non omnino esse bonas sciret. foris in umbris procul stetit, et inquit: “quid est omnis molestia haec? quis comites meos uerberauit?”
“sunt trolla!” Bilbo post arborem inquit. de quo omnino obliti sunt. “in dumetis cum saccis se celant,” inquit.
“o! suntne?” Thorinus inquit, et prorsus ad ignem saluit priusquam in eum insilire potuerunt. ramum ingentem in acumine inflammatum cepit; et Bertus acumen illum in oculo suo recepit antequam oblique se mouere potuit. quod eum e proelio paulisper posuit. Bilbo optimum, quod facere potuit, fecit. cepit crus Tomae – quam optimum potuit, nam id fuit tantum densum quantum truncus arboris – sed, cum Tomas fauillas in uultum Thorini calcitraret, in summa dumeta aliqua reuoluens iactus est.
propter hoc, Tomas ramum in dentes suos recepit, atque unus quorum e fronte fractus est, quae res eum ululare coacta est, mihi licet te dicere. sed nunc cum maxime Gulielmus a tergo aduenit et saccum supra caput Thorini usque ad digitos pedum eius posuit. itaque pugna finita est. sane nunc in molestia bene fuerunt: omnes in saccis alligati sunt dum tres trolla irata (dua cum adustis et contusionibus, quas in memoria habuerunt) iuxta eos sedent, iurgantia utrum eos lente torreant, an subtiliter consecent et coquant, an in eos singulos sedeant et eos in iure congelato comprimant; dum Bilbo, uestibus atque pelle scissis, in summo dumeto sedet nec se mouere audet metuens ne eum audiant.
tum ipsum Gandalphus rediit. nemo autem eum uidit. iam trolla constituerant ut nanos nunc torrerent tum eos serius ederent – hoc fuit consilium Berti, et, postquam inter se iugauerunt, huic omnes assensi sunt.
“torrere eos nunc est res inutilis, quae totam noctem consumat,” uox quaedam inquit. Bertus eam esse Gulielmi putauit.
“noli iterum incipere iurgium, Rostrum,” inquit,“aut id totam noctem consumet.”
“quis iurgat?” Gulielmus inquit, qui putauit Bertum dixisse.
“tu iurgas,” Bertus inquit.
“mendax es,” Gulielmus inquit; itaque iurgium iterum incepit. postremo constituerunt ut eos subtiliter consecarent et coquerent. itaque ollam magnam nigramque ceperunt, et cultros suos extulerunt.
“coquere eos est res inutilis! nullam aquam habemus, et puteus longe abest, certe,” uox quaedam inquit, quam Bertus Gulielmusque putauerunt esse Tomae.
“tace!” inquiunt, “aut rem numquam perficiemus. et tu ipse aquam feras, si magis dicas.”
“tace ipse!” Tomas inquit, qui putauit uocem esse Gulielmi. “quis praeter te iurget, cognoscere uelim.”
“stultus es!” Gulielmus inquit.
“stultus tu ipse!”Tomas inquit.
itaque iurgium iterum incepit, calidius quam umquam, donec postremo constituerunt ut in saccis singulis sederent et comprimerent, et eos tempore proximo coquerent.
“in quo primum sedeamus?” uox inquit.
“melior erit in ultimo sedere primum,” Bertus inquit, oculo cuius Thorinus nocuit. putauit Tomam dicere.
“noli tecum dicere!”Tomas inquit.“sed si tu in ultimo sedere uis, in eo sede. quis est ille?”
“unus cum *tibialibus luteis,” Bertus inquit.
“gerrae, unus cum tibialibus glaucis,” uox quaedam Gulielmo similis inquit.
“compertum habui ea esse lutea,” Bertus inquit.
“lutea fuit,” Gulielmus inquit.
“quamobrem tu dixisti ea esse glauca?” Bertus inquit.
“numquam dixi. Tomas id dixit.”
“id numquam feci!”Tomas inquit,“tu fecisti.”
“duo contra unum, ita os tuum claude!” Bertus inquit.
“cum quo loqueris?” Gulielmus inquit.
“nunc desiste!” Tomas et Bertus una inquiunt. “nox transit, atque prima lux mature uenit. id faciamus!”
“prima lux uos omnes cape, et uobis lapidescite!” uox Gulielmo similis inquit, quae non fuit. nam nunc cum maxime lux supra collem uenit, et *minurritio in ramis ingens fuit. Gulielmus numquam locutus est, nam in lapidem uersus, dum se demittit, stetit; et Bertus et Tomas aspicientes similes saxis adhaeserunt. hodie adhuc ibi stant, soli, nisi aues in illis assidunt; nam trollis, ut probabiliter scis, eundum est sub terra ante lucem, aut ad materiam montium, ex quibus orti sunt, redeunt, et numquam rursus se mouerunt. id est quod Berto et Tomae et Gulielmo contigerat.
“optime!” Gandalphus inquit e tergo arboris egrediens iuuansque Bilbonem ut ille e uepre descendat. tum Bilbo intellexit uocem fuisse magi quae trolla altercantia iurgantiaque tenuerat donec lux aduenit et finem illorum fecit.
deinde saccos soluerunt et nanos liberauerunt. qui paene suffocati et ualde irati sunt: quibus non omnino placuit ibi iacere et audire trolla consilia capientia torrendi atque comprimendi atque consecandi eos. quibus opus fuit bis audire narrationem Bilbonis rerum quae ei acciderant antequam satisfacti sunt.
“tempus stultum fuit ad exercendum furantem et subripientem e sinibus,” Bombur inquit, “ubi ignem atque cibum cupiuimus!”
“id est certe quod uos ex hominibus istis sine certamine non ceperitis, nihilominus,” Gandalphus inquit. “praeterea, nunc tempus amittitis. nonne intellegitis trolla certe habere antrum aut foramen effossum in aliquo loco propinquo ut in eo se e sole celent? in quo nobis aspiciendum est!”
circum quaesiuerunt, et mox uestigia caligarum saxeorum trollorum per arbores educentia inuenerunt. uestigia aduersum collem consecuti sunt, donec ad ianuam magnam saxeam a dumetis celatam in antrum ducentem aduenerunt. sed non